Biblical Antiquities (Pseudo-Philo)

Liber Antiquitatum Biblicarum

 

 

[The following text is taken from http://ccat.sas.upenn.edu/rs/rak/temp/LAB.VER. I have added the first line of the first chapter from A Commentary on Pseudo-Philo's Liber Antiquitatum Biblicarum with Latin Text and English Translation by Howard Jacobson; I have also both added chapter divisions based on the same and reformatted the text so as (A) to remove some unnecessary spaces and (B) to keep the text continuous horizontally as well as vertically. Please note that this text contains numerous orthographical or typological errors, which I have for the most part not corrected.]

 

 

1.

 

Initio mundi Adam genuit tres filios et unam filiam, Cain, Noaba, Abel et Seth. Et vixit Adam postquam genuit Seth annos DCC, et genuit filios duodecim et filias octo. Et hec sunt nomina virorum, Eliseel, Suris, Elamiel, Brabal, Naat, Zarama, Zasam, Maathal et Anath. Et he filie eius, Fua, Iectas, Arebica, Sifa, Tetia, Saba, et vixit Seth annos CV et genuit Enos. Et vixit Seth postquam genuit Enos annos DCCVII, et genuit filios tres et filias duas. Et hec sunt nomina filiorum eius, Elidia, Fonna et Matha, filiarum vero Malida et Thila. Et vixit Enos annos CLXXX et genuit an. Et vixit Enos postquam genuit Cainan annos DCCXV et genuit filios duos et filiam. Et hec sunt nomina filiorum eius, Foe Thaal, filie autem Catennath. Et vixit Cainan annos CLXX et genuit Malaleel. Et vixit Cainan postquam genuit Malaleel annos CCXXX et genuit tres filios et duas filias. Et hec sunt nomina virorum, Athac, Socer, Lofa, et nomina filiarum Ana et Leva. Et vixit Malaleel annos CLXV et procreavit Iareth. Et vixit Malaleel postquam procreavit Iareth annos DCCXXX et genuit filios em et filias quinque. Et hec sunt nomina virorum, Leta, Mata, Cechar, Melie, Suriel, Lodo, Otim. Et hec sunt nomina filiarum eius, Ada et Noa, Iebal, Mada, Sella. Et vixit Iareth annos CLXII et genuit Enoch. Et vixit Iareth postquam genuit Enoch annos CC et genuit filios quatuor et filias duas. Et hec sunt nomina virorum, Lead, Anac, Soboac et Ietar, filiarum autem Tetzeco, Lesse. Et vixit Enoch annos CLXV et genuit Matusalam. Et vixit Enoch postquam genuit Matusalam annos CC et genuit filios quinque et filias tres. Placuit autem Enoch Deo in tempore illo et non inveniebatur, quoniam transtulit illum Deus. Nomina autem filiorum eius Anaz, Zeum, Achaun, Feledi, Elith, filiarum autem Theiz, Lefith, Leath. Et vixit Matusalam annos CLXXXVII et genuit ech. Et vixit Matusalam postquam genuit Lamech annos DCCLXXXII et genuit duos filios et duas filias. Et hec sunt nomina virorum, Inab et Rafo, filiarum autem Aluma et Amuga. Et vixit Lamech annos CLXXXII et genuit filium et vocavit eum secundum em suam Noe dicens: Hic requiem dabit nobis et terre ab his qui sunt in ea, in quibus visitabitur propter iniquitatem operum malorum. Et vixit Lamech postquam procreavit Noe annos DLXXX et V <...>. Et vixit Noe annos CCC et genuit filios tres, Sem, Iafeth.

 

2.

 

Cain autem habitavit in terra tremens secundum quod constituit ei Deus postquam interfecit Abel fratrem suum; et nomen mulieris eius Themech. Et cognovit Cain Themech mulierem suam, et concepit et peperit Enoch. Cain autem erat annorum m quando fecit hec, et ex eo cepit edificare civitates, quousque conderet civitates septem. Et hec sunt nomina civitatum. Nomen prime civitatis secundum nomen filii sui Enoch, nomen autem secunde civitatis Mauli, et tercie Leed, et nomen quarte Teze, et nomen quinte Iesca, nomen autem sexte Celeth, et nomen septime Iebbat. Et vixit Cain postquam genuit Enoch annos DCCXV et genuit tres filios et duas filias. Et hec sunt nomina filiorum eius, Olad, Lizaf, Fosal; et filiarum eius Citha et Maac. Et facti nt omnes dies Cain anni DCCXXX et mortuus est. Tunc accepit Enoch mulierem de filiabus Seth, et genuit ei Ciram et Cuut et Madab. Ciram autem genuit Matusael, <...> Matusael autem genuit Lamech. Lamech autem accepit sibi mulieres duas. Nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. Et peperit Ada Iobab, ipse erat pater omnium habitantium in tabernaculis et pascentium pecora. Et iterum genuit ei Iobal, qui initiavit docere omnem psalmum organorum. In tempore illo cum iniciassent habitantes terram operari iniqua, unusquisque in uxores proximi sui, contaminantes eas, indignatus est Deus. Et cepit percutere cyneram et cytharam et omne organum dulcis psalterii, et corrumpere terram. Sella autem genuit Tobel et Miza et Theffa. Et hic est Tobel, qui ostendit artes in plumbo et stanno et ferro et eramento et argento et auro. Et tunc ceperunt habitantes terram facere sculptilia et adorare ea. Dixit autem Lamech ambabus mulieribus suis, Ade et Selle: Audite vocem meam, mulieres Lamech, et intendite in ionem meam quia viros corrupi pro me et lactentes de mamillis abstraxi, ut filiis meis ostenderem iniqua operari et habitantibus terram; et nunc septies vindicabitur de Cain, de Lamech autem septuagies septies.

 

3.

 

Et factum est cum cepissent homines icari super terram, filie speciose nate sunt eis. Et viderunt filii Dei filias hominum quoniam pulcherrime erant, et acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant. Et dixit Deus: Non diiudicabit spiritus meus in hominibus istis in secula, eo quod ales sint. Erunt autem anni eorum centum viginti, in quos posuit terminos seculi, et in manibus eorum scelera non extinguebantur. Et vidit Deus quoniam in omnibus habitantibus terram adimpleta erant opera malignitatum, et iniquitatem cogitantibus his in omnibus diebus, dixit: Deleam hominem et omnia que germinata sunt in terra, quoniam penitet me eo quod feci eum. Noe vero invenit gratiam et misericordiam ante Dominum, et he procreationes eius. Noe qui erat homo iustus et inmaculatus in progenie sua cuit Domino. Ad quem dixit Deus: Advenit tempus omnium hominum habitantium super terram, quia pessima sunt opera eorum. Et nunc facito tibi arcam de lignis cedrinis. Et sic eam facies: Trecentorum cubitorum erit longitudo eius, et quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo. Et ingredieris in arcam tu et mulier tua, et filii tui, et mulieres filiorum tuorum te cum et disponam testamentum meum ad te, ut disperdam omnes habitantes terram. De animalibus autem mundis et de volatilibus li mundis accipies septem et septem, masculum et feminam, ut possit vivificari semen eorum super terram. Nam de pecoribus et de volatilibus inmundis accipies tibi duo et duo, masculum et feminam. Simul que accipies tibi et illis in escam. Et fecit Noe e precepit ei Deus. Et ingressus est in arcam, ipse et omnes filii eius cum eo. Et factum est post septem dies, cepit aqua diluvii esse super terram. Et in illa die aperti sunt omnes abyssi et fons magnus et cataracte celi, et erat pluvia super terram, uadraginta dies et quadraginta noctes. Erat autem tunc annus millesimus sexcentesimus quinquagesimus et secundus, ex quo fecerat Deus celum et terram, in die qua corrupta est terra cum habitantibus in ea propter iniquitatem operum eorum. Et perseverante centum quinquaginta diebus cataclismo in terra, superfuit solus Noe et qui cum eo erant in arca. Et ut memoratus est Deus Noe, minuit aquam. Et factum est in die nonagesimo siccavit Deus terram, et dixit ad Noe: Exi de arca tu et omnes qui te cum sunt, t crescite et multiplicamini super terram. Et exivit Noe de arca, ipse et filii eius, et mulieres filiorum eius, et omnes bestias et reptilia et volatilia et pecora eduxit se cum sicut precepit ei Deus. Tunc edificavit Noe aram Domino, et accepit de bus pecoribus mundis et de volatilibus mundis, et obtulit holocaustomata in aram, et acceptum est Domino tamquam odor requietionis. Et dixit Deus: Non adiciam iam maledicere terre pro homine, quoniam figura cordis hominis desipit a iuventute sua, et non adiciam simul disperdere omnes viventes sicut feci. Cum autem peccaverint inhabitantes terram, diiudicabo eos in fame sive in gladio sive in igne sive in morte, et erit terremotus et dispergentur in inhabitabilia, terram autem non adiciam aqua diluvii. Et in omnibus diebus terre semen et messis, frigus et calor, estas et autumnus, die ac nocte non requiescent, quousque rememorabor qui inhabitant terram, donec compleantur tempora. Cum autem completi fuerint anni seculi, tunc quiescet n et extinguentur tenebre, et vivificabo mortuos et erigam dormientes de terra. Et reddet infernus debitum suum, et perditio restituet paratecem suam, ut reddam unicuique secundum opera sua et secundum fructus adinventionum suarum, quousque iudicem animam et carnem. Et requiescet seculum et extinguetur mors, et infernus claudet os suum. Et non erit sine fetu terra, nec sterilis habitantibus in se; et non coinquinabitur ullus qui in me iustificatus est. Et erit terra alia et celum aliud, m sempiternum. Et adiecit Dominus ad Noe et ad filios eius dicens: Ecce ego disponam testamentum meum ad vos et ad semen vestrum post vos, et non adiciam iam corrumpere aqua diluvii terram. Et omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum. Verumtamen arnem in sanguine anime non edetis. Qui enim effundet sanguinem hominis, sanguis eius effundetur, quoniam ad imaginem Dei factus est homo. Vos autem crescite et multiplicamini et implete terram, sicut multitudo piscium multiplicantium in fluctibus. Et xit Deus: Hoc est testamentum quod disposui inter me et vos. Et erit cum innubilavero celum nubibus apparebit arcus meus in nube, et erit in memoriam testamenti inter me et vos et inter omnes habitantes super terram.

 

4.

 

Et fuerunt filii Noe qui exierunt de arca: Sem, Cam et Iafeth. Filii Iafeth:, Magog et Madai, Nidiazec, Tubal, Mocteras, Cenez, Rifath et Thegorma, Elisa, Dessin, Cethin, Tudant. Et filii Gomer: Thelez, Lud, Deberleth. Et filii Magog: Cesse et Thifa, Faruta, Ammiel, Fimei, Goloza, amanac. Et filii Tudan: Sallus, Felucta, Fallita. Et filii Tubal: Fanata, Nova et Eva. Et filii Tiras: Maac, Tabel, Ballana, Samplameac, Elaz. Et filii Mellech: Amboradat, Urac, Bosara. Et filii Cenez: Iubal, Zaraddana, Anac. Et filii Heri: Fuddet, Defad, Zead, Enoc. Et filii Torgoma: Abiuth, Safath, Asapli, Zepthir. Et filii Elisa: Zaac, Zenez, Mastisa, Rira. Et filii Zepti: Macziel, Temna, Aela, Finon. Et filii Tessis: Meccul, Loon, Zelatabac. Et filii Duodennin: Itheb, Beath, Feneth. Et hi qui dispersi sunt et habitaverunt in terra apud Persas et Monidos, in insulis quae sunt in mari. Et ascendit Fanath, filius Dudeni, et precepit fieri naves maris. Et tunc divisa est pars tercia terre. Domereth et filii eius acceperunt Ladech; Magog m et filii eius acceperunt Degal; Madain et filii eius acceperunt Besto; Iuban et filii eius acceperunt Ceel; Tubal et filii eius acceperunt Feed; Misech et filii eius acceperunt Nepthi; Iras et filii eius acceperunt Iesca; Duodennin et filii eius runt Goda; Rifath et filii eius acceperunt Bosorra; Tergoma et filii eius acceperunt Futh; Elisa et filii eius acceperunt Thabola; Thesis et filii eius acceperunt Marecham; Cethim et filii eius acceperunt Thaan; Duodennin et filii eius acceperunt Et tunc ceperunt operari terram et seminare super eam. Et cum sitiret terra, exclamaverunt habitantes eam ad Dominum; et exaudivit eos et ampliavit pluviam. Et factum est cum descenderet pluvia super terram, apparuit arcus in nube. Et viderunt s terram memoriam testamenti, et ceciderunt in faciem suam et immolaverunt offerentes holocaustomata Domino. Filii autem Cam: Chus et Mestra et Funi et Chanaan. Et hi filii Chus: Saba et Evila, Sabatha, Regma et Sabathaca. Et filii Regma: Saba et> Et filii Funi: Zeleu, Telup, Geluc, Lefuc. Et filii Chanaan: Sidona, Aendain, Racin, Simmin, Uruin, Nemigin, Amathin, Nefin, Telaz, Elat, Cusin. Chus autem genuit Nembroth. Ipse initiavit esse superbus ante Dominum. Mestram vero genuit Ludin et et Labin et Latuin et Petrosoniin et Ceslun, unde exierunt Philistini, et Cappadoces. Et tunc ceperunt etiam et ipsi edificare civitates. Et hec sunt civitates quas edificaverunt: Sidona et circumiacentia eius, id est Resun, Beosomaza, Gerras, Calon, bircamo, Tellun, Lachis, Sodoma et Gomorra, Adama et Seboim. Et filii Sem: Elam, Assur, Arfaxa, Luzi, Aram; et filii Aram: Us, Ul, Gedrumese. Arfaxas autem genuit Sala, Sala genuit Heber. Et Heber nati sunt duo filii, nomen uni Falech, quoniam in diebus eius divisa est terra, et nomen fratris eius Iectan. Iectan autem genuit Elimodan et Salastra et Mazaam, Rea, Dura, Uzia, Deglabal, Mimoel, Sabthfin, Evilach, Iubab. Et filii Falech: Ragau, Refuth, Zefaram, Aculon, Sachar, Sifaz, Nabi, Suri, Seciur, cus, Rafo, Faltia, Zaldefal, Zafis et Arteman, Helifaz. Hi filii Falech, et hec nomina eorum. Et acceperunt sibi uxores de filiabus Iectan, et generaverunt filios et filias, et compleverunt terram. Ragau autem accepit sibi mulierem Melcham filiam Ruth, t genuit ei Seruch. Et cum factus fuisset dies partus eius dixit: Ex isto nascetur in quarta generatione qui ponat habitationem super excelsa, et perfectus vocabitur et inmaculatus, et pater gentium erit, et non dissolvetur testamentum eius, et semen s in seculum multiplicabitur. Et vixit Ragau postquam genuit Seruch annos CXVIIII, et genuit septem filios et quinque filias. Et hec sunt nomina filiorum eius: Abiel, Obthi, Salma, Dedasal, Zeneza, Accur, Nefes. Et hec nomina filiarum eius: Cedema, a, Seifa, Ferita, Theila. Et vixit Seruch annos XXVIIII, et genuit Nachor. Et vixit Seruch postquam genuit Nachor annos LXVII, et genuit quatuor filios et tres filias. Et hec sunt nomina virorum: Zela, Zoba, Dica et Fodde. Et he filie eius: Tefila, Oda, Selifa. Et vixit Nachor annos XXXIIII, et genuit Tharam. Et vixit Nachor postquam genuit Tharam annos CC, et genuit octo filios et quinque filias. Et hec sunt nomina virorum: Recap, Dediap, Berechap, Iosac, Sithal, Nisab, Nadab, Camoel; et filie eius a, Thifa, Bruna, Cene, Etha. Et vixit Thara annos LXX, et genuit Abram et Nachor et Aran. Aran autem genuit Loth. Tunc ceperunt hi qui habitabant in terra inspicere in astra, et inchoaverunt ex his imaginari et divinationes facere, et filios et filias as traicere per ignem. Seruch autem et filii eius non ambulaverunt secundum eos. Et he sunt generationes Noe in terris secundum tribus et linguas eorum, ex quibus divise sunt gentes super terram post diluvium.

 

5.

 

Tunc venientes filii Cam posuerunt sibi cipem Nembroth, filii autem Iafeth constituerunt sibi Fenech in ducem, nam filii Sem convenientes preposuerunt sibi principem Iectam. Et cum venissent hi tres in unum, fecerunt consilium ut inspicientes considerarent populum appropinquantium sibi. Et vivente adhuc Noe factum est ut convenirent omnes in unum et habitaverunt unanimes, et erat terra pacifica. Anno autem trecentesimo et quadragesimo exitus Noe de arca, postquam siccavit Deus diluvium, consideraverunt principes populum suum. Et inspexit Fenech filios Iaphet. Et filii Gomer, omnes transeuntes secundum sceptra ducationis sue, fuerunt numero quinque milia DCCC. Filiorum autem Magog omnium transeuntium secundum sceptra ducatus sui factus est numerus sex milia CC. Filii autem Madain, omnes ranseuntes secundum sceptra ducationum suarum, fuerunt numero quinque milia DCC <...>. Filii autem Tubal, omnes transeuntes secundum sceptra ducationum suarum, fuerunt numero novem milia CCCC. Et filii Mesca, omnes transeuntes secundum sceptra suarum, fuerunt numero quinque milia DC. Filii vero Thiras, omnes transeuntes secundum sceptra ducationum suarum, fuerunt numero duodecim milia CCC <...>. Et filii Rifa, transeuntes secundum sceptra ducationis sue, fuerunt numero undecim milia D. Filii vero Thorgoma, transeuntes secundum sceptra ducationis sue, fuerunt numero quatuordecim milia CCCC. Nam filii Elisa, transeuntes secundum sceptra ducationis sue, fuerunt numero quatuordecim milia DCCCC. Filii autem Tersis, omnes transeuntes secundum tra ducationis sue, fuerunt numero duodecim milia C. Nam filii Cethin, omnes transeuntes secundum sceptra ducationis sue, fuerunt numero septendecim milia CCC. Filii vero Doin, transeuntes secundum sceptra ducationum suarum, fuerunt numero septendecim lia DCC. Et factus est numerus castrorum filiorum Iafeth, omnes virtutificati et omnes in procinctu armorum positi in conspectu ductorum suorum, CXLII milia CC preter mulieres et pueros. Consideratio Iafeth: in pleno fuerunt numero CXLII milia. Et vit Nembroth ipse et filius Cam, omnes transeuntes secundum sceptra ducationum suarum, inventi sunt numero XXIIII milia DCCC. Filii Fua, omnes transeuntes secundum sceptra ducationum suarum, facti sunt numero XXVII ilia DCC. Et filii Canaan, omnes transeuntes secundum sceptra ducationum suarum, inventi sunt numero XXXII milia DCCC. Filii vero Soba, omnes transeuntes secundum sceptra ducationum suarum, inventi sunt numero quatuor milia CCC. Et filii Lebilla, omnes ranseuntes secundum sceptra ducationum suarum, inventi sunt numero XXIIII milia CCC. Filii vero Sata, universi transeuntes secundum sceptra ducationum suarum, inventi sunt numero XXV milia CCC. Et filii Remma, universi transeuntes secundum sceptra onum suarum, inventi sunt numero XXX milia DC. Filii vero Sabaca, omnes transeuntes secundum sceptra ducationum suarum, inventi sunt numero XLVI milia CCCC. Et factus est numerus castrorum filiorum Cam, universi virtutis viri et in apparatu armorum i in conspectu ducationum suarum, CCXLIIII milia DCCCC preter mulieres et pueros. Et inspexit Iectan filios Sem. Et fuerunt filii Elam, omnes transeuntes secundum sceptra ducationum suarum, numero XXXVII milia. Filii autem Assur, omnes transeuntes um sceptra ducationum suarum, inventi sunt numero LXXVIII milia. Et filii Aram, universi transeuntes secundum sceptra ducationum suarum, inventi sunt numero LXXXVII milia CCCC. Filii vero Lud, omnes transeuntes secundum sceptra ducationum suarum, sunt numero XXX milia DC. Factus est numerus filiorum Cam. Nam filii Arfaxa, universi transeuntes secundum sceptra ducationum suarum, numero CXIIII milia DC. Et factus est omnis numerus eorum CCCXLVII milia DC. Numerus castrorum filiorum Sem. Omnes t proficiscentes in virtute et in precepto belli in conspectu ducationum suarum, extra mulieres et pueros. Et he sunt generationes Noe, divise posite, quorum omnium numerus factus est in unum DCCCCXIIII milia centum. Et hi omnes considerati sunt adhuc vente Noe. Et vixit Noe post cataclismum annos CCCL. Et facti sunt omnes dies Noe anni DCCCC quinquaginta, et mortuus est.

 

6.

 

Tunc hi omnes qui divisi erant habitantes terram, postea congregati habitaverunt simul. Et profecti ab oriente invenerunt campum terra Babilonis, et habitantes ibi dixerunt quique ad proximum suum: Ecce futurum est ut dispergamur unusquisque a fratre suo, et in novissimis diebus alterutrum erimus expugnantes nos. Nunc ergo venite et edificemus nobismetipsis turrim, cuius caput it usque ad celum, et faciemus nobis nomen et gloriam super terram. Et dixerunt unusquisque ad proximum suum: Accipiamus lapides et scribamus singuli quique nomina nostra in lapidibus et incendamus eos igne, et erit quod perustum fuerit in luto et. Et acceperunt singuli quique lapides suos, extra viros duodecim qui noluerunt accipere. Et hec nomina eorum: Abram, Nachor, Loth, Ruge, Tenute, Zaba, Armodat, Iobab, Esar, Abimahel, Saba, Aufin. Et comprehendit eos populus terre et adduxerunt eos ad incipes suos, et dixerunt: Hi sunt viri qui transgressi sunt consilia nostra et nolunt ambulare in viis nostris. Et dixerunt ad eos duces: Quare noluistis mittere singuli quique lapides cum populo terre? Et illi responderunt dicentes: Non mittimus vobis cum lapides, nec coniungimur voluntati vestre. Unum Dominum novimus, et ipsum adoramus. Et si nos mittatis in ignem cum lapidibus vestris, non consentiemus vobis. Et irati duces dixerunt: Sicut locuti sunt, sic eis facite. Et nisi consenserint vobis cum mittere lapides, consumetis eos igne cum lapidibus vestris. Et respondit Iectan, qui erat primus princeps ducum: Non sic, sed dabitur eis spacium dierum septem, et erit si penituerint super consiliis suis pessimis, et voluerint vobis cum mittere vivant. Si quominus, fiat et secundum sententiam vestram tunc comburantur. Ipse autem querebat quemadmodum salvaret eos de manibus populi, quoniam de tribu eorum erat et Deo serviebat. Et his dictis, suscepit eos et inclusit in domo regia. Et ut facta st vespera, precepit dux L viros potentes in virtute vocari ad se, et dixit eis: Proficiscimini et accipite hac nocte viros istos qui inclusi sunt in domo mea, et imponite stipendia eorum de domo mea super decem iumenta; et ipsos viros adducite ad me, stipendia eorum cum iumentis adducite in montana, et sustinete eos ibidem. Et scitote quia, si quis scierit que dixi ad vos, igni vos concremabo. Et profecti viri fecerunt omnia que precepit eis princeps eorum. Et adduxerunt viros a domo eius nocte, et accipientes stipendia eorum imposuerunt iumentis, et duxerunt in montana sicut precepit eis. Et vocavit ad se princeps illos duodecim viros, et dixit ad eos: Confidentes estote et non timeatis, non enim moriemini. Fortis est enim Deus in quo confiditis; et ideo stabiles estote in ipso, quia liberabit et salvabit vos. Et ecce nunc precepi L viris qui vos educant, acceptis stipendiis de domo mea. Et precedite in montana et sustinete vos in valle, et alios vobis dabo L viros qui deducant vos usque t euntes abscondite vos ibidem in valle, habentes aquam in potu defluentem de petris, et continete vos usque in dies triginta, donec pauset animositas populi terre, et quousque Deus mittat iracundiam super illos et disrumpat eos. Scio enim quia non nebit consilium iniquitatis quod consiliati sunt facere, quoniam vana est cogitatio eorum. Et erit, cum consummati fuerint septem dies et quesierint vos, dicam eis: Exeuntes effracto ostio carceris, in quo erant inclusi, fugerunt nocte, et misi ego m viros qui eos quererent; et avocabo eos a presenti furore. Et responderunt ad eum undecim viri dicentes: Invenerunt gratiam servi tui ante oculos tuos, quia solvimur nos de manibus superborum horum. Abram autem solus tacuit. Et dixit dux ad eum: Quare non respondes mihi Abram serve Dei? Respondit Abram et dixit: Ecce ego fugio hodie in montana et, si evasero ignem, exient de montibus fere bestie et comedent nos, aut esce nobis deficient et moriemur fame, et inveniemur fugientes ante populum terre, entes in peccatis nostris. Et nunc vivit in quo confido, quia non movebor de loco meo in quo posuerunt me. Et si fuerit aliquod peccatum meum ut consumens consumar, fiat voluntas Dei. Et dixit ad eum dux: Sanguis tuus super caput tuum sit, si nolueris oficisci cum istis. Si autem volueris, liberaberis; nam si volueris remanere, secundum quod vis remane. Et dixit Abram: Non proficiscar, sed hic ero. Et accepit dux undecim illos viros, et alios L misit cum eis, et precepit eis dicens: Expectate et vos n montanis usque in dies quindecim cum illis L qui premissi sunt, et post revertimini et dicetis: Non invenimus eos, sicut illis prioribus dixi; et sciatis quia, si quis preterierit ex his omnibus verbis que locutus sum ad vos, igne comburetur. Et tis viris, accipiens Abram solum reclusit eum ubi fuerat inclusus. Et transactis diebus septem congregatus est populus, et dixerunt ad ducem suum dicentes: Redde nobis viros qui noluerunt consiliari nobis cum et comburemus eos igni. Et miserunt duces adducerent eos, et non invenerunt nisi solum Abram. Et congregati omnes ad duces suos dixerunt: Fugierunt homines quos inclusistis, evadentes consilium nostrum. Et dixit Fenech et Nembroth ad Iectan: Ubi sunt viri quos inclusisti? At ille dixit: tes fregerunt noctu; ego autem misi centum viros qui quererent eos, et precepi ut, si invenirent eos, non tantum igni concremarent, sed et corpora eorum darent volatilibus celi, et sic perdant illos. Et tunc dixerunt illi: Hunc ergo qui inventus est s concrememus. Et acceperunt Abram et adduxerunt eum ad duces suos. Et dixerunt ad eum: Ubi sunt qui te cum fuerunt? Et ille dixit: Ego nocte dormiens dormiebam; ubi expergefactus sum, non inveni eos. Et accipientes eum, construxerunt caminum et unt eum igni, et lapides concrematos igni miserunt in caminum. Et tunc Iectan dux liquefactus sensu accepit Abram et misit eum cum lateribus in caminum ignis. Deus autem commovit terremotum grandem, et ebulliens ignis de camino exilivit in flammas et ntillas flamme, et combussit omnes circumstantes in conspectu camini. Et fuerunt omnes qui concremati sunt in die illa LXXXIIIMD. Abrae autem non est nec modica facta lesura in concrematione ignis. Et surrexit Abram de camino, et concidit caminus Et salvatus est Abram, et abiit ad undecim viros qui erant absconsi in montanis, et renunciavit eis omnia que contigerant illi. Et descenderunt cum eo de montanis gaudentes in nomine Domini, et nemo eos obvians terruit die illa. Et cognominaverunt locum illum nomine Abrae et lingue Chaldeorum Deli, quod interpretatur Deus.

 

7.

 

Et factum est post hec verba, populus terre non conversus est a cogitationibus suis malignis, et convenerunt iterum ad duces et dixerunt: In secula non vincetur populus. Et nunc niemus et edificemus nobis civitatem et turrim que numquam auferatur. Et cum cepissent fabricare, vidit Deus civitatem et turrim quam fabricabant filii hominum, et dixit: Ecce populus unus et lingua una omnibus; et hoc quod ceperunt facere, non t terra neque celum videns patietur. Et erit ut, si modo non prohibeantur, in omnia audeant que presumpserint facere. Et ideo ecce ego dividam linguas eorum et dispergam eos in omnes regiones, ut non cognoscat unusquisque fratrem suum, nec audiant i quique linguam proximi sui. Et commendabo eos petris, et edificabunt sibi tabernacula in calamis stipularum, et effodient sibi speluncas et quemadmodum fere campi habitabunt ibi. Et sic erunt ante conspectum meum in omni tempore ut numquam cogitent, et tamquam stillicidium arbitrabor eos, et in sputo approximabo eos, et aliis in aqua finis veniet, alii autem siti siccabuntur. Et ante omnes hos eligam puerum meum Abram, et eiciam eum de territorio eorum, et adducam in terram quam respexit oculus us ab initio. Cum peccaverunt ante conspectum meum omnes inhabitantes terram et adduxi aquam diluvii, et non exterminavi eam sed conservavi illam. Non enim dirupti sunt in illa fontes ire mee, neque descendit in ea aqua consummationis mee. Ibi enim m inhabitare puerum meum Abram, et disponam testamentum meum cum eo, et semini eius benedicam, et dominabor ei Deus in eternum. Populi autem inhabitantes terram cum initiassent edificare turrim, divisit Deus linguas eorum, et mutavit eorum effigies, et on cognovit unusquisque fratrem suum, nec audiebant singuli quique linguam proximi sui. Et sic factum est ut, dum edificatores ministris suis iuberent affere lapides, illi afferrent aquam, et si deposcerent aquam, illi afferrent stipulam, et sic a cogitatione eorum cessaverunt edificare civitatem. Et dispersit eos Dominus inde super faciem totius terre. Et propterea vocatum est nomen loci illius Confusio, quoniam ibi Deus confudit linguas eorum, et inde dispersit eos in faciem totius terre.

 

8.

 

Abram autem exivit inde et habitavit in terra Canaan, et accepit se cum Loth filium fratris sui et Sarai mulierem suam. Et cum esset Sarai sterilis et non esset ei conceptus, tunc Abram tulit Agar ancillam suam, et peperit ei Ismahel. Ismahel autem genuit odecim filios. Tunc discessit Loth ab Abram, et habitavit in Sodomis, Abram vero habitavit in terra Canaan. Et viri Sodomorum viri pessimi et peccatores valde. Et visus est Deus Abram dicens: Semini tuo dabo terram hanc, et vocabitur nomen tuum Abraham, et Sarai uxor tua dicetur Sara. Et dabo tibi ex ea semen sempiternum, et disponam testamentum meum te cum. Et cognovit Abraham Saram uxorem suam, et concepit et peperit Isaac. Isaac autem accepit sibi mulierem de Mesopotamia filiam Patuel que concepit genuit ei Esau et Iacob. Esau autem accepit sibi mulieres, <...> Iudin filiam Bereu et Bassemeth filiam Elon et Elibemam filiam Anan et Manem filiam Ismael, et genuit ei Ada Elifan. Et filii Elifan: Temar, Omar, Seffor, Getan, Cenaz, Amalech. Et Iudin enuit Tenacis, Ieruebemas. Bassemeth genuit Rugil. Et filii Rugil: Nai, Zare, Same, Maza. Et Elibema genuit Auz, Ioollam, Coro. Manem genuit Tenetde, Thenatela. Iacob autem accepit sibi mulieres, filias Laban Syri, Liam et Rachel, et duas concubinas m et Zelfam. Et peperit ei Lia Ruben, Simeon, Levi, Iudam, Isachar, Zabulon, et Dinam sororem eorum. Rachel autem enixa est Ioseph et Beniamin. Bala peperit Dan et Neptalim. Et Zelfa peperit Gad et Aser. Hi filii sunt Iacob duodecim, et una filia. Et itavit Iacob in terra Canaan, et Dinam filiam eius rapuit Sychem filius Emor Correi, et humiliavit eam. Et ingressi sunt filii Iacob Simeon et Levi, et interfecerunt omnem civitatem eorum in ore gladii, et Dinam sororem suam acceperunt et exierunt Et postea accepit eam in uxorem Iob, et genuit ex ea quatuordecim filios et sex filias, id est, septem filios et tres filias antequam percuteretur in passione, et postea septem filios et tres filias quando salvus factus est. Et hec nomina eorum: Elifac, Ermoe, Diasat, Filias, Diffar, Zellud, Thelon, et filie eius Meru, Litaz, Zeli. Et sicuti fuerunt nomina priorum, sic et novissimorum. Iacob autem et duodecim filii eius habitaverunt in terra Canaan. Et oderant fratrem suum Ioseph quem et tradiderunt in Egiptum Petefre principi cocorum Pharaonis, et fecit apud eum annos quatuordecim. Et factum est postea vidit somnium rex Egipti, et nunciaverunt ei de Ioseph, et solvit ei somnia. Et factum est postquam solvit ei somnia fecit eum Pharao principem super mnem terram Egipti. In illo tempore facta est fames super omnem terram sicuti diiudicaverat Ioseph, et descenderunt fratres sui emere escas in Egipto, quoniam tantummodo in Egipto erant esce. Et cognovit Ioseph fratres suos, et non est agnitus eis. Et n malignatus est cum eis, et misit et vocavit patrem suum de terra Canaan, et descendit ad eum. Et hec sunt nomina filiorum Israel, qui descenderunt in Egiptum cum Iacob, unusquisque cum domo sua. Filii Ruben: Enoch et Fallu et Asrom et Carmin. Filii em Simeon: Namuel et Iamin et Doth et Iachim <...> et Saul filius Cananitidis. Filii vero Levi: Getson, Caath, et Merari. Nam filii Iude: Er et Auna, Selon, Phares et Zara. Filii autem Isachar: Tola et Fua, Iob et Sombran. Filii vero Zabulon: Sared, et Iaillel. Et Dina soror eorum peperit quatuordecim filios et sex filias. Et hec sunt generationes filiorum quos peperit Iacob, omnes anime filiorum et filiarum LXX due. Filii autem Dan: Usi. Nam filii Neptalim: Betaal, Neemmu, Surem, Opti, l. Et hec generationes Bale, quas peperit Iacob, omnes anime octo. Nam filii Gad: Sariel, Sua, Visui, Mofar et Sar, soror eorum, filia Seriebel, Melchiel. Hec sunt generationes Zelfe mulieris Iacob, quas peperit ei, et omnes anime filiorum et filiarum, umero decem. Et filii Ioseph: Effraim et Manassen. Beniamin vero generavit Gela, Esbel, Nanubal, Abocmefec, Utundeus. Et he sunt anime quas peperit Rachel Iacob, quatuordecim. Et descenderunt in Egiptum et habitaverunt ibi annos CCX.

 

9.

 

Et factum est post recessum Ioseph, multiplicati sunt filii Israel et creverunt valde. Et surrexit rex alius in Egipto qui non noverat Ioseph, et dixit populo suo: Ecce populus iste multiplicatus est magis quam nos; venite consilium habeamus adversus eum ut non r. Et iussit rex Egipti omni populo suo dicens: Omnem filium qui natus fuerit Ebreis, in flumen abicite, nam feminas eorum vivificate. Et responderunt Egiptii regi suo dicentes: Masculos eorum interficiamus et feminas eorum servemus ut eas nostris demus servis in uxores; et erit qui natus fuerit ex eis servus et serviet nobis. Et hoc est quod pessimum visum est coram Domino. Tunc seniores populi congregaverunt populum cum planctu et planxerunt cum luctu dicentes: Ometoceam passa sunt viscera mulierum strarum, fructus noster inimicis nostris traditus est. Et nunc deficimus et constituamus nobis terminos ut non appropinquet mulieri sue vir, ne fructus ventris earum contaminetur et viscera nostra idolis serviant. Melius est enim sine filiis mori, donec sciamus quid faciat Deus. Et respondit Amram et dixit: Celerius est ut in victoria minuatur seculum aut in inmensurabile mundus concidat aut cor abissi astra contingant, quam genus filiorum Israel minuatur. Et erit cum impletum fuerit testamentum, quod isponens Deus locutus est ad Abraham dicens: Habitando habitabunt nati tui in terra non sua, et in servitutem redigentur et affligentur annis CCCC. Et ecce ex quo inventus est sermo Dei quem dixit ad Abraham, sunt anni CCCL; ex eo quod nos in Egipto imus, anni sunt CXXX. Nunc ergo non permanebo in his que vos determinatis, sed ingrediens mulierem meam accipiam et faciam filios, ut amplificemur super terram. Non enim permanebit Deus in ira sua, nec semper obliviscetur populi sui, neque genus Israel n vanum proiciet super terram; nec in vanum disposuit testamentum patribus nostris, et cum adhuc non essemus de his tamen locutus est Deus. Nunc ergo iens accipiam mulierem meam, et non adquiescam preceptis regis; et si rectum est ante oculos vestros, a faciamus omnes. Erit enim cum concipient mulieres nostre, non agnoscentur tamquam in utero habentes, quousque compleantur menses tres, sicut et fecit mater nostra Thamar, quia non fuit consilium eius in fornicatione, sed nolens recedere de filiis l recogitans dixit: Melius est mihi socero meo commixta mori, quam gentibus commisceri. Et abscondit fructum ventris sui usque ad tercium mensem. Tunc enim agnita est. Et iens ut interficeretur, statuit hoc dicens: Cuius est hec virga et hic anulus et lotis, de eo concepi. Et salvavit eam consilium eius de omni periculo. Nunc ergo faciamus et nos sic, et erit cum completum fuerit tempus parturitionis, si potuerimus, non proiciemus fructum ventris nostri. Et quis sciet si pro hoc zelabitur Deus, ut eret nos de humiliatione nostra? Placuit verbum ante conspectum Dei quod cogitavit Amram. Et dixit Deus: Eo quod placuit ante conspectum meum cogitatio Amre, et non dissipavit testamentum meum inter me et patres eius dispositum, et ideo ecce nunc quod nitum fuerit ex eo mihi serviet in eternum et per eum faciam mirabilia in domo Iacob, et faciam per eum signa et prodigia populo meo que non feci ulli; et faciam in eis gloriam meam et annunciabo eis vias meas. Ego Deus incendam pro eo lucernam meam que habitet in eo, et ostendam ei testamentum meum quod non vidit ullus; et patefaciam ei superexcellentiam meam et iusticias et iudicia, et lumen sempiternum luceam ei, quoniam pro eo cogitavi in antiquis diebus dicens: Non erit mediator spiritus meus in minibus his in sempiternum, eo quod sunt caro, et erunt dies eorum anni CXX. Et profectus est Amram de tribu Levi, et accepit uxorem de tribu sua. Et factum est cum acceperat eam, imitati sunt eum ceteri et acceperunt uxores suas. Huic autem erat unus lius et una filia; et nomen eorum Aaron et Maria. Et spiritus Dei incidit in Mariam nocte, et vidit somnium et enarravit parentibus suis mane dicens: Vidi in hac nocte, et ecce vir stabat in veste bissina et dixit mihi: Vade et dic parentibus tuis: Ecce quod nascetur de vobis in aquam proicietur, quomodo per eum aqua siccabitur. Et faciam per eum signa et salvabo populum meum, et ipse ducatum eius aget semper. Et cum enarrasset Maria somnium suum, non crediderunt ei parentes eius. Verbum autem regis pti invalescebat contra filios Israel, et humiliabantur aggravati in opere laterum. Iacobe autem concepit de Amram, et abscondit eum in utero suo per tres menses. Non enim poterat amplius celare eum, quia rex Egipti preposuerat principes locorum, ut do parerent Hebree statim in flumen proicerent masculos eorum. Et accepit infantem suum, et fecit ei thibin de cortice arboris pini, et posuit thibin in os fluminis. Ipse autem puer natus est in testamento Dei et in testamento carnis eius. Et factum est ut proicerent eum, congregati omnes presbiteri altercabantur cum Amram dicentes: Nonne hi erant sermones nostri quos locuti sumus dicentes: Melius est nobis sine filiis mori quam fructus ventris nostri in aquis proiciantur? Et hec dicentibus illis, non baudiebat Amram. Filia autem Pharaonis descendit lavare in flumine secundum quod in somnis viderat, et viderunt ancille eius thibin. Et misit unam, et accepit et aperuit eam. Et ut vidit puerum et dum vidisset in zaticon, hoc est in testamentum carnis, ixit: De filiis Hebreorum est. Et sumpsit et nutrivit eum. Et factus est ei filius, et cognominavit nomen eius Moyses; mater autem eius vocavit eum Melchiel. Et nutritus est infans, et gloriosus factus est super omnes homines, et liberavit per eum Deus ilios Israel sicut dixerat.

 

10.

 

Rege autem Egiptiorum mortuo, levavit se alius rex et afflixit omnem populum Israel. At illi clamaverunt ad Dominum, et exaudivit eos. Et misit Moysen et liberavit eos de terra Egiptiorum. Misit quoque Deus super eos decem gas et percussit eos. He autem erant plage; id est, sanguis et rane et pammixia et grando et mors iumentorum et locuste et scinifes et tractabiles tenebre et mortalitas primitivorum. Et dum exissent inde et proficiscerentur, adhuc obduratum est cor iorum, et apposuerunt persequi eos, et invenerunt eos iuxta Mare Rubrum. Et clamaverunt filii Israel ad Dominum suum, et dixerunt ad Moysen dicentes: Ecce nunc advenit tempus perditionis nostre. Mare enim ante nos, et multitudo inimicorum post nos est, t nos in medio. Ob hoc nos eduxit Deus, aut hec sunt testamenta que disposuit patribus nostris dicens: Semini vestro dabo terram quam vos habitatis, ut nunc quod placitum est ante conspectum suum faciat in nobis? Tunc considerantes metum temporis, filii Israel in tres divisiones consiliorum diviserunt sententias suas. Nam tribus Ruben et tribus Isachar et tribus Zabulon et tribus Simeon dixerunt: Venite mittamus nos in mare. Melius est enim nos in aqua mori, quam ab inimicis occidi. Tribus autem Gad et tribus Aser et tribus Dan et Neptalim dixerunt: Non, sed revertamur cum eis, et si voluerint nobis donare vitam, serviemus eis. Nam tribus Levi et tribus Iuda et Ioseph et tribus Beniamin dixerunt: Non sic, sed accipientes arma nostra pugnemus cum eis, t erit Deus nobis cum. Exclamavit et Moyses ad Dominum et dixit: Domine Deus patrum nostrorum, nonne tu dixisti ad me: Vade et dic filiis Lie, misit me Deus ad vos? Et nunc ecce adduxisti populum tuum ad labium maris, et inimici persecuti sunt post eos; et tu Domine memor esto nominis tui. Et dixit Deus: Quoniam exclamasti ad me, tolle virgam tuam et percute mare et siccabitur. Et faciente hec omnia Moyse, comminatus est Deus mari et siccatum est mare. Et steterunt maria aquarum et apparuerunt profunda terre, et denudata sunt fundamenta habitationis ab stridore timoris Dei et ab inspiratione ire Domini mei. Et pertransivit Israel per siccum in medio mari. Et viderunt Egiptii, et apposuerunt persequi eos. Et Deus obduravit sensum eorum, et non scierunt quoniam in mare ingrederentur. Factum est dum Egiptii essent in mari, adiecit Deus precipere mari, et dixit ad Moysen: Appone adhuc percutere mare. Et fecit sic. Et precepit Dominus mari, et reversus est in fluxus suos, et cooperuit Egiptios et currus equites eorum. Populum autem suum deduxit in heremum, quadraginta annis pluit illis de celo panem, et ortigometram adduxit eis de mari, et puteum aque consequentis eduxit eis. In columna autem nubis per diem deducebat eos, et in columna ignis per lucebat eis.

 

11.

 

Et in mense tertio profectionis filiorum Israel de terra Egipti, venerunt in heremum Syna, et memoratus est Deus verborum suorum et dixit: Dabo lumen mundo, et illuminabo inhabitabilia, et disponam testamentum meum cum filiis hominum, et orificabo populum meum super omnes gentes, in quem eiciam excelsa sempiterna, que eis erunt in lumine, impiis vero in punitionem. Et dixit ad Moysen: Ecce ego vocabo te crastina die; esto paratus, et dic populo meo: Tribus diebus non accedat vir ad rem, et tertia die loquar ad te et ad eos. Et postea ascendes ad me, et dabo verba mea in ore tuo, et illuminabis populum meum in eo quod dedi in manus tuas legem sempiternam, et in hac omnem orbem iudicabo. Erit enim hec in testimonium. Si enim homines: Non scivimus te, et ideo non servivimus tibi, propterea hoc vindicabo in eis, quoniam non cognoverunt legem meam. Et fecit Moyses que precepit ei Deus, et sanctificavit populos; et dixit ad eos: Estote parati in tertium diem, quoniam post tres dies disponet Dominus testamentum suum vobis cum. Et sanctificati sunt populi. Et factum est in tertio die, ecce voces sonantium, et coruscantium splendor, et vox psalphingarum sonabat fortiter; pavor que factus est in omni populo, qui erat in t eiecit Moyses populos in obviam Deo. Et ecce montes ardebant igni, et terra tremuit, et colles conturbati sunt, et montes volvebantur, et abyssi ebulliebant, et omne habitabile movebatur, et celi plicabantur et nubes hauriebant aquam, et flamme ignis xardescebant, et tonitrua et fulgura frequentabant, et venti et procelle strepebant, et astra congregabantur, et angeli precurrebant, quousque Deus poneret legem testamenti sempiterni filiis Israel et daret precepta eterna, que non transient. Et tunc utus est Dominus populo suo omnia verba hec dicens: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Egipti de domo servitutis. Deos sculptiles non facies tibi, nec facies omne abhominamentum solis et lune aut omnium ornamentorum celi, nec omnium que t super terram facies similitudinem, nec eorum que repunt in aquis, vel super terram. Ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelans, et reddens peccata dormientium in vivos filios impiorum si in viis parentum suorum ambulabunt, usque in tertiam et quartam niem, faciens misericordiam in mille generationes his qui diligunt me et custodiunt mandata mea. Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum, ne vie mee vane efficiantur. Abhominabitur enim eum Deus, qui accipit nomen eius in vanum. Conserva diem sabbati sanctificare eum. Sex diebus fac opera, septima autem dies sabbatum Domini est. Non facies in eo omne opus, tu et omnis operatio tua, nisi ut in ea laudes Dominum in ecclesia presbiterorum et glorifices Fortem in cathedra seniorum. In sex enim diebus it Dominus celum et terram et mare et omnia que sunt in eis, et universum orbem et inhabitabilem heremum, et quecumque operantur et omnem dispositionem celi. Et pausavit septima die Deus. Propterea sanctificavit Deus septimam diem quia requievit in ilige patrem tuum et matrem tuam, et timebis eos, et tunc exurget lumen tuum. Et precipiam celo et reddet pluviam suam, et terra accelerabit fructum suum. Et multorum eris dierum, et habitabis in terra tua, et non eris sine filiis, quia non deficiet n tuum habitantium in ea. Non mechaberis quia inimici tui non mechati sunt in te, sed existi in manu excelsa <...>. Non occides, eo quod dominati sunt tibi inimici tui ut occiderent te, sed vidisti mortem eorum. Non eris falsus testis adversus proximum uum, dicens falsum testimonium, ne falsum testimonium dicant contra te custodes tui. Non concupisces domum proximi tui nec ea que habet, ne et alii concupiscant terram tuam. Et ut quievit Dominus loqui, populus in pavore timuit valde, quia in lampadibus viderant montem ardentem igni. Et dixerunt ad Moysen: Tu nobis loquere, et non loquatur Deus ad nos, ne forte moriamur. Ecce enim hodie scimus, quoniam loquitur Deus homini os ad os, ut vivet homo. Et nunc cognovimus vere, quoniam portavit terra vocem i cum tremore. Et dixit ad eos Moyses: Nolite timere. Propterea enim ut probaret vos venit Deus, ut recipiatis timorem eius in vos, ut non peccetis. Et stetit omnis populus a longe, Moyses autem accessit ad nebulam, sciens quoniam ibi erat Deus. Et tunc dixit ei Deus iusticias et iudicia sua, et detinuit eum se cum quadraginta dies et quadraginta noctes. Et ibi ei mandavit multa, et ostendit ei lignum vite de quo abscidit et accepit et misit in Myrram, et dulcis facta est aqua Myrre. Et sequebatur eos n heremo annis quadraginta, et ascendit in montem cum eis et descendit in campos. Et precepit ei de tabernaculo et arca Domini, et de sacrificio holocaustomatum et incensorum, et de observatione mense et candelabri, et de labro et base eius, et de de et de logio, et de preciosissimis lapidibus, ut faciant sic filii Israel. Et ostendit ei similitudinem eorum, ut faceret secundum exemplar quod viderat. Et dixit ad eum: Facite mihi sanctificationem, et erit tabernaculum glorie mee in vobis.

 

12.

 

Et descendit Moyses. Et cum perfusus esset lumine invisibili, descendit in locum ubi lumen solis et lune est; vicit lumen faciei sue splendorem solis et lune, et hoc nesciebat ipse. Et factum est cum descenderet ad filios Israel, videntes non cognoscebant m autem locutus fuisset, tunc cognoverunt eum. Et erat simile factum hoc sicut in Egipto, quando cognovit Ioseph fratres suos, ipsi autem non cognoverunt eum. Et factum est postea cum sciret Moyses quoniam gloriosissima facta fuerat facies eius, fecit bi velamen unde cooperiret faciem suam. Et dum esset in monte corruptum est cor populorum, et congregati sunt ad Aaron, dicentes: Fac nobis deos, quibus serviamus, quemadmodum habent et cetere gentes, quoniam Moyses ille, per quem facta sunt mirabilia ram nos, raptus est a nobis. Et dixit ad eos Aaron: Equo animo estote. Moyses enim veniet, et appropiabit nobis iudicium, et legem illuminabit nobis, et superexcellentiam Dei exponet de ore suo, constituens iusticias generi nostro. Et hec loquente eo obaudierunt ei, ut compleretur verbum quod dictum est in tempore quo peccavit populus edificans turrim, cum dixit Deus: Et nunc nisi prohibeam eos, omne quod previderint sibi facere presument deterius. Timens autem Aaron quoniam virtutificati erant li valde, dixit ad eos: Afferte nobis inaures mulierum vestrarum. Et petierunt viri unusquisque mulierem suam, et statim dederunt. Et miserunt eas in ignem, et effigiata sunt in figuram, et exivit vitulus conflatilis. Et dixit Dominus Moysi: Festina, quoniam corruptus est populus et prevaricatus est vias meas, quas precepi eis. Quid si complete fuissent sponsiones quas spopondi patribus vestris, quando dixi eis: Semini vestro dabo terram hanc in qua habitatis? Ecce enim necdum ingressus est in am, et iam portans iudicium, et reliquerunt me, et ideo scio quia, si ingressi fuerint in terram ipsam, maiores iniquitates operabuntur. Et nunc quoque relinquam eos, et conversus iterum concordabor eis ut edificetur mihi domus in eis, que et ipsa deponetur propter quod peccaturi sunt in me. Et erit mihi hominum genus tamquam stillicidium urcei, et tamquam sputum estimabitur. Et festinans Moyses descendit, et vidit vitulum. Et respexit in tabulas et vidit quoniam non erant scripte, et festinans onfregit eas. Et aperte sunt manus eius, et factus est similis mulieri parturienti in primitivis suis que, cum tenetur in doloribus, et manus eius super pectus illius, et virtus non erit que adiuvet partum eius. Et factum est post horam unam, dixit in nsu suo: Num usque ad victoriam possidet amaritudo, aut in sempiternum prevalet malum? Et nunc exsurgam et confortabo lumbos, quoniam si peccaverunt non in vano erunt que sursum enarrata sunt mihi. Et exsurgens confregit vitulum, et misit eum in aquam, t potavit populum. Et factum est si quis habuit in voluntate sensus sui ut perficeretur vitulus, abscidebatur lingua eius; siquis vero coactus in timore consenserat, splendebat visus eius. Et tunc ascendit Moyses in montem, et oravit Dominum dicens: nunc tu Deus, qui plantasti vineam hanc et dedisti radices eius in abyssum et sarmenta eius extendisti usque ad sedem tuam altissimam, respice in isto tempore, quia vinea ista emisit fructum suum et non cognovit cultorem suum. Et modo, si irasceris in ineam tuam et eradices eam de abysso et arefacias sarmenta eius de sede tua altissima et eterna, non ultra iam veniet abyssus ut nutriat eam nec thronus tuus ut refrigeret vineam tuam illam quam incendisti. Tu es enim qui omne lumen es, et domum tuam asti lapidibus preciosis et auro; et aromatibus etiam spicis et lignis balsami et cinnamo et radicibus mirre et costi inspersisti domum tuam; et diversis escis et suavitate diversi potus saturasti eam. Si ergo non misertus fueris vinee tue, omnia Domine in vano facta sunt, et non habebis qui te glorificet. Nam etsi aliam vineam plantaveris, nec hec tibi credet, eo quod priorem dissipasti. Si enim relinquens reliqueris seculum, et quis faciet tibi quod locutus es tamquam Deus? Et nunc contineatur furor uus a vinea; magis quod a te predictum est et quod dicendum est fiat, et non fiat in vanum labor tuus, nec in vilibus distrahatur hereditas tua. Et dixit ei Deus: Ecce misericors factus sum iuxta sermones tuos. Excide itaque tibi duas tabulas lapideas, e eo loco unde excideras priores, et rescribe in eis iusticias que erant in primis.

 

13.

 

Et festinavit Moyses, et fecit omnia que precepit ei Deus. Et descendens fecit tabernaculum et vasa eius et arcam et lucernam et mensam et thuribulum holocaustomatum et huribulum incensorum et ippomidem et logion et lapides preciosos et labrum et bases et omnia que ei ostensa sunt. Et composuit universa vestimenta sacerdotum, precinctoriam quoque et citona et cidarim et laminam auream et coronam sanctam. Et oleum nis sacerdotum et ipsos sacerdotes sanctificavit. Et completis omnibus, universos eos operuit nubes. Tunc exclamavit Moyses ad Dominum, et locutus est ei Deus de tabernaculo dicens: Hec est lex thuribuli in quo immolabitis mihi et exorabitis pro vestris. De his autem ex quibus offeretis mihi, offerte de pecoribus vitulum et ovem et capram, nam de avibus turturem et columbam. Et si facta fuerit in terra vestra lepra, et erit ut purgetur leprosus, accipient Domino duos pullos vivos, et lignum rinum et isopum et coccinum, et accedet ad sacerdotem, et occidet unum, unum autem servet, et statuet leprosum in omnibus que precepi in lege mea. Et erit cum obviaverint vobis tempora sanctificabitis me in die festivitatis, et iucundabimini in meo in festivitate azimorum, et constituetis in conspectu meo panem celebrantes festivitatem memorialem, quia in ea die existis de terra Egipti. Et in festivitate ebdomadis constituetis ante conspectum meum panem et facietis mihi oblationem pro s vestris. Nam festivitas psalphingarum in oblationem erit prospeculatoribus vestris. In eo quod prespexi creaturam, memores sitis totius orbis; per initia ostendentibus vobis agnoscam numerum mortuorum et natorum. Per ieiunium misericordie ieiunabitis nim mihi pro animabus vestris, ut compleantur sponsiones patrum vestrorum. Et festivitatem scenophegie afferte mihi, et accipietis mihi fructum ligni speciosum et ramum palme et salicum et cedrum et myrti ramos. Et memor ero in pluvia totius terre et stituetur modus temporum, et constituam astra et precipiam nubibus, et sonabunt venti, et percurrent coruscationes, et erit turbo tonitruum. Et hoc erit in signum sempiternum, et rorem dabunt noctes, sicut locutus sum post diluvium terre. Tunc precepit i de anno vite Noe et dixit ad eum: Hi sunt anni quos disposui post ebdomadas in quibus visitavi civitatem hominum, in quo tempore ostendi eis locum generationis et colubrum. Et dixit: Hic locus est quem docui protoplastum dicens: Si non transgredieris ue tibi mandavi, omnia sub te erunt. Ille autem transgressus est vias meas, et suasus est de muliere sua; et hec seducta est de colubro. Et tunc constituta est mors in generationes hominum. Et adiecit Dominus adhuc ostendere vias paradysi, et dixit ei: ec sunt vie quas perdiderunt homines, non ambulantes in eis, quoniam peccaverunt in me. Et precepit ei Dominus de salvatione animarum populi et dixit: Si in viis meis ambulaverint, non relinquam eos sed miserebor eis semper et benedicam semen eorum, et estinabit terra dare fructum suum, et pluvia erit eis in lucrificationem et non sterilizabit. Sciens autem scio quoniam corrumpent vias suas et relinquam eos, et obliviscentur testamenta que disposui patribus eorum, et ego tamen non in sempiternum scar eos. Ipsi enim scient in novissimis diebus quoniam pro peccatis eorum derelictum est semen eorum, quia fidelis sum in viis meis.

 

14.

 

Tunc dixit ad eum Deus: Incipe inspicere plebem meam a viginti annis et supra usque ad quadraginta annos, ut ostendam tionibus vestris quantum annuntiavi patribus eorum in terra aliena, quoniam quinquagesima parte elevavi eos de terra Egipti, quadraginta autem et novem partes mortue sunt in terra Egipti. Dum insisteris eos et cum inspexeris, scribe numerum eorum, donec adimpleam omnia que locutus sum patribus eorum, et donec constituam eos in terra sua confidenter; quia nullum verbum de quibus locutus sum patribus eorum minueram ex his que dixi eis: Semen vestrum tamquam stelle celi erit in multitudine. In numero dientur in terram, et in modico tempore sine numero efficientur. Et tunc descendit Moyses et numeravit eos, et erat numerus plebis DCIIII milia quingenti quinquaginta. Plebem autem Levi non dinumeravit cum eis, quoniam sic preceptum erat ei. Sed it eos qui supra quinquaginta annos erant, quorum numerus erat XLVII milia trecenti. Et dinumeravit adhuc qui infra viginti annos, et factus est numerus eorum DCCC quinquaginta milia DCCCL. Et tribum Levi perspexit, et factus est omnis numerus eorum C lia CC. Et factus est omnis numerus filiorum Israel> MDCIIMDCCCC. Et nunciavit Moyses numerum eorum Deo, et dixit ad eum Deus: Hi sunt sermones quos dixi patribus eorum in terra Egipti, et posui numerum in annis ducentis decem omnibus qui viderunt lia mea, et factus est numerus omnium novies milies decem milia, ducenties nonaginta et quinque milia, hominum preter mulieres. Et mortificavi omnem multitudinem eorum, quia non crediderunt mihi. Et superfuit quinquagesima pars de eis et sanctificavi mihi. Propterea precipio generationi plebis mee, ut dent mihi decimationes de fructibus suis, ut sit in conspectu meo in memoriam quantos labores abstuli ab eis. Et ut descendit Moyses et annuntiavit plebi hec, ploraverunt et luxerunt, et habitaverunt irca heremum annis duobus.

 

15.

 

Et misit Moyses exploratores explorare terram duodecim viros. Sic enim ei preceptum erat. Qui ut ascenderunt et conspexerunt terram reversi sunt ad eum, et deportaverunt fruges de fructibus terre. Et contribulaverunt cor dicentes: Non poteritis hereditare terram, quoniam ferreis vectibus clausa est a potentibus suis. Duo autem viri de duodecim non ita locuti sunt sed dixerunt: Sicut possunt ferra dura superare astra, aut sicut vincunt arma coruscationes, aut r tonitrua a volatilibus hominum, sic poterunt isti repugnare Domino. Videbant enim quoniam in ascensu eorum coruscationes lucebant astrorum et sequebantur tonitrua consonantia eis. Et hec nomina eorum: Chaleb, filius Ieffone, filii Beri, filii Batuel, ilii Galifa, filii Cenen, filii Selumin, filii Selon, filii Iude. Secundus Ihesus filius Nave, filii Eliphat, filii Gal, filii Nefelien, filii Emon, filii Saul, filii Dabra, filii Effrem, filii Ioseph. Plebes autem non audierunt vocem duorum sed ti sunt valde, et locuti sunt dicentes: Numquid hec sunt verba, que locutus est nobis Deus dicens: Inducam vos in terram fluentem lacte et melle. Et quomodo nunc elevat nos ut incidamus in rompheam, et mulieres nostre erunt in captivitatem? Et his, subito apparuit gloria Dei, et dixit Moysi: Sic perseverat populus, ut omnino non exaudiat me? Ecce nunc in vano non erit cogitatio que exivit de me. Premittam angelum ire mee in ipsos, ut contribulet corpora eorum igni in heremo. Ego autem mandabo elis meis qui custodiunt eos, ut non rogent pro eis; quia ego animas eorum includam in thesauros tenebrarum, et dicam servis meis patribus eorum: Ecce hoc est semen cui locutus sum dicens: Advena erit semen vestrum in terra non sua, et gentem cui it ego iudicabo. Et complevi verba mea et tabefeci inimicos eorum, et subieci angelos sub pedibus eorum, et nubem posui in umbraculum capitis eorum. Et precepi mari, et disruptis ante faciem eorum abyssis steterunt muri aquarum. Et nihil simile factum t verbo huic, ex qua die dixi: Congregentur aque sub celo in locum unum, usque in hunc diem. Et eduxi eos, inimicos autem eorum interfeci. Et adduxi eos in conspectu meo usque ad montem Syna, et inclinavi celos et descendi incendere lucernam populo meo t creature ponere terminos. Et docui eos ut facerent mihi sanctimonia ut habitarem in eis, ipsi autem derelinquerunt me, et increduli facti sunt verborum meorum et evanuit sensus eorum. Et nunc ecce venient dies et faciam eis sicut voluerunt, et corpora eorum deiciam in heremo. Et dixit Moyses: Numquid, antequam semen acciperes quo hominem faceres super terram, ego constitui vias eorum? Et ideo nunc sustineat nos misericordia tua usque in finem, et pietas tua in longitudinem dierum, quoniam nisi tu rearis quis procreabitur?

 

16.

 

In tempore illo precepit illi de fimbriis, et tunc restitit Chore et ducenti viri cum eo, et locuti sunt dicentes: Quid si ponitur nobis lex insufferibilis? Et iratus est Deus et dixit: Ego precepi terre, et dedit mihi hominem, et nati sunt ei imprimis duo filii, et surrexit maior et occidit minorem, et festinans terra deglutivit sanguinem eius. Ego autem expuli Cain et maledixi terre et locutus sum Sion dicens: Non adicias ut deglutias sanguinem. Et nunc fortiter contaminate unt cogitationes hominum. Ecce ego precipio terre, et deglutiet corpus et animam pariter. Et erit habitatio eorum in tenebris et in perditione; et non morientur sed tabescent, quousque rememorabor seculi et ero innovans terram. Et tunc morientur et non ivent, et auferetur vita eorum de numero omnium hominum. Et non respuet eos infernus ultra, et perditio eorum non rememorabitur, et erit exitus eorum sicut tribus gentium, quarum dixi non memorabor, id est castra Egiptiorum et gentem quam perdideram diluvii. Et deglutiet eos terra, et non adiciam amplius. Et loquente Moyse omnia verba hec populo, adhuc diffidens erat Chore et viri eius. Et misit Chore convocari septem filios suos, qui non fuerunt cum eo in consilio. Illi autem mandaverunt ei es: Sicut imaginem non ostendit pictor per artem nisi ante doctus fuerit, ita nos legem Fortissimi accipientes que docet nos vias eius non intravimus in eas, nisi ut in eis ambulemus. Pater nos non genuit, sed Fortissimus nos plasmavit. Et nunc si verimus in viis eius, erimus filii sui; si autem tu diffidens es, ingredere viam tuam. Et non ascenderunt ad eum. Et factum est post hec, aperta est terra coram ipsis. Et miserunt ad eum filii eius dicentes: Si adhuc instat furor tuus, quis te adiuvabit in die perditionis tue? Et non audivit eos. Et aperuit terra os suum, et deglutivit eos et domus eorum. Et motum est quater fundamentum terre ut deglutiret homines, sicut preceptum fuerat ei. Et suspiravit post hec Chore et synagoga eius, quousque etur firmamentum terre. Synagoge autem plebis dixerunt Moysi: Non possumus manere in sinu loci huius, unde glutitus est Chore et viri eius. Et ille dixit ad eos: Tollite de gyro eorum tabernacula vestra, nec coniungamini peccatis eorum. Et fecerunt sic.

 

17.

 

Tunc ostensum est genus sacerdotale in electione tribus, et dictum est Moysi: Accipe per duodecim tribus singulas virgas, et pone eas in tabernaculo. Et tunc ad quem locuta fuerit gloria mea ipsius virga floriet, et auferam murmurationem de populo t fecit sic Moyses, et posuit duodecim virgas. Et processit virga Aaron, et protulit florem, et fecit semen amigdali. Erat autem illa similitudo que tunc nata est similis operi quod operabatur Israel dum esset in Mesopotamia apud Laban Syrum, quando t virgas amigdalinas et posuit eas in congregationem aquarum, et veniebant pecora bibere, et dividebantur per virgas decoriatas, et pariebant albos hedos et guttis aspersos et varios. Propterea similis facta est synagoga populi gregi ovium. Et sicut ebant pecora secundum amigdalinas virgas, sic constitutum est sacerdotium per virgas amigdalinas.

 

18.

 

In illo tempore interfecit Moyses Seon et Og reges Amorreorum, et hereditavit omnem terram eorum populo suo, et habitaverunt in ea. Balac autem erat rex b, inhabitans contra eos, et timuit valde. Et misit ad Balaam filium Beor interpretem somniorum, qui habitabat in Mesopotamia, et mandavit ei dicens: Ecce ego scio quoniam in regno patris mei Sephor cum expugnarent eum Amorrei maledixisti eos, et sunt in conspectu eius. Et modo veni et maledic populum istum, quoniam multus est super nos, et honorificabo te nimium. Et dixit Balaam: Ecce placuit Balac, et nescit quoniam non ita est consilium Dei sicut consilium hominis. Ipse autem non novit, am spiritus qui nobis datus est in tempore datus est, vie autem nostre non sunt directe nisi velit Deus. Et nunc expectate hic, et videbo quid mihi loquatur Dominus in hac nocte. Et dixit ad eum Deus per noctem: Qui sunt viri qui venerunt ad te? Et Balaam: Ut quid Domine temptas genus hominum? Hi ergo non possunt sustinere, quoniam tu plus scis que habentur in seculo antequam fundares illud. Et nunc illumina servum tuum, si rectum est ut proficiscar cum eis. Et dixit ad eum: Nonne de hoc populo cutus sum Abrahe in visu dicens: Erit semen tuum tamquam sidera celi, quando levavi eum super firmamentum et ostendi ei omnium astrorum dispositiones? Et filium eius petii in holocaustomata et adduxit eum ut componeretur in sacrario, ego autem reddidi m patri suo et, quia non contradixit, facta est oblatio eius in conspectu meo acceptabilis, et pro sanguine eius elegi istos. Et dixi tunc angelis minute operantibus: Nonne de hoc dixi: Ego revelabo Abrahe omnia que ego facio et Iacob filio eius, tercio quem vocavit primogenitum, qui cum luctaretur in pulvere cum angelo qui stabat super hymnos, non dimisit eum donec benediceret illum? Et nunc ecce tu cogitas proficisci cum eis ut maledicas quos elegi? Quod si maledixeris eos, quis erit qui benedicet Et surrexit Balaam mane et dixit: Proficiscimini viam vestram, quoniam non vult me Deus venire vobis cum. Et profecti sunt, et retulerunt Balac que dicta fuerant de Balaam. Et adiecit Balac mittere alios viros ad Balaam dicens: Ecce ego scio quoniam, m offeras Deo holocaustomata, reconciliabitur Deus hominibus. Et nunc appone adhuc ut petas a Domino tuo, et roges in holocaustis quantis voluerit. Quod si forte propiciabitur malis meis, habebis mercedem tuam tu, et Deus accipiet oblationes suas. Et it ad eos Balaam: Ecce inspiciens est filius Sephor, et nescit quoniam inhabitat in gyro mortuorum. Et nunc expectate hic hac nocte, et videbo quid mihi dicat Deus. Et dixit ad eum Deus: Vade cum eis et erit via tua in scandalum, et ipse Balac erit in rditionem. Et levavit se mane, et profectus est cum eis. Et venit asina eius in itinere heremi, et vidit angelum, et subsedit sub eo. Et aperuit oculos Balaam et vidit angelum et adoravit eum in terra. Et dixit ad eum angelus: Festina et vade, quia que ixeris fient ei. Et venit in terram Moab, et edificavit sacrarium et obtulit oblationes. Et cum vidisset partem populi, non permansit in eo spiritus Dei. Et tulit parabolam suam et dixit: Ecce adduxit me Balac ad montem dicens: Veni, irrue in ignem um istorum. Quem aque extinguent non sustineo, ignem vero qui absorbet aquam quis sustinebit? Et dixit illi: Facilius est tollere fundamenta et omne fastigium terre, et extinguere lumen solis, et intenebrescere lumen lune, quam qui voluerit eradicare ntaginem Fortissimi aut exterminare vineam eius. Et ipse nescivit quoniam ideo elatus est sensus eius, ut festinet perditio eius. Ecce enim video hereditatem quam ostendit mihi Fortissimus in nocte. Et ecce dies venient et admirabitur Moab que accidunt i, quoniam voluit Balac muneribus persuadere Fortissimum et pecuniis emere dogma. Nonne oportebat te interrogare que misit in Pharaonem et in terram eius, propter quod voluit in servitutem redigere eos? Ecce vinea obumbrans in desiderio multo, et quis labitur quoniam non marcescit? Si autem quis dixerit in consilio suo quoniam in vanum laboravit Fortissimus aut superflue elegit eos, ecce nunc video salutem liberationis que futura est contingens eis. Retineor in sonis vocis mee, et non possum dicere e video oculis meis, quia modicum mihi superest sancti spiritus qui manet in me, quoniam cognovi et per quod suasus sum a Balac, perdidi tempus vite mee. Et ecce hora mea que superest. Ecce adhuc video hereditatem dissolutionis populi huius. Et splendet super splendorem fulgurum lumen eius, et levior cursus eius sagittis. Et veniet tempus et suspirabit Moab, et infirmi erunt servientes Chamos, qui hec cogitaverunt super eos. Ego autem stridebo dentibus pro eo quod deductus sum, et transgressus sum que icta sunt ad me nocte. Et prophetia mea manifesta permanebit, et verba mea vivent. Et sapientes et intelligentes verba mea memorabuntur, quoniam ego cum maledixi perii, benedixi autem et non sum benedictus. Et hec dicens tacuit. Et dixit Balac: te Deus tuus multorum munerum meorum. Et tunc dixit ad eum Balaam: Veni et consiliemur quid facias eis. Elige speciosas mulieres, que sunt in nobis et que in Mazia, et statue eas ante eos nudas et ornatas auro et lapidibus preciosis. Et erit cum t et concubuerint cum illis peccabunt Domino suo, et incident in manus vestras, quia aliter expugnare eos non potes. Et his dictis, avertit se Balaam et reversus est in locum suum. Et post hec seductus est populus post filias Moab. Fecit enim Balac que ostendit Balaam.

 

19.

 

Et in tempore illo occidit Moyses populos, et media spolia eorum divisit populo. Et cepit manifestare eis verba legis, que locutus est eis in Oreb Deus. Et locutus est ad illos dicens: Ecce ego dormio cum patribus meis, et eam ad pulum meum. Novi autem quia surgentes relinquetis disposita vobis per me verba, et irascetur Deus in vobis, et derelinquet vos, et discedet de terra vestra. Et adducet super vos odientes vos, et principabuntur vobis, non usque in finem, quia r testamenti quod disposuit ad patres vestros. Tunc autem et vos et filii vestri et omnes generationes vestre resurgent post vos et querent diem mortis mee et dicent in corde suo: Quis dabit nobis pastorem unum sicut Moyses aut iudicem talem filiis l, qui in omni tempore oret pro peccatis nostris et exaudiatur pro iniquitatibus nostris? Ego autem hodie testor vobis celum et terram quia celum hoc audiet et terra percipiet auribus, quia Deus revelabat finem orbis ut vobis cum disponat superexcelsa a et incendens in vobis sempiternam lucernam. Et recordabimini, iniqui, cum autem locutus sum vobis, respondistis vos dicentes: Omnia que locutus est nobis Deus faciemus et audiemus. Si autem transgressi fuerimus aut corruperimus vias nostras, vocabis per nos testem et abscidet nos. Scitote autem, quoniam panem angelorum manducastis quadraginta annis. Et nunc ecce ego benedico tribus vestras, antequam finis meus veniat. Vos autem scitote laborem meum quem laboravi vobis cum ex quo ascendistis de Egipti. Et his dictis, locutus est ad eum Deus tercio dicens: Ecce tu proficisceris dormire cum patribus tuis. Exsurget autem populus hic et non requiret me et obliviscentur legem meam in qua illuminavi eos, et relinquam ad tempus semen eorum. Tibi m ostendam terram priusquam moriaris, sed non ingredieris ibi in hoc seculo, ne videas sculptilia in quibus incipiet populus hic implanari et deviari. Demonstrabo tibi locum, in quo mihi servient annos DCCXL. Et post hec tradetur in manus inimicorum um et demolientur eum, et circumdabunt eum alienigene. Et erit in illa die secundum diem illum in quo contrivi tabulas testamenti quas disposui ad te in Oreb, et peccantibus illis evolavit ex eis quod erat scriptum. Dies autem erat septima decima mensis quarti. Et ascendit Moyses in montem Abarim, sicut preceperat ei Deus, et oravit dicens: Ecce ego quidem complevi tempus vite mee, et complevi annos CXX; et nunc peto, misericordia tua cum populo tuo et miseratio tua cum hereditate tua solidetur, et longanimitas tua in loco tuo super electionis genus, quoniam tu pre omnibus dilexisti eos. Et tu scis quoniam ego eram pastor ovium, et cum pascerem gregem in heremo, adduxi eos usque in montem tuum Oreb et tunc primum vidi angelum tuum ignitum de bo. Tu autem vocasti me de rubo, et ego timui et declinavi faciem meam. Et misisti me ad eos et liberasti eos de Egipto, inimicos autem eorum demersisti in aquam. Et dedisti eis legem et iusticias, in quibus viverent et intrarent sicut filii s est enim homo qui tibi non peccavit ? Et nisi permaneat longanimitas tua, quomodo constabilietur hereditas tua si non misertus fueris eis? Aut quis adhuc nascetur sine peccato ? Emendabis autem eos in tempore, et non in ira. Tunc ostendit ei Dominus am et omnia que sunt in ea et dixit: Hec est terra quam dabo populo meo. Et ostendit ei locum unde elevant nubes aquam ad irrigandum omnem terram, et locum unde accipit fluvius irrigationem, et terram Egipti et locum firmamenti unde bibet sola terra ta. Et ostendit ei locum unde pluit manna populo usque ad semitas paradysi. Et ostendit ei mensuras sanctuarii et numerum oblationum et signa in quibus incipiant inspicere celum. Et dixit: Hec sunt que prohibita sunt generi hominum quoniam peccaverunt bi. Et nunc virga tua, in qua facta sunt signa, erit in testimonium inter me et populum meum, et cum peccaverint irascar eis, et memorabor virge tue, et parcam eis iuxta misericordiam meam. Et erit virga tua in conspectu meo in commemorationem omnium rum, et similabitur arcui in quo disposui testamentum ad Noe cum exiret de arca dicens: Dabo arcum meum in nube et erit in signum inter me et homines, ne ultra sit aqua diluvii in omnem terram. Te autem accipiam inde et glorificabo te cum patribus tuis, et requiem dabo tibi in dormitione tua, et sepeliam te cum pace. Et lugebunt te omnes angeli, et milicie contristabuntur. Nullus autem angelorum nec hominum sciet sepulchrum tuum in quo incipies sepeliri, donec visitem seculum. Et excitabo te et patres uos de terra Egipti in qua dormietis, et venietis simul et habitabitis inhabitationem immortalem que non tenetur in tempore. Celum autem hoc erit in conspectu meo tamquam nebula currens et tamquam dies transiens hesternus. Et erit cum appropinquaverit sitare orbem iubebo annis et precipiam temporibus et breviabuntur et accelerabuntur astra, et festinabit lumen solis in occasum, et non permanebit lumen lune; quoniam festinabo excitare vos dormientes, ut quem ostendi tibi locum sanctificationis in eo bitent omnes qui possunt vivere. Et dixit Moyses: Si adhuc potero petere Domine de te iuxta multitudinem misericordie tue non indigneris mihi, et ostende mihi quanta quantitas temporis transiit et quanta remansit. Et dixit ad eum: Istic mel, apex momenti plenitudo, et ciati guttum, et omnia complebit tempus. Quatuor enim semis transierunt, et duo semis supersunt. Et audiens Moyses, repletus est sensu, et mutata est effigies eius in gloria, et mortuus est in gloria secundum os Domini, et t eum iuxta quod promiserat ei. Et luxerunt angeli in morte eius, et precedebant eum fulgura et lampades et sagitte omnes unanimes. Et in illa die non est dictus hymnus militum pro recessu Moysi, nec fuit talis dies ex eo quo fecit Dominus hominem super terram nec erit talis adhuc in sempiternum ut humilietur pro hominibus hymnus angelorum, quoniam valde amavit eum, et sepelivit eum per manus suas super excelsam terram et in lumine totius orbis.

 

20.

 

Et in tempore illo disposuit Deus testamentum suum cum su filio Nave, qui remansit de viris explorantium terram, quoniam sors exierat in eos ut non viderent terram eo quod male locuti fuerant de ea, et propter hoc defuncta est generatio illa. Tunc dixit Deus ad Ihesum filium Nave: Ut quid luges et ut quid eras in vanum cogitans quod Moyses adhuc vivet? Et ideo superflue sustines, quoniam defunctus est Moyses. Accipe vestimenta sapientie eius et indue te, et zona scientie ipsius precinge lumbos tuos, et immutaberis et eris in virum alium. Nonne pro te tus sum Moysi servo meo dicens: Iste ducet populum meum post te et in manum eius tradam reges Amorreorum? Et accepit Ihesus vestimenta sapientie et vestivit se, et zona intelligentie precinxit lumbos suos. Et factum est cum vestiret se ea incensa est s eius et spiritus eius commotus est, et dixit populo: Ecce prima generatio defuncta est in heremo eo quod contradixerint Deo suo. Et ecce nunc vos omnes duces scitote hodie quia, si proficiscimini in viis Dei vestri, dirigentur semite vestre. Si autem on obaudieritis voci eius et similes fueritis patribus vestris, corrumpentur opera vestra, et vos ipsi confringemini, et periet de terra nomen vestrum. Et ubi erunt verba que locutus est Deus patribus vestris? Nam etsi dixerint gentes: Forsitan defecit eus, quoniam non liberavit populum suum, agnoscentes tamen quod non elegerit sibi plebes alias faciens cum eis mirabilia magna, tunc intelligent quoniam personam non accepit Fortissimus, sed quia peccastis per extollentiam, ideo abstulit virtutem suam a vobis et subiecit vos. Et nunc exurgentes ponite cor vestrum ut ambuletis in viis Domini vestri, et diriget vos. Et dixerunt ad eum populi: Ecce nos scimus hodie, que prophetaverunt Eldat et Modat in diebus Moysi dicentes: Post requietionem Moysi principatus Moysi Ihesu filio Nave. Et non zelatus est Moyses, sed gavisus est in auditu eorum. Et ex hoc crediderunt omnes populi, quoniam tu his ducatum agas, et divides eis in pace terram. Et nunc etiamsi fuerit conflictus, confortare et viriliter e, quoniam tu solus in Israel principaberis. Et hec audiens Ihesus, cogitavit ut mitteret in Iericho exploratores. Et convocavit Cenez et Seeniamian fratrem eius, duos filios Caleph, et dixit ad eos: Ego et pater vester missi sumus per Moysen in heremo, et ascendimus cum ceteris decem viris. Et revertentes illi male locuti sunt de terra et dissolverunt cor populi, et dissipati sunt ipsi et cor populi cum eis. Ego autem et pater vester soli complevimus verbum Domini, et ecce vivimus hodie. Et nunc vos inspicere terram Iericho. Imitamini patrem vestrum, et vivetis et vos. Et ascendentes inspexerunt civitatem. Et ut renuntiaverunt verbum, ascenderunt populi et expugnaverunt civitatem et incenderunt eam igni. Et postquam defunctus est Moyses, manna descendere filiis Israel, et tunc ceperunt manducare de fructibus terre. Et hec sunt tria que dedit populo suo Deus propter tres homines, id est, puteum aque mirre pro Maria et columnam nubis pro Aaron et manna pro Moyse. Et finitis his tribus ata sunt hec tria ab illis. Populus autem et Ihesus pugnabant contra Amorreos, et, invalescente pugna super inimicos suos per omnes dies Ihesu, consumpti sunt triginta et novem reges qui habitabant terram. Et dedit Ihesus in sortem terram populo, ue tribui secundum sortes, iuxta quod preceptum fuerat ei. Tunc accessit ad eum Caleph, et locutus est dicens: Scis quoniam ambo in sorte missi sumus de Moyse ire cum speculatoribus et, quia nos complevimus sermonem Domini, ecce nos vivimus modo. Et, si est beneplacitum ante oculos tuos, detur Cenez filio meo in sortem territorium trium turrium. Et benedixit eum Ihesus, et fecit sic.

 

21.

 

Et cum senuisset et processior esset in diebus Ihesus, dixit ad eum Deus: Ecce tu senescis et processior es dierum, et terra facta est multa valde, et non est qui sortiatur eam. Et erit ut post recessum tuum, commisceatur populus hic cum habitantibus terram, et seducentur post deos alienos, et derelinquam eos sicut testatus sum in sermone meo ad Moysen. Sed tu eis antequam moriaris. Et dixit Ihesus: Tu pre omnibus scis, Domine, quid agat cor maris antequam irascatur, et tu investigasti astra et numerasti stellas et constituisti pluviam; tu scis sensum omnium generationum antequam nascantur. Et nunc, Domine, argire populo tuo cor sapientie et sensum prudentie, et erit cum dabis hereditatibus tuis dispositiones istas, non peccabunt coram te, et tu non irasceris eis. Nonne hec verba sunt que locutus sum ante conspectum tuum, Domine, cum furatus est Achiras de anathemate et traditus est populus ante te, et ego rogans in conspectu tuo dixi: Nonne melius erat nobis Domine, si mortui fuissemus in Rubro Mari ubi dimersisti inimicos nostros, aut si defuncti fuissemus in heremo sicut patres nostri, quam tradamur in manus Amorreorum, ut exterminaremur semper? Et circa nos verbum est. Nihil mali erit nobis, quoniam etsi translata fuerit finis nostra in mortem, tu tamen vivis qui ante secula et post secula es. Et si non potest excogitare homo ut proponat generationem unam uni, dicit: Corrumpit Deus quem elegit sibi populum. Et ecce nos erimus in inferno, tu tamen facies verbum tuum vivum. Et nunc sustineat plenitudo miserationum tuarum populum tuum, et eligat hereditas tua virum, quia ipse et generatio eius untur populo tuo. Nonne pro eo dixit pater noster Iacob dicens: Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius. Et nunc confirma predictos sermones ut discant gentes terre et tribus orbis quoniam tu sempiternus es. Et adiecit dicens: O, ecce dies venient et assimilabuntur domus Israel columbe fetanti, que collocans filios suos non relinquet nec obliviscetur locum suum. Sicut et isti conversi ab actibus suis, expectabunt salutem que nascetur ex eis. Et descendit Ihesus in Galgala, et dificavit sacrarium lapidibus fortissimis, et non intulit in eos ferrum sicuti preceperat Moyses. Et statuit lapides magnos in monte Gebal et dealbavit eos et scripsit super eos verba legis manifesta valde. Et congregavit omnem populum in unum, et legit in aures eorum omnia verba legis. Et descendens cum eis levavit supra sacrarium sacrificia pacifica, et hymnizaverunt omnes valde. Et levaverunt arcam testamenti Domini de tabernaculo, cum tympanis et choris et nablis et cinaris et psalteriis et omni ano bene sonanti. Et erant sacerdotes et levite ascendentes ante arcam et iubilantes in psalmis, et posuerunt arcam ante conspectum sacrarii. Et levaverunt insuper sacrificia pacifica multa valde, et psallebant unanimiter omnis domus Israel in voce dicens: Ecce complevit Dominus noster que locutus est patribus nostris dicens: Semini vestro dabo terram in qua inhabitetis, terram fluentem lacte et melle. Et ecce induxit nos in terram inimicorum nostrorum et ipsos tradidit confractos corde in tu nostro, et ipse est Deus qui mandavit patribus nostris in occultis animarum dicens: Ecce fecit Dominus omnia que locutus est ad nos, et vere modo cognovimus quoniam statuit Deus omne verbum legis sue quod locutus est ad nos in Oreb. Et si custodiat r nostrum vias eius, bene nobis erit et filiis nostris post nos. Et benedixit eis Ihesus et dixit: Dabit Dominus ut permaneat in eo cor vestrum per omnes dies et non recedentes de nomine eius; perseveret testamentum Domini vobis cum et non corrumpatur, ed ut edificetur in vobis habitaculum Dei, sicut locutus est cum misit vos in hereditatem suam cum iucunditate et hilaritate.

 

22.

 

Et factum est post hec cum audisset Ihesus et omnis Israel quod filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse qui t circa Iordanem edificassent ibi altare et immolarent sacrificia in eo et fecissent sacerdotes in sacrario, conturbati sunt omnes populi valde et venerunt ad eos in Sylon. Et dixit ad eos Ihesus et omnes presbiteri dicentes: Que sunt hec opera que sunt vobis cum necdum habitantibus nobis in terra nostra? Nonne ista sunt verba que locutus est ad vos Moyses in heremo dicens: Videte ne ingredientes in terram vestram exterminetis opera vestra, et corrumpatis omnem populum istum? Et nunc quare nostri superabundaverunt, nisi quia vos corrumpitis vias vestras et fecistis omnem conturbationem? Et ideo collecti super nos frangent nos. Et dixerunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse ad Ihesum et ad omnem populum Israel: Ecce nunc us imputavit fructum ventris hominum, et posuit lumen ut que in tenebris sunt videant, quoniam ipse scit que in occultis sunt abyssi, et lumen cum eo permanet. Nunc scit Dominus Deus patrum nostrorum si aliquis de nostris aut nos ipsi fecimus rem istam n verbo iniquitatis, nisi pro posteris nostris ut non separetur cor eorum a Domino Deo nostro, et ne dicant ad nos: Ecce nunc fratres nostri qui trans Iordanem sunt habent sacrarium et offerunt oblationem in eo, nos autem in isto loco non habentes ium recedamus a Domino Deo nostro, quia prolongavit Deus noster de viis nostris ne serviamus ei. Et hec dicentes diximus inter nos: Faciamus nobis sacrarium, ut sit eis animositas ad exquirendum Dominum. Et enim aliqui ex nobis astantes gessimus. Et ntes quia fratres vestri nos sumus et innoxii stamus ante conspectum vestrum, facite itaque que placent in oculis Domini. Et dixit Ihesus: Nonne fortior est rex Dominus super milia sacrificia? Et quare non docuistis filios vestros verba Domini que is ex nobis ? Quia si erant filii vestri in meditatione legis Domini, non seducebantur sensus eorum post sacrarium manufactum. Aut non scitis quando, viduato ad modicum populo in heremo, ascendente Moyse ut acciperet tabulas, seductus est sensus eius et ecit sibi idola? Et si non misericordia Dei patrum vestrorum custos fuisset, omnes synagoge facte essent in fabulam et divulgarentur omnia peccata populi propter insipientiam vestram. Et ideo nunc euntes effodite sacraria que edificastis vobis, et legem filios vestros et erunt meditantes eam die ac nocte, ut fiat eis per omnes dies vite eorum Dominus in testimonium et iudicem. Erit Deus testis et iudex inter me et vos et inter cor meum et cor vestrum quia si in astucia fecistis hanc rem, itur in vobis propter quod voluistis disperdere fratres vestros; si autem in ignorantia fecistis sicut dicitis propter filios vestros, misericors erit vobis Deus. Et respondit omnis populus: Amen, amen. Et obtulit pro eis Ihesus et omnis populus Israel ille arietes pro verbis excusationis, et oraverunt pro eis, et dimisit eos cum pace. Et euntes destruxerunt sacrarium et ieiunaverunt et ploraverunt ipsi et filii eorum et orantes dixerunt: Deus patrum nostrorum et prescius cordis hominum omnium, tu quia non facte sunt vie nostre in iniquitate ante conspectum tuum, sed nec deviavimus a viis tuis sed tibi servivimus omnes, quia opera manuum tuarum sumus. Nunc miserere testamenti tui filiis servorum tuorum. Et post hec Ihesus ascendit in Galgala et evavit tabernaculum Domini et arcam testamenti et omnia vasa eius et levavit ea in Sylo, et demonstrationem et veritatem posuit ibi. Et tunc Eleazar sacerdos ministrans altari, convenientes omnes qui conveniebant ex populo et interrogantes Dominum, per emonstrationem instruebat eos, quoniam per hoc ostendebatur eis. In sacrario autem novo quod erat in Galgalis constituit Ihesus usque in hodiernum diem que offerabantur a filiis Israel holocaustomata per singulos annos. Quousque enim edificaretur domus omini in Ierusalem et offeretur in novo sacrario, non prohibitus est populus offerre in eo, quia veritas et demonstratio ostendebat omnia in Sylo. Et quousque poneretur per Salomonem arca in sacrario Domini, erant offerentes ibi usque in illam zar vero filius Aaron sacerdotis deserviebat in Sylo.

 

23.

 

Ihesus autem filius Nave disposuit populum et divisit eis terram potens in virtute. Et cum adhuc inimici Israel essent super terram, appropinquaverunt dies Ihesu ut moreretur. Et misit et vocavit m Israel in omni terra eorum cum mulieribus et filiis, et dixit ad eos: Congregamini ante conspectum arce testamenti Domini in Sylo, et disponam vobis testamentum antequam moriar. Et congregatis omnibus populis XVI die mensis tertii ante conspectum i in Sylo cum mulieribus et filiis, dixit Ihesus ad eos: Audi Israel. Ecce ego dispono ad vos testamentum legis huius, quam disposuit Dominus patribus nostris in Oreb. Et ideo sustinete hic ista nocte, et videte quid loquatur ad me pro vobis Deus. Et ectantibus populis illa nocte, visus est Dominus Ihesu in oromate, et dixit ei: Secundum sermones hos loquar ego huic populo. Et surrexit Ihesus mane, et congregavit omnem populum, et dixit ad eos: Hec dicit Dominus: Una petra erat, unde effodi patrem strum. Et genuit incisio petre illius duos viros, quorum nomina sunt Abraham et Nachor, et de dolatura loci illius nate sunt due mulieres, quarum nomina sunt Sara et Melcha, et habitaverunt in unum trans flumen. Et accepit Abraham Saram, et Nachor m. Et cum seducerentur habitantes terram singuli quique post presumptiones suas, credidit Abraham mihi et non est seductus cum eis. Et ego eum erui de flamma et accepi eum, et superduxi eum in omnem terram Canaan, et dixi ei in visu dicens: Semini tuo bo terram hanc. Et ille dixit ad me: Ecce nunc dedisti mihi mulierem, et hec sterilis est. Et quomodo habebo semen de mea petra conclusa? Et dixi ad eum: Accipe mihi vitulum trimum et capram triennam et arietem trimum, turturem et columbam. Et accepit c sicut precepi ei. Ego autem inmisi in eum somnum et pavore circumdedi ei, et ante eum locum ignis, in quo expientur opera facientium iniquitatem in me, et faculas ostendi ignis, unde illuminabuntur iusti qui crediderunt mihi. Et dixi ad eum: Hec erunt in testimonio inter me et te, quoniam de conclusa tibi dabo semen. Et assimilabo te columbe, quia accepisti mihi civitatem quam incipient edificare filii tui in conspectu meo. Turturem autem assimilabo prophetis qui de te nascentur, et arietem sapientibus qui de te nascentur, illuminantibus filios tuos; et vitulum vero assimilabo multitudini populorum qui multiplicatus est per te; capram assimilabo mulieribus quarum aperiam metras et parient. Et ipsi prophete et nox hec erunt in testimonium nter nos, quoniam non transgrediar verba mea. Et dedi ei Isaac et plasmavi eum in metra eius que eum genuit, et precepi ei ut citius restituens eum redderet mihi in mense septimo. Et propterea omnis mulier que pepererit septimo mense, vivet filius eius, quoniam super eum vocavi gloriam meam et novum ostendi seculum. Et dedi Isaac Iacob et Esau. Et dedi Esau terram Seir in hereditatem, Iacob autem et filii eius descenderunt in Egiptum. Et humiliaverunt Egiptii patres vestros, sicut vos scitis, et us fui patrum vestrorum et misi Moysen amicum meum, et liberavi eos inde, inimicos autem illorum percussi. Et eieci eos in manu excelsa et deduxi eos per Rubrum Mare, et substravi sub pedibus eorum nubem, et eduxi eos per abyssum. Et adduxi eos sub m Syna, et inclinavi celos et descendi, et solidavi flammam ignis, et obduravi venas abyssi, et inpedivi cursum stellarum, et mansuetavi sonos tonitruum, et extinxi plenitudinem venti, et increpavi multitudinem nubium, et statui motus earum, et suspendi tempestatem militiarum, ut non corrumperem testamentum meum; quoniam movebantur in descensu meo omnia, et animabantur universa in adventu meo. Et non permisi dissipari populum meum, sed dedi ei legem meam, et illuminavi eos ut, facientes hec, vivant et ongevi fiant et non moriantur. Et induxi vos in terram istam, et dedi vobis vineas. Civitates quas non edificastis habitatis. Et complevi testamentum meum quod dixi patribus vestris. Et nunc, si vos obaudieritis patres vestros, apponam cor meum in vobis in sempiternum et obumbrabo vos, et non apponent inimici vestri expugnare vos. Et erit terra vestra nominata in omnem orbem, et semen vestrum electum in medio populorum dicentium: Ecce populus fidelis quia crediderunt Domino, propterea liberavit eos nus et plantavit eos. Et ideo plantabo vos tamquam vineam desiderii, et regam vos tamquam gregem amabilem, et mandabo pluvie et rori, et saturabunt vos in tempore vite vestre. Erit autem et in finem uniuscuiusque omnium vestrum sors in vita eterna vobis et semini vestro, et accipiam animas vestras et reponam eas in pace quousque compleatur tempus seculi. Et reddam vos patribus vestris et patres vestros vobis, et scient ipsi per vos quoniam non in vanum elegi vos. Hec sunt verba que locutus est Dominus d me nocte hac. Et responderunt omnes populi et dixerunt: Dominus est Deus noster, et ipsi soli serviemus. Et fecerunt epulationem omnes populi in illa die et innovationem diebus viginti et octo.

 

24.

 

Et post dies illos adiecit Ihesus filius Nave congregare mnes populos, et dixit ad eos: Ecce nunc Dominus est testatus in vobis. Hodie testatus sum vobis celum et terram quoniam si sustinetis servire Domino, eritis ei populus peculiaris; si autem non vultis servire ei et vultis obaudire diis Amorreorum in um terra habitatis, dicite hodie in conspectu Domini et proficiscimini. Ego autem et domus mea serviemus Domino. Et levaverunt omnes populi vocem suam, et plorantes dixerunt: Forsitan dignatus est nos Deus, et in timore eius melius est nobis mori quam leri de terra. Et benedixit Ihesus filius Nave populos et osculatus est eos, et dixit ad illos: Fiant verba vestra in misericordiam ante Dominum nostrum, et mittat angelum suum, et conservet vos. Memores estote mei post mortem meam et Moysi amici et non recedant de vobis verba testamenti que disposuit ad vos per omnes dies. Et dimisit eos, et profecti sunt unusquisque in hereditatem suam. Ihesus autem reposuit se in lectulo suo, et misit et vocavit filium Eleazari sacerdotis, et dixit ad eum: ce iam video oculis meis transgressionem populi huius in quo incipient prevaricari; tu tamen virtutifica manus tuas in quo tempore es cum eis. Et osculatus est eum et patrem eius et filios eius, et benedixit eum et dixit: Dominus Deus patrum vestrorum rigat vias vestras et populi huius. Et ut desiit loqui ad eos, complicuit pedes suos in lectum, et obdormivit cum patribus suis, et posuerunt filii eius manus suas super oculos illius. Et tunc omnis Israel congregati sunt in unum ut sepelirent eum. Et anxerunt eum planctu magno, et hec dicebant in planctu suo: Plangite super pinnam aquile huius levis quoniam evolavit a nobis, et plangite super virtutem catuli leonis quoniam absconsus est a nobis. Et quis iens renuntiet iusto Moysi quoniam habuimus draginta annis ducem similem ei? Et compleverunt planctum suum, et sepelierunt eum manibus suis in monte Effraim, et reversi sunt unusquisque in tabernaculum suum.

 

25.

 

Et post mortem Ihesu requievit terra Israel. Et querebant Allophili pugnare cum filiis ael. Et illi interrogantes Dominum dixerunt: Si ascendimus et pugnamus contra Allophilos? Dixit eis Deus: Si corde puro ascenditis pugnate, si autem contaminatum est cor vestrum non ascendatis. Et adiecerunt interrogare dicentes: Quomodo sciemus si omne cor populi equale sit? Et dixit eis Deus: Mittite sortes in tribus vestras, et erit omni tribu que venerit in sortem separetur in unam sortem, et tunc scietis cuius cor purum est et cuius contaminatum sit. Et dixit populus: Constituamus prius in nobis cem, et sic sortem mittamus. Et dixit eis angelus Domini: Preponite. Et dixit populus: Quem preponemus qui dignus sit, Domine? Et dixit eis angelus Domini: Mittite sortem in tribum Caleph, et qui ostensus fuerit in sorte ipse vobis principabitur. Et runt sortem in tribum Caleph, et exivit sors ad Cenez, et constituerunt eum principem in Israel. Et dixit Cenez populo: Adducite mihi tribus vestras, et audite verbum Domini. Et collecti sunt populi, et dixit ad eos Cenez: Scitis quanta vobis mandavit yses amicus Domini, ut non transgrediamini legem in dextram vel in sinistram. Sed et Ihesus, qui post eum fuit princeps, eadem vobis mandavit. Et nunc ecce audivimus de ore Domini quoniam cor vestrum contaminatum est, et precepit nobis Dominus ut s sortem in tribus vestras, ut sciamus cuius cor recessit a Domino Deo nostro. Nonne adducetur in populum indignatio iracundie ? Predico autem vobis hodie quoniam, etsi de domo mea aliquis exierit in sortem peccati, non salvabitur sed igne Et dixit populus: Bonum verbum dixisti facere. Et adduxit tribus in conspectu eius, et inventi sunt de tribu Iuda, CCCXLV viri; de tribu autem Ruben, DLX; nam de tribu Symeon, DCCLXXV; et de tribu Levi, CL, et de tribu Isachar, DCLXV; de tribu Zabulon, XLV; <...> et de tribu Gad, CCCLXXX; et de tribu Aser, DCLXV; et de tribu Manasse, CCCCLXXX; et de tribu Effraim, CCCCXLVIII; et de tribu Beniamin, CCLXVII. Et factus est omnis numerus eorum qui inventi sunt sorte peccati sex milia centum et decem. Et xit eos omnes Cenez, et inclusit eos in carcere, quousque sciretur quid fieret de eis. Et dixit Cenez: Nonne de istis dixit Moyses amicus Domini dicens: Ne forte sit> in vobis radix germinans fel et amaritudinem ? Et nunc benedictus Dominus, qui omnes voluntates hominum istorum nec patiebatur corrumpere populum in nequissimis operibus suis. Congregate ergo huc demonstrationem et veritatem, et Eleazarum sacerdotem provocate et interrogemus per eum Dominum. Et tunc Cenez et Eleazar et omnes res et omnis synagoga unanimes oraverunt dicentes: Domine Deus patrum nostrorum, revela servis tuis veritatem, quoniam invenimur non credentes prodigiis que fecisti patribus nostris ex quo eiecisti eos de terra Egipti usque in hodiernum diem. Et t Dominus et dixit: Primum interrogate eos qui inventi sunt et confiteantur opera sua que astute agebant, et postea igne concremabuntur. Et adduxit eos Cenez, et dixit ad illos: Ecce nunc scitis quomodo confessus est Achiar quando exivit in sortem et untiavit omnia que fecit. Et nunc renuntiate nobis nequitias vestras et adinventiones. Et quis scit quoniam si dixeritis veritatem nobis, etsi modo moriamini, miserebitur tamen vobis Deus cum vivificabit mortuos? Et dixit ei quidam eorum Elas nomine: quid non iam aderit nobis mors, ut moriamur in igne? Dico autem tibi, domine meus, non sunt similes ulle adinventiones quas nequiter gerimus. Si autem volueris manifeste veritatem interrogare, singulariter interroga viros uniuscuiusque tribus, et sic et aliquis ex astantibus differentias peccatorum ipsorum. Et interrogavit Cenez eos qui erant de tribu sua, et dixerunt ad eum: Nos voluimus imitari et facere vitulum quem fecerant in heremo. Et post hec interrogavit viros de tribu Ruben, et dixerunt: s voluimus immolare diis habitantium terram. Et interrogavit viros de tribu Levi, et dixerunt: Nos voluimus probare tabernaculum si sanctum esset. Et interrogavit derelictos de tribu Isachar, et dixerunt: Nos voluimus interrogare per demones idolorum si manifeste annuntiarent. Et interrogavit viros de tribu Zabulon, et dixerunt: Nos voluimus manducare carnes filiorum nostrorum, et scire si curam de isdem habet Deus. Et interrogavit derelictos de tribu Dan, et dixerunt: Nos docuerant Amorrei que ipsi bant, ut doceremus filios nostros, et ecce hec absconsa sunt sub monte Abrahe et sub mole terre deposita sunt. Mitte ergo et invenies ea. Et misit Cenez et invenit ea. Et interrogavit derelictos de tribu Neptali, et dixerunt: Nos voluimus facere que rei faciebant, et ecce hec absconsa sunt sub tabernaculo Elas qui tibi dixit ut interrogares nos. Mitte ergo et invenies ea. Et misit Cenez et invenit ea. Et post interrogavit eos qui supererant de tribu Gad, et illi dixerunt: Nos mechati sumus m in mulieres nostras. Et deinceps interrogavit viros de tribu Aser, qui dixerunt: Nos invenimus septem simulacra aurea, que vocabant Amorrei sanctas nimphas, et auferentes eas cum preciosissimis lapidibus qui superpositi erant eis abscondimus illa. Et cce nunc deposita sunt sub cacumen montis Sichem. Mitte ergo, et invenies ea. Et misit Cenez viros, et sustulerunt ea inde. He sunt nimphe, que invocate ostendebant Amorreis per singulas horas opera eorum. He sunt enim que adinvenerunt septem viri ores post diluvium quorum nomina hec sunt: Canaan, Phuth, Selath, Nembroth, Elath, Desuath. Nec erit iam talis similitudo in seculo, sculpta manu artificis, vel picture distincta varietate. Erant autem confixa et confirmata in consecrationem idolorum. pides illi preciosi erant allati de terra Evilath, in quibus christallinus erat et prasinus, et velut indiatrium sculpti modum ostendebant. Et alius ex his sculptus erat desuper, alius velut crisoprassus stigmatus ita relucebat sculptura, tamquam ntis profundi ostentaret liquorem. Et hi sunt lapides preciosi quos habebant Amorrei in sanctis suis, quorum precium ideo inestimabile erat, quoniam per noctem ingredientibus his non erat necessarium lumen lucerne, ita exsplendebat genuinum lapidum. Inter quos tamen plus lucebat ille qui in modum diatridis sculptus de setis emundabatur; nam etsi quis de Amorreis cecus erat, ibat et ponebat oculos suos super eum et recuperabat lumen. Quos inveniens Cenez, sequestrans deposuit eos donec sciret quid de eis fieret. Et post hec interrogavit reliquos de tribu Manasse, et illi dixerunt: Nos tantummodo contaminavimus sabbata Domini. Et interrogavit derelictos de tribu Effraim, qui dixerunt: Nos voluimus traicere filios et filias nostras per ignem, ut remus si manifesta essent que dicta fuerant. Et interrogavit derelictos de tribu Beniamin, et dixerunt: Nos voluimus in hoc tempore librum legis perscrutari utrum manifeste Deus scripsisset que erant in eo aut Moyses docuisset ea per se.

 

26.

 

Et accipiens ia verba hec Cenez, cum scripsisset ea in libro et legisset ante conspectum Domini, dixit ad eum Deus: Accipe viros et ea que inventa sunt apud eos et omnia eorum, et pone in torrentem Fison, et combures ea igni ut pauset ira mea ab eis. Et dixit Cenez: Numquid et lapides hos preciosos comburemus igni, aut sanctificamus eos tibi, quoniam non sunt in nobis similes his? Et dixit ad eum Deus: Si Deus aliquid accipit in nomine suo de anathemate, quid faciet homo? Et ideo nunc accipies lapides istos s et omnia que inventa sunt in libro; et cum homines sic disponas, lapides ponas in unam partem cum libris, quoniam non poterit ignis exurere eos, et post ostendam tibi quomodo eos perdas. Nam homines et omnia que inventa sunt concremabis igni. Et gatis omnibus populis dices ad eos: Sic fiet omni viro cuius declinaverit cor a Deo suo. Et postquam concremaverit ignis homines istos, tunc libros et lapides preciosos, qui non possunt igni comburi neque incidi ferro neque aqua deleri, pones eos in ice montis iuxta novum sacrarium. Et ego precipiam nubi et iens accipiet ros et mittet super libros et delebit ea que scripta sunt in his, quoniam non delebuntur ex alia aqua nisi ex ea que non servivit umquam hominibus. Et postea mittam corruscum meum t comburet libros ipsos. De lapidibus vero preciosis precipiam angelo meo, et accipiet illos et iens ponet illos in profundum maris. Et mandabo profundo et absorbet eos, quoniam non poterunt permanere in seculo, eo quod contaminati sunt ab idolis rum. Et alio angelo precipiam, et accipiet mihi duodecim lapides ex eo loco unde ablati sunt isti septem. Quos tu cum inveneris super verticem montis ubi eos positurus es, accipiens pones eos super epomedem contra duodecim lapides quos in heremo posuit oyses in logione, sanctificabis eos secundum duodecim tribus. Et ne dicas: Quomodo sciam quem lapidem in qua tribu ponam? Ecce ego dicam tibi nomen tribus secundum nomen lapidis, et invenies utraque sculpta. Et iens Cenez, accepit omnia que inventa nt et homines simul cum his, et recongregavit ad se omnes populos et dixit ad eos: Ecce vos vidistis omnia mirabilia que ostendit nobis Deus usque in hodiernum diem, et ecce, exquirentibus nobis universos qui versute excogitabant mala contra Dominum et ontra Israel, manifestavit eos nobis Deus secundum opera eorum. Et nunc maledictus homo quicumque tale adinvenerit facere inter vos fratres. Et respondit omnis populus: Amen, amen. Et his dictis, concremavit omnes homines illos igne et omnia que inventa sunt cum eis preter lapides preciosos. Et post hec volens Cenez experiri si comburerentur lapides igni, misit eos in ignem. Et factum est, mox ut cadebant in ignem, extinguebatur ignis. Et accipiens Cenez ferrum ut frangerentur, et cum tetigisset eos dius, solvebatur ferrum eius. Et post hec, volens vel libros delere per aquam, factum est ut decidens super eos aqua stringeretur in se. Et videns hec dixit Cenez: Benedictus Deus qui fecit tantas virtutes in filios hominum, et fecit protoplastum Adam, t ostendit ei omnia ut, cum peccasset in ipsis, Adam tunc hec universa abnegaret ne ostendens hec generi hominum dominarentur eis. Et his dictis, accepit libros et lapides, et posuit eos super verticem montis iuxta sacrarium novum, sicut precepit ei nus. Et accipiens sacrificium pacificorum, holocaustomata obtulit in sacrario novo, duo milia holocaustorum universa superponens ea in holocaustum in illa die, et epulati sunt epulationem magnam ipse et omnis populus in unum. Et fecit Deus eadem nocte cuti dixit Cenez; precepit nubi, et iens accepit ros de glacie paradisi, et effundens illum super libros delevit eos. Et post hec venit angelus et combussit eos. Alius autem angelus accepit lapides preciosos et proiecit eos in cor maris, et precepit undo maris et obsorbuit illos. Et alius angelus iens attulit duodecim lapides et posuit eos iuxta locum illum unde tulerat illos septem, et exsculpsit in his nomina tribuum. Et surgens Cenez in crastinum, invenit lapides illos duodecim super verticem tis, ubi ipse posuerat illos septem. Et sculptura eorum erat talis ut tamquam oculorum forma designaretur in eis. Et primus lapis, in quo scriptum erat nomen tribus Ruben, consimilabatur lapidi sardino. Secundus autem lapis sculptus erat de dente, et exsculpto nomine tribus Simeonis, similitudo topazionis videbatur in eo. Et in tercio lapide sculptum erat nomen tribus Levi, qui smaragdino lapidi erat similis. Nam quartus lapis cristallus nominabatur, in quo erat sculptum nomen tribus Iude, et carbunculo similabatur. Quintus vero lapis erat prasinus, et super ipsum sculptum erat tribus Isachar, et lapidis saphiri color erat in eo. Et sexti vero lapidis sculptura erat tamquam crisoprassus esset diversis distinctionibus stigmatus, et ibi erat cripta tribus Zabulon, et lapis iaspis assimilabatur ei. Nam septimi lapidis resplendens sculptura ostendebat in se velut infusum liquorem profundi, et ibi scriptum erat nomen tribus Dan, qui lapis assimilabatur lapidi ligirio. Octavus lapis sculptus t de adamante et ibi scriptum erat nomen tribus Neptalim, et ametisto lapidi assimilabatur. Et noni lapidis sculptura erat terebrata ex monte Ophir, et ibi scripta tribus Gad, et lapis achates assimilabatur ei. Et lapidis decimi sculptura excavata erat t expressit similitudinem lapidis Theman, et ibi erat scripta tribus Aser, et lapis crisolitus assimilabatur ei. Et undecimus lapis electus de Libano, et ibi scriptum erat nomen tribus Ioseph, et lapis berillus similabatur ei. Et lapis duodecimus de excelso Syon, et super ipsum scripta erat tribus Beniamin, et lapis onichinus similabatur ei. Et dixit Deus ad Cenez: Accipe lapides istos et pone eos in arca testamenti Domini cum tabulis testamenti quas dedi Moysi in Oreb, et erunt ibi donec t Iahel, qui edificet domum in nomine meo, et tunc ea proponet ante me supra duo cherubin, et erunt in conspectu meo in memoriam domus Israel. Et erit cum impleta fuerint peccata populi mei, et ceperint inimici potentari domui ipsorum, accipiam lapides stos et illos priores una cum tabulis, et reponam ea in locum unde ab initio prolata sunt. Et erunt ibi quousque memor sim seculi, et visitabo habitantes terram. Et tunc accipiam et istos et alios plures valde meliores, ex eo quod oculus non vidit nec ris audivit, et in cor hominis non ascendit, quousque tale aliquid fieret in seculum. Et non indigent iusti opera luminis solis neque splendore lune, quoniam preciosissimorum lapidum lumen erit lumen eorum. Et surrexit Cenez et dixit: Ecce quantum bonum fecit Deus hominibus, et propter peccata eorum ab his omnibus defraudati sunt. Et nunc scio hodie, quoniam genus hominum fragile est, et vita eorum in nihilo deputabitur. Et his dictis, accepit lapides de loco ubi erant positi. Et cum tolleret eos, lumine solis diffuso super illos splendebat terra de lumine eorum. Et posuit eos Cenez in arca testamenti Domini cum tabulis, sicut preceptum fuerat ei, et sunt ibi usque in hodiernum diem.

 

27.

 

Et post hec armavit de populo CCC milia virorum, et ascendit pugnare Amorreos. Et percussit prima die DCCC milia virorum, et secunda die interemit D milia. Et facta die tertia, male locuti sunt viri plebis adversus Cenez dicentes: Ecce nunc solus Cenez operatur cum muliere sua et concubinis suis in domo sua, et s mittit in pugnam, ut in conspectu inimicorum nostrorum conteramur. Et audientes hec pueri Cenez renunciaverunt ei. Et precepit quinquagenario, et adduxit ex his viros triginta et septem qui fuerunt detractores eius et inclusit eos in carcerem, quorum omina hec sunt: Leetuz, Betul, Efal, Dealma, Anaf, Desac, Besac, Getel, Anael, Anazim, Noac, Cehec, Boac, Obal, Iabat, Enath, Beath, Zelut, Effor, Ecent, Deffap, Abidan, Esar, Moab, Duzal, Azat, Felac, Igat, Zefal, Eliesor, Ecar, Zebat, Sebet, Nesach, re. Et cum inclusisset eos quinquagenarius secundum preceptum Cenez, dixit Cenez: Quando fecerit salutem Dominus populo suo in manibus meis, tunc puniam viros istos. Et his dictis, iussit Cenez quinquagenario dicens: Vade et elige de pueris meis CCC s et equos tanto numero, et nullus sciat de populo horam in qua exiturus sum ad pugnam; tantum in qua hora tibi dixero prepara viros, ut sint parati in nocte. Et misit Cenez nuntios speculatores, ut viderent ubi esset multitudo castrorum Amorreorum. Et enerunt nuntii, et speculantes viderunt quia multitudo de castris Amorreorum in rupibus conversabantur, cogitantes et hec ut venientes pugnarent adversus Israel. Et reversi sunt nuntii, et renunciaverunt ei iuxta verbum hoc. Et surrexit Cenez ipse et equites cum eo noctu, et accipiens psalphingas in manu sua cepit descendere cum CCC viris. Et factum est cum appropiasset castris Amorreorum, dixit pueris suis: Hic state, ego autem solus descendam, ut videam castra Amorreorum. Et erit ut descendatis, sin autem non ibi expectabitis me. Et descendit Cenez solus et oravit antequam descenderet et dixit: Domine Deus patrum nostrorum, tu ostendisti servo tuo mirabilia que preparasti facere in testamento tuo in novissimis diebus. Et nunc unum de mirabilibus tuis mitte servo tuo, et expugnabo inimicos tuos, ut sciant ipsi et omnes gentes et populus tuus quoniam non in multitudine militie neque in virtute equitum liberat Dominus, si cognoverint signum salutis quod facies me cum hodie. Ecce ego evaginabo rompheam meam de theca sua, et refulgebit in castris Amorreorum, et erit si cognoverint Amorrei, quia ego sum Cenez, scio quoniam tradidisti eos in manus meas. Si autem me non cognoverint et putaverint alium esse, scio quoniam non exaudisti me sed tradidisti me inimicis meis. Nam etsi traditus trador morti, scio quod propter delicta mea non exaudivit me Dominus et tradidit me inimicis meis. Non autem perdet hereditatem suam in morte mea. Et profectus est postea quam oravit, et audivit inem Amorreorum dicentium: Surgentes expugnemus Israel. Scimus enim quoniam sancte nostre nimphe ibi sunt cum eis, et tradent eos in manus nostras. Et surrexit Cenez, et induit eum spiritus Domini, et evaginavit rompheam suam. Et ut refulsit Amorreis endor eius sicut coruscus acutus, videntes dixerunt: Nonne hec est romphea Cenez que multiplicavit vulneratos nostros, et directum est verbum quod locuti sumus dicentes, quoniam tradiderunt eos sancte nimphe in manus nostras? Et ecce nunc in hodiernum em epulatio Amorreis, cum traditus fuerit nobis inimicus noster. Nunc ergo surgite et unusquisque precingat se romphea sua, et incipite pugnare. Et factum est ut audivit Cenez verba eorum, indutus est spiritu virtutis et transmutatus in virum alium, endit in castra Amorreorum et cepit percutere eos. Dominus autem misit ante faciem eius angelum Ingethel, superpositum occultis et operantem invisibiliter, et alium angelum virtutis cooperantem eum. Et percussit Ingethel cecitate Amorreos, ita ut videns unusquisque proximum suum estimarent adversarios suos esse, et interficerent se alterutrum. Et Zeruel angelus qui preerat virtuti sustinebat brachia Cenez ne considerent. Et percussit Cenez de Amorreis quadraginta quinque milia virorum. Ipsi autem ientes se alterutrum, ceciderunt quadraginta quinque milia virorum. Et dum interfecisset Cenez multitudinem magnam, voluit dissolvere manum suam de romphea quoniam indissolubiliter astrictum fuerat manubrium romphee, et assumpserat dextera eius virtutem gladii. Et tunc qui derelicti fuerant de Amorreis fugierunt in montana. Cenez autem querens quemadmodum resolveret manum suam et respiciens oculis suis vidit virum Amorreum fugientem et comprehendit eum et dixit ad illum: Scio quia Amorrei periti sunt, t nunc demonstra mihi quomodo dissolvam manum meam de gladio isto, et dimittam te. Et dixit Amorreus: Vade et accipe virum de Hebreis et interfice eum, et calente adhuc sanguine eius suppone manum tuam, excipiens sanguinem eius exsolvetur manus tua. Et ixit Cenez: Vivit Dominus quia si dixisses: Accipe virum de Amorreis, accepissem unum ex his et te salvassem. Sed quoniam dixisti de Hebreis ut odium tuum ostenderes, os tuum erit super te, et secundum quod locutus es ego faciam tibi. Et his dictis fecit eum Cenez et, dum caleret adhuc sanguis eius, supponens manum suam excepit eum, et absoluta est. Et abiit Cenez, et exuit vestimenta sua, et mittens se in flumen et lavit se. Et iterum ascendens mutavit vestimenta sua, et reversus est ad pueros s. Dominus autem inmisit in eos somnum gravem in nocte, et dormierunt et non cognoverunt ex omnibus que egerat Cenez. Et venit Cenez, et excitavit eos de somno, et intuentes illum oculis suis viderunt et ecce campus plenus erat corporibus, et stupentes ente intuebantur singuli quique proximum suum. Et dixit ad eos Cenez: Quid miramini ? Numquid sicut via hominum vie Domini sunt? Nam in hominibus multitudo valet, in Deo autem quod constituerit; et ideo si Deus voluit salutem facere populo huic per manus meas, quid miramini? Exsurgentes surgite et singuli quique accingimini rompheis vestris, et ibimus in domum ad fratres nostros. Et ut audivit omnis Israel salutem factam per manus Cenez, exierunt universi populi unanimes obviam ei, et dixerunt: s Dominus qui te constituit ducem in populo suo et ostendit quia fidelia erant que tibi locutus fuerat; et que nos audiebamus per verbum nunc visu videmus, apparente opere sermonis Dei. Et dixit ad eos Cenez: Interrogate fratres vestros, et referant s quantum laboraverunt me cum in pugna. Et dixerunt viri illi qui fuerunt cum eo: Vivit Dominus, quoniam nos non pugnavimus sed nec sciebamus nisi tantum cum expergefacti sumus vidimus campum plenum corporibus. Et respondit populus: Nunc scimus quoniam onstituerit Dominus facere salutem populo suo; non indiget multitudine sed sanctificatione. Et dixit Cenez quinquagenario qui incluserat viros illos in carcerem: Produc huc viros istos, et audiemus verba eorum. Et cum produxisset eos, dixit ad illos z: Dicite mihi, quid videntes de me murmurabatis in populo. Qui dixerunt: Quid nos interrogas ? Nunc ergo precipe igni nos comburi, quia non pro hoc peccato quod nunc locuti sumus moriemur sed in illo priori de quo comprehensi sumus. Confessi sunt viri, ui arserunt in peccatis suis, quia nos tunc consensimus peccatis eorum dicentes: Fortasse populus non cognoscet nos, et tunc fugimus populum. Sed recte transducti sumus in peccatis nostris, ut incideremus in detractionem tuam. Et dixit Cenez: Si ergo i adversus vos testificamini, in quo vobis miserebor? Iussit Cenez comburi eos igni, et misit cineres eorum, ubi miserat multitudinem peccantium, in torrentem Fison. Et principatus est Cenez populo quinquaginta et septem annos, et timor erat super omnes inimicos eius omnibus diebus suis.

 

28.

 

Et cum appropinquassent dies Cenez ut moreretur, misit et vocavit omnes et Iabis et Finees duos prophetas et Finees filium Eleazari sacerdotis et dixit ad eos: Ecce nunc ostendit mihi Dominus omnia mirabilia sua, que eparavit facere populo suo in novissimis diebus. Et nunc ego disponam testamentum meum vobis cum hodie, ut non derelinquatis Dominum Deum vestrum post discessum meum. Vos enim vidistis omnia mirabilia in eos qui peccaverunt, et quanta retulerint ipsi fitentes sponte peccata sua, aut quomodo consumaverit eos Dominus Deus noster pro quo transgressi fuerant testamentum eius. Propter quod nunc, parcentes domesticis et filiis vestris, permanete in itineribus Domini Dei vestri, ne perdat Dominus m suam. Et dixit Finees filius Eleazari sacerdotis: Si precipit Cenez dux et prophete et populus et seniores, dicam verbum quod audivi de patre meo cum moreretur, et non tacebo de mandato quod mandavit mihi dum acciperetur anima eius. Et dixerunt Cenez ux et prophete: Dicito Finees. Numquid aliquis loquitur prior sacerdote qui custodit mandata Domini Dei nostri, presertim cum exeat de ore eius veritas et de corde eius lumen refulgens? Et tunc dixit Finees: Pater meus dum moreretur mandavit mihi Hec dices filiis Israel. Congregatis vobis in congregationem, Dominus apparuit mihi ante triduum in somnis noctu, et dixit ad me: Ecce tu vidisti, sed pater tuus ante te, quantum laboraverim in populo meo. Erit autem post obitum vestrum, exsurget s hic et corrumpet vias suas recedens a mandatis meis, et indignatus irascar eis. Sed memor ero temporis illius quod fuit ante secula, in tempore quo non erat homo et iniquitas non erat in eo, cum dixi ut fieret seculum et laudarent me qui venturi erant in eo. Et plantabo vineam grandem, et de ea eligam plantationem, et disponam eam, et nominabo eam nomine meo, et erit mea semper. Cum ego fecerim omnia que dixi, tamen plantatio mea, que a me nominata est, non agnoscet me plantatorem suum, sed corrumpet fructum suum, et non reportabit mihi fructum eius. Hec sunt que mandavit mihi pater meus, ut dicerem populo huic. Et levavit Cenez vocem suam et seniores et omnis populus, unanimiter plorantes planctum magnum usque ad vesperam, et dixerunt: Numquid in no perdet pastor gregem suum, nisi perpeccaverit ei? Et nunc ipse est qui parcat iuxta abundantiam misericordie sue, quoniam ipse plus laboravit in nobis. Et dum sederent, insiluit spiritus sanctus habitans in Cenez, et extulit sensum eius, et cepit hetare dicens: Ecce nunc video que non sperabam, et considero que non cognoscebam. Audite nunc, qui habitatis super terram, sicut commorantes in ea prophetaverunt ante me videntes horam hanc priusquam corrumperetur terra, ut cognoscatis predestinatas phetationes omnes vos qui habitatis in ea. Ecce nunc video flammas non ardentes, et audio venas expergefactas de somno, quibus non est fundamentum, neque fastigia montium nec suspensorium fundamenti considero, sed omnia inapparentia et invisibilia, s locus non est in totum. Et cum oculus meus non sciat quid videat, cor meum adinveniet que dicat. De flamma autem, quam video non ardentem, vidi et ecce scintilla ascendit et quasi substravit sibi subdivum. Et erat similitudo substrati eius tamquam ea ordiens in modum scuti. Et dum factum esset fundamentum, vidi de vena illa excitabatur quasi spuma ebulliens, et ecce dum mutavit se tamquam in aliud fundamentum. Inter medium autem fundamentum superioris et inferioris, de lumine invisibilis loci nerunt quasi imagines hominum, et perambulabant. Et ecce vox dicens: Hec pro fundamento erunt hominibus et habitantibus in eis annis quatuor milia. Et fundamentum inferius substratum erat, superius autem despumaverat. Et qui processerunt de luce lis loci, hi erunt qui habitabunt. Et nomen hominis illis. Et erit cum peccaverit mihi, et completum fuerit tempus, extinguetur scintilla et pausabit vena, et sic mutabuntur. Et factum est cum locutus fuisset Cenez verba hec, expergefactus est et s est sensus eius in eum. Ipse autem nesciebat que locutus fuerat, neque que viderat. Hoc autem solum dixit populo: Si sic est requies iustorum posteaquam defuncti fuerint, oportet eos mori corruptibili seculo, ut non videant peccata. Et cum hec Cenez defunctus est et dormivit cum patribus suis. Et planxit eum populus triginta diebus.

 

29.

 

Et postea constituit super se populus ducem Zebul. Qui in illo tempore congregavit populos, et dixit ad eos: Ecce nunc scimus omnem laborem quem laboravit nobis um Cenez in diebus vite sue. Et nunc si filios habuisset, ipsi debuerant principari populo. Et quia filie supersunt, accipiant partem ampliorem in populo, quoniam pater earum in vita sua contempsit dare eis, ne audiretur avarus et cupidus. Et dixit us: Facito omnia que sunt placita ante oculos tuos. Cenez autem erant tres filie, quarum nomina hec sunt: Primogenita Ethema, secunda Feila, tertia Zelfa. Et dedit Zebul primogenite omnia que in gyro erant terre Phenicum, et secunde dedit olivetum n, tertie autem dedit que circa Azotum erant cultiva. Et viros eis dedit, id est primogenite Elisefan, secunde Odihel, tertie autem Doel. In diebus vero illis constituens Zebul thesaurum Domino, et dixit populo: Ecce si quis voluerit sanctificare Domino aurum et argentum afferat in thesaurum Domini in Sylo; preter ne aliquis, habens de idolis rem, velit sanctificare thesauris Domini, quoniam non vult Dominus abominamenta anathematum, ne conturbetis synagogam Domini. Sufficit enim transacta tulerunt omnes populi quod suggessit cor eorum, a viris usque ad feminas, aurum et argentum. Et omne quod allatum est ponderatum, auri talenta XX et argenti talenta CCL. Et iudicavit Zebul populum annis viginti et quinque. Et ut complevit tempus suum, isit et convocavit omnes populos et dixit: Ecce nunc ego proficiscor mori, videte testimonia que testati sunt precessores nostri et non sit cor vestrum simile fluctibus maris, sed sicut fluctus maris non intelligit nisi ea tantum que sunt in mari, sic cor vestrum nihil aliud cogitet nisi ea tantum que sunt legis. Et obdormivit Zebul cum patribus suis, et sepultus est in sepulchro patris sui.

 

30.

 

Tunc filii Israel non habuerunt quem constituerent sibi iudicem, et declinavit cor eorum, et obliti sunt ionem et transgressi sunt vias quas mandaverat eis Moyses et Ihesus ministri Domini, et seducti sunt post filias Amorreorum et servierunt diis eorum. Et iratus est eis Dominus, et misit angelum suum et dixit: Ecce unum populum elegeram ex omni tribu e et dixi ut permaneret gloria mea in hoc seculo cum eo, et misi eis Moysen famulum meum qui mandaret superexcellentiam meam et iusticias, et transgressus est vias meas. Et nunc ecce ego suscitabo inimicos eius, et dominabuntur ei. Et tunc dicent omnes opuli: Propter quod transgressi sumus vias Dei et patrum nostrorum, propter hoc venerunt nobis hec. Et principabitur eis mulier, que illuminabit eos quadraginta annis. Et post hec suscitavit eis Dominus Iabel regem Asor, et cepit expugnare eos. Et t Sisaram principem virtutis sue, cui erant octo milia currus ferrei, et venit in montem Effrem et expugnabat plebem. Et timuit eum Israel vehementer, et non potuit stare plebs per omnes dies Sisare. Et cum humiliatus fuisset Israel valde, collecti sunt in montem Iuda omnes filii Israel unanimes et dixerunt: Dicebamus beatos nos esse pre ceteris gentibus, et nunc ecce ita humiliati sumus pre omnibus plebibus ut non possimus habitare in terra nostra, et inimici nostri dominantur nobis. Et nunc quis fecit hec omnia ? Nonne iniquitates nostre, quoniam dereliquimus Dominum patrum nostrorum, et in his ambulavimus que non proderant nobis? Et nunc venite ieiunemus septem dies, a viro usque ad mulierem et a minimo usque ad lactantem. Et quis scit si cabitur Deus hereditati sue, ut non disperdat plantationem vinee sue ? Et cum ieiunassent plebes septem diebus, in cilicio sedentes, misit eis Dominus septima die Debboram que dixit ad eos: Si potest occidenda ovis respondere in conspectu occidentis eam, cum et qui occidit et qui occiditur taceat, cum aliquoties contristetur in eam? Et nunc vos nati estis in gregem in conspectu Domini nostri, et perduxit vos in altitudinem nubium, et angelos subiecit sub pedibus vestris, et disposuit vobis legem et vit vobis per prophetas, et castigavit vos per duces, et ostendit vobis mirabilia non pauca, et propter vos precepit luminaribus et steterunt in locis iussis; et cum venirent super vos inimici vestri, lapides grandinis pluit super eos et perdidit precepit vobis Moyses et Ihesus et Cenez et Zebul, et non obaudistis eos. Nam viventibus illis ostendistis vos sicut servientes Deo vestro, mortuis autem his, mortuum est etiam et cor vestrum, et facti estis similes ferro misso in ignem, quod conflatum per flammam fiet tamquam aqua, et cum exierit de igne revertitur in duritiam suam. Sic et vos, dum vos urunt qui vos monent, demonstratis factum, et postquam defuncti fuerint, obliviscimini omnium. Et ecce nunc Dominus inviscerabitur vobis in hodierna e, non pro vobis sed pro testamento suo, quod disposuit patribus vestris et iuramento quod iuravit, ut non desereret vos usque in finem. (Scitote autem quoniam post discessum meum incipietis peccare in novissimis vestris). Propter quod faciet in vos bilia Dominus, et tradet in manus vestras inimicos vestros. Quoniam patres vestri mortui sunt; nam qui eis disposuit testamentum Deus vita est.

 

31.

 

Et misit Debbora et vocavit Barach, et dixit ad eum: Surge et precinge lumbos tuos tamquam vir, et descende expugna Sisaram, quoniam video astra conturbari in dispositione sua et parari in pugnam vobis cum. Video etiam et coruscationes immobiles in cursu suo proficiscentes ad impedienda vasa curruum eorum qui gloriantur in virtute Sisare, qui dicit: Iens endam in brachio virtutis mee expugnare Israel, et spolia eorum dividam pueris meis, et speciosas mulieres accipiam mihi in concubinas. Et propter hoc locutus est de eo Dominus, ut brachium infirme mulieris expugnet eum, et spolia eius rapiant puelle, in manus mulieris incidat etiam ipse. Et ut descendit Debbora et populus et Barach in obviam inimicorum, statim Dominus conturbavit motum stellarum suarum. Et dixit ad eas dicens: Festinate et ite, incidunt enim inimici vestri in vos, et conturbate hia eorum, et conteremini virtutem cordis eorum, quoniam veni ut dominetur populus meus. Nam etsi populus meus peccavit, ego tamen miserebor ei. Et his dictis, profecta sunt astra sicut preceptum fuerat eis et incenderunt inimicos eorum. Et erat numerus congregatorum in una hora peremptorum nonagies nonaginta septem milia virorum. Sisaram autem non dissipaverunt, quoniam sic preceptum fuerat eis. Et cum Sisara sedens equo fugisset ut liberaret animam suam, Iahel uxor Cinei ornavit se ornamento suo, et xivit obviam ei, mulier autem erat bone speciei valde. Et videns eum, dixit ad illum: Ingredere et sume cibum et dormies ad vesperum; mittam te cum pueros meos. Scio enim quoniam memor mei eris, et vicem reddes mihi. Et ingressus Sisara, ut vidit rosas parsas in lecto, dixit: Si liberabor, ibo ad matrem meam, et Iahel erit mihi mulier. Et post hec sitivit Sisara, et dixit ad Iahel: Porrige mihi modicum aque, quoniam dissolutus sum et uritur anima mea de flamma quam vidi in astris. Et dixit ad eum: Modicum requiesce, et sic bibes. Et cum obdormisset Sisara, Iahel perrexit ad pecora et mulsit ex eis lac. Et cum mulgeret dicebat: Ecce nunc memor esto, Domine. Quando dividebas omnem tribum vel generationem terre, nonne elegisti solum Israel et non ssimilasti eum animalibus nisi velut arietem precedentem et ducatorem gregis? Et ideo respice et vide, quia Sisara cogitavit dicens: Vadam et puniam gregem Fortissimi. Et ecce ego accipiam de lacte pecorum istorum, quibus assimilasti populum tuum, et s potabo eum. Et cum biberit dissolvetur, et post hec occidam eum. Hoc autem signum erit quod facies mihi Domine ut, dormiente Sisara, cum ingressa fuero, si expergefactus petierit me continuo, dicens: Pota me aqua, scio quoniam exaudita est oratio Et revertens ut ingressa est Iahel, expergefactus Sisara dixit ad eam: Pota me quoniam uror valde, et exardescit anima mea. Et accipiens Iahel vinum miscuit lacte et dedit ei bibere. Et ille bibens obdormivit. Iahel autem accipiens palum in sinistra sua, appropiavit ei dicens: Hoc signum si faciet me cum Dominus, scio quoniam incidet in manus mea Sisara. Ecce iacto eum in terram de lecto in quo dormit, et erit ut si non senserit scio quoniam traditus est. Et accipiens Iahel Sisaram, impulit eum in terram de lecto. Ille autem non sentiebat quoniam valde fuerat dissolutus. Et dixit Iahel: Virtutifica in me Domine hodie brachium meum propter te et propter populum tuum et propter eos qui sperant in te. Et accepit Iahel palum et posuit eum super eius, et percussit de malleo. Et dum moreretur dixit Sisara ad Iahel: Ecce dolor accepit me, Iahel, et morior tamquam mulier. Et dixit ad eum Iahel: Vade gloriare apud patrem tuum in infernis et dicito quoniam incideris in manus mulieris. Et faciens, cidit eum, et posuit corpus eius donec reverteretur Barach. Mater autem Sisare dicebatur Themech, que misit ad amicas suas dicens: Venite et exeamus simul in obviam filio meo, et videbitis filias Hebreorum quas adducet filius meus sibi in ach autem reversus a persecutione Sisare contristatus est valde quod non invenisset eum. Cui exiens in obviam Iahel dixit: Veni ingredere, benedictus a Deo, et tradam tibi inimicum tuum quem persequens non invenisti. Et ingressus Barach invenit Sisaram mortuum et dixit: Benedictus Dominus, qui misit spiritum suum et dixit: In manum mulieris tradetur Sisara. Et his dictis abstulit caput Sisare et transmisit illud matri eius, et mandavit ei dicens: Accipe filium tuum quem sperabas venire cum spoliis.

 

32.

 

Tunc Debbora et Barach filius Abino et omnis populus unanimiter hymnum dixerunt Domino in illa die dicentes: Ecce de alto ostendit nobis Dominus gloriam suam, sicut fecit superioribus locis, emittens vocem suam ut confunderet linguas hominum. Et elegit m nostram, et eiecit de igne Abraham patrem nostrum, et elegit eum pre omnibus fratribus suis, et custodivit eum de igne et liberavit eum de lateribus turrificationis. Et dedit ei filium in novissimo senectutis eius, et eiecit eum de metra sterili. Et lati sunt eum omnes angeli, et invisi sunt ei cultores militiarum. Et factum est cum zelarent eum, dixit ad eum Deus: Occide fructum ventris tui pro me, et offer pro me sacrificium quod donatum est tibi a me. Et Abraham non contradixit, sed profectus statim. Et cum proficisceretur, dixit ad filium suum: Ecce nunc fili offero te holocaustomata, et in manus te trado qui donavit te mihi. Filius autem dixit ad patrem: Audi me pater. Si agnus ex pecoribus acceptatur in oblationes Domini in odorem tis, et pro iniquitatibus hominum pecora constituta sunt in occisionem, homo autem positus est in hereditatem seculi, et quomodo nunc dicis mihi: Veni et hereditare securam vitam et inmensurabile tempus? Quid si non essem natus in seculo, ut offerer ificium ei qui me fecit? Erit autem mea beatitudo super omnes homines quia non erit aliud, et in me annunciabuntur generationes et per me intelligent populi, quoniam dignificavit Dominus animam hominis in sacrificium. Et cum obtulisset pater filium in am, et ligasset ei pedes, ut eum occideret, festinavit Fortissimus et misit de alto vocem suam dicens: Non interficias filium tuum, neque disperdas fructum ventris tui. Nunc enim manifestavi ut appareres ignorantibus te, et clausi ora maledicentium r adversus te. Erit autem memoria tua in conspectu meo in sempiternum, et erit nomen tuum et huius in generationem et generationem. Et dedit Isaac duos filios, etiam ipsos de metra conclusa. Et tunc mater eorum erat in tertio anno nuptiarum suarum, et n erit sic omni mulieri nec gloriabitur sic quecumque femina, in tertio autem anno appropinquans, nati sunt ei duo filii Iacob et Esau. Et dilexit Deus Iacob, Esau autem odio habuit propter opera eius. Et factum est in senectute patris eorum benedixit aac Iacob et misit eum in Mesopotamiam, et generavit ibi duodecim filios. Et descenderunt in Egiptum et habitaverunt ibi. Et cum malignati fuissent adversus eos inimici eorum, exclamavit populus ad Dominum et exaudita est oratio illorum, et eduxit eos de et duxit in montem Syna et protulit eis fundamentum intellectus quod preparavit ex nativitate seculi. Et tunc commoto fundamento, militie festinaverunt fulgura in cursus suos, et venti sonum reddiderunt de promptuariis suis, et terra mota est de mento suo, et tremuerunt montes et rupes in compaginibus suis, et nubes elevaverunt fluctus suos contra flammam ignis, ut non exurerent seculum. Tunc expergefactus est abyssus de venis suis, et omnes fluctus maris convenerunt in unum. Tunc paradisus ita inspiratione fructus sui, et cedri Libani moti sunt de radicibus suis, et bestie campi commote sunt in habitationibus silvarum, et omnia opera eius convenerunt simul, ut viderent testamentum disponentem Dominum ad filios Israel. Et omnia que dixit rtissimus hec custodivit, habens testem Moysen dilectum suum. Et cum moreretur, disposuit ei firmamentum, et ostendit ei tunc quos nunc habemus testes dicens: Sit testis inter me et te et populum meum celum in quo ingressus es, et terra in qua ambulasti usque nunc. Ministri enim erant vobis sol et luna et astra. Et cum exsurgeret Ihesus regere populum, factum est ut die in qua expugnabat inimicos appropinquaret vespera, pugna adhuc superante. Dixit Ihesus soli et lune: Vos ministri qui facti estis Fortissimum et filios eius, ecce nunc pugna adhuc superest, et vos derelinquitis officia vestra? State ergo hodie et lucete filiis eius et intenebrificate inimicos eius. Et fecerunt ita. Et nunc in diebus his insurrexerat Sisara servificare nos. Et amavimus ad Dominum nostrum, et precepit astris, et dixit: Discedite de dispositionibus vestris et incendite inimicos meos, ut sciant virtutem meam. Et descenderunt astra et expugnaverunt castra eorum, et sine labore custodierunt nos. Propterea non mus hymnizare, nec tacebit os nostrum in narrando mirabilia eius, quoniam memoratus est et iuvenum et antiquarum sponsionum, et liberationem suam ostendit nobis. Et ideo in mulieribus gloriatur Iahel, quoniam sola direxit bonam viam, per manus suas ens Sisaram. Vade terra, ite celi et fulgura, ite angeli militie, ite et nunciate patribus in promptuariis animarum eorum, et dicite: Non est oblitus Fortissimus sponsionum minima quas disposuit vobis dicens: Multa faciam miracula cum filiis vestris. Et nunc ex hodierna die scietur quia que dixit Deus hominibus ut faceret hec et faciet, etiamsi moratur homo hymnizare Deo. Hymniza vel tu Debbora, et evigilet sancti spiritus gratia in te, et incipe laudare opera Domini quoniam non resurget talis dies per quem astra annuncient et expugnent inimicos Israel, sicut preceptum est eis. Ex hac hora si incidat Israel in pressuram, invocet testes istos una cum ministris, et legatione fungentur ad Altissimum, et memor erit istius diei et mittet liberationem enti sui. Et tu Deborra, incipe loqui que vidisti in campo, quoniam populi securi ambulantes profecti sunt et astra pugnabant pro eis. Gratulare, terra, super habitantes in te, quoniam adest conscientia Domini que turrificat in te. Non enim iniuste it Deus de te costam protoplasti, sciens quoniam de costa eius nasceretur Israel. Erit enim in testimonium plasmatio tua, quid fecerit Dominus populo suo. Sustinete, hore diei, et nolite festinare, ut exponamus que potest sensus noster proferre, quia futura est nobis. Erit similis nocti cum Deus percussit primogenita Egiptiorum propter primogenitum suum. Et tunc pausabo de hymno meo, quia tempus preparabitur iustificationibus suis. Hymnizabo enim ei in innovatione creature, et populus memor erit vationis huius, et erit ei in testimonium. Et mare testis sit cum abysso suo, quoniam non solum siccavit eum Deus ante conspectum patrum nostrorum, sed et astra de dispositionibus suis evertit et expugnavit inimicos nostros. Et ut pausavit Debbora de bis suis, ascendit cum populo unanimiter in Sylon, et obtulerunt sacrificia et holocaustomata, et de latis psalphingis psallaverunt, et cum psallerent oblatis que sacrificiis dixit Deborra: Erit hoc in testimonium psalphingum inter astra et Dominum. Et descendit Debbora inde et iudicavit Israel quadraginta annis.

 

33.

 

Et factum est dum appropinquarent dies mortis eius, misit et congregavit omnes populos, et dixit ad eos: Audite nunc populi mei. Ecce ego moneo vos tamquam mulier Dei, et illumino vos quam ex femineo genere, et obaudite mihi quasi matri vestre, et intendite verbis meis tamquam morituri et ipsi. Ecce ego proficiscor hodie viam totius carnis, quo venietis et vos. Tantum cor vestrum dirigite ad Dominum Deum vestrum in tempore vite, quoniam post mortem vestram in his in quibus vivitis peniteri non poteritis. Signata est enim iam tunc mors et perfecta est, et mensura et tempus et anni reddiderunt depositum suum. Nam si requiratis in inferno inique agere post mortem vestram, non eritis, quoniam pausabit cupiditas peccandi, et plasmatio iniqua perdet potestatem suam, quoniam et infernus accipiens sibi deposita non restituet nisi reposcatur ab eo qui deposuit ei. Nunc ergo filii mei vos obaudite voci mee; donec habetis tempus et legis lumen, dirigite vias vestras. Et dum loqueretur Debbora verba hec, levaverunt omnes populi vocem unanimiter et plorantes dixerunt: Ecce nunc mater moreris, et relinquens filios tuos cui commendas eos? Ora itaque pro nobis, et post recessum erit anima tua memor nostri in sempiternum. Et respondit Debbora et dixit ad populum: Adhuc vivens homo potest orare pro se et pro filiis suis, post finem autem non poterit exorare nec memor esse alicuius. Propterea nolite sperare in patres enim proderunt vobis, nisi similes inveniamini eis. Erit autem vestra similitudo tunc tamquam sidera celi, que nunc in vobis manifesta sunt. Et mortua est Debbora et dormivit cum patribus suis, et sepulta est in civitate patrum suorum. Et planxerunt populi septuaginta diebus, et dum plangerent eam hec verba dixerunt trenum dicentes: Ecce periit mater ex Israel, et sancta que gerebat ducatum in domo Iacob, que obduravit sepem generationis sue, et generatio eius requiret eam. Et post mortem eius vit terra annis septem.

 

34.

 

Et in illo tempore ascendit quidam Aod de sacris Madian, et hic erat maleficus, et dixit ad Israel dicens: Ut quid intenditis legi vestre? Venite, ego ostendam vobis qualis non est lex vestra. Et dixit populus: Quid ostensurus es nobis, quod non habeat lex nostra? Et ille dixit ad populum: Numquid aliquando vidistis solem noctu? Et dixerunt: Non. Et ille dixit: Quando volueritis ostendam vobis, ut sciatis quoniam dii nostri virtutem habent, et non fallunt eos qui serviunt eis. illi dixerunt: Ostende. Et abiit et fecit magiciis suis, precipiens angelis qui preerant malificiis, quoniam immolabat eis multo tempore, in hoc enim quod monstrabatur ab angelis antequam iudicarentur et vellent perdere inmensurabile seculum. Et quia ansgressi sunt, factum est ut angeli in potestate non essent; quando enim iudicati sunt, tunc ceteris non est data potestas. Et in his operantur qui ministrant hominibus in maleficiis, usquequo veniat inmensurabile seculum. Et tunc arte maleficii t populo solem nocte. Et stupefacti populi dixerunt: Ecce quantum possunt dii Madianitum, et nos non sciebamus. Et volens Deus temptare Israel si adhuc esset in iniquitatibus, permisit et directum est opus eorum. Et populus Israel implanatus est, et t servire diis Madianitum. Et dixit Deus: Tradam eos in manus Madianitum, eo quod implanati sunt ab his. Et tradidit eos in manus eorum, et ceperunt Madianites in servitutem redigere Israel.

 

35.

 

Gedeon autem erat filius Ioaz, vir fortissimus inter omnes res suos. Et dum esset tempus estivum, venit habens manipulos, ut excuteret eos et in monte abscondens se imminentes Madianitas effugeret. Et ecce obviavit ei angelus Domini, et dixit ad eum: Unde venis et ubi ingressus tuus? Dixit ei: Quid me, unde veniam, quia pressura circuivit me? Incidit enim Israel in angustias; tradens traditi sunt in manus Madianitum. Et ubi sunt mirabilia que narraverunt nobis patres nostri dicentes: Dominus elegit Israel singularem pre omnibus populis terre? Et modo tradidit nos, et oblitus est sponsionum quas dixit patribus nostris. Malebamus enim semel tradi morti, quam sic per tempus puniri populum eius. Et dixit ad eum angelus Domini: Non traditi estis in vanum, sed adinventiones vestre fecerunt vobis hec quia, secundum quod reliquistis sponsiones quas accepistis a Domino, invenerunt vos mala hec; et non fuistis memores mandatorum Dei que mandaverunt vobis hi qui fuerunt ante vos, ideo venistis in odium Dei vestri. Sed ipse miserebitur sicut nemo r generi Israel, etiam non propter vos sed propter eos qui dormierunt. Et nunc veni; mittam te et liberabis Israel de manu Madianitum, quoniam hec dicit Dominus: Et si Israel non est iustus, tamen quia Madianites peccatores sunt, propter hoc cognoscens niquitatem populi mei remittam illis, et arguam eos postea, eo quod inique gesserint. In Madianitas autem in presenti faciam vindictam. Et dixit Gedeon: Quis sum ego et que est domus patris mei, ut vadam contra Madianitas ad pugnam? Et dixit ad eum us: Forsitan tu putas, quemadmodum via hominum, sic via sit Dei. Homines enim intendunt in gloriam seculi et divitias, Deus autem in directum bonum et in mansuetudinem. Nunc ergo vade et cinge lumbos tuos, et Dominus erit te cum. Te enim elegit ut tam facias de inimicis suis, sicut ecce precepit tibi. Et dixit Gedeon ad eum: Non indignetur Dominus meus ut dicam verbum. Ecce Moyses primus omnium prophetarum petiit Dominum signum, et datum est ei. Ego autem quis sum, nisi forte quia elegit me s ? Det mihi signum, ut sciam quoniam dirigor. Et dixit ad eum angelus Domini: Curre et accipe mihi aquam de lacu illo et funde super petram istam, et dabo tibi signum. Et abiens accepit sicut precepit ei. Et dixit ad eum angelus: Antequam fundas super tram aquam, pete quid velis fieri de ea, sive sanguinem sive ignem sive ut nusquam compareat. Et dixit Gedeon: Fiat medium sanguis et medium ignis. Et effudit Gedeon aquam super petram. Et factum est cum effudisset, ut fieret media pars flamma, media em pars sanguis, et commixta sunt utraque, id est ignis et sanguis, et non extinxit ignem sanguis nec sanguinem ignis exussit. Et hec videns Gedeon petiit alia signa, et data sunt ei. Nonne hec scripta sunt in libro Iudicum?

 

36.

 

Et accepit Gedeon CCC viros et abiens venit usque ad extrema castrorum Madian, et audivit unumquemque loquentem ad proximum suum dicentes: Videbitis inestimabilem turbationem romphee Gedeonis venientem super nos, quia tradidit in manus eius Deus castra Madianitum, et incipiet mare nos, id est matrem cum filiis, quoniam completa sunt peccata nostra, sicut et dii nostri ostenderunt nobis et non credidimus eis. Et nunc surgentes adiuvemus animas nostras, et fugiamus. Et Gedeon mox ut audivit verba hec, induit spiritum Domini, virtutificatus dixit CCC viros: Exsurgentes unusquisque vestrum cingat se rompheam suam, quoniam traditi sunt Madianites in manus nostras. Et descenderunt cum eo viri. Et accessit et cepit pugnare, et tubantes ululaverunt pariter et dixerunt: Romphea mini super nos. Et occiderunt ex Madianitis quasi centum viginti milia virorum, et fugerunt residui Madianitum. Et post hec venit Gedeon et congregavit populum Israel, et dixit ad eos: Ecce misit me Dominus pugnare pugnam vestram, et abii secundum quod recepit mihi. Et nunc unam petitionem peto a vobis, ne avertatis faciem vestram, et det mihi unusquisque vestrum aurea dextralia que habetis in manibus vestris. Et extendit Gedeon tunicam, et miserunt singuli quique dextrales suos. Et pensata sunt et inventum est pondus eorum talenta duodecim. Et accepit ea Gedeon, et fecit ex his idola et adorabat ea. Et dixit Deus: Una via posita est, ut non redarguam Gedeonem in vita sua, eo quod dissipaverat sacrarium Baal, quia dixerunt tunc omnes: Vindicet se Baal. Erit nunc si castigavero eum propter quod inique gessit in me, dicitis: Non Deus castigavit eum sed Baal, quoniam ante peccavit in eum. Et ideo nunc morietur Gedeon in bona senectute, ut non habeant quod loquantur. Sed postea cum mortuus fuerit Gedeon castigabo eum semel, eo quod deliquerit in me. Et mortuus est Gedeon in senectute bona, et sepultus est in civitate sua.

 

37.

 

Et filium de concubina habens, occidit fratres suos omnes, volens esse dux populi. Tunc convenerunt <...> omnia ligna campi ficum, et dixerunt: Veni, regna super nos. Et dixit ficus: Numquid in regno natus sum aut in principatum lignorum, aut ideo plantatus sum ut regnem in vobis? Et ideo sicut ego vobis regnare non possum, sic non accipiet Abimelech perseverantiam us sui. Et postea convenerunt ligna ad vineam, et dixerunt: Veni, regna super nos. Et dixit vitis: Ego plantata sum ad prestandam hominibus suavitatem. Venite et sustinete hortus mei fructum. Sed quemadmodum ego non possum regnare super vos, sic sanguis Abimelech exquiritur de vobis. Et deinceps venerunt ligna ad malum et dixerunt: Veni, regna super nos. Et dixit: Preceptum est mihi prestare hominibus fructum odoris. Ideo non possum regnare super vos, et Abimelech lapidibus morietur. Et tunc venerunt gna ad rubum et dixerunt: Veni, regna super nos. Et dixit rubus: Nascente spina, veritas in specie spine prelucebat. Et quando iudicatus est protoplastus mortis, spinas et tribulos adiudicata est proferre terra. Et cum Moysen illuminabat veritas, per ticem illuminabat eum. Et nunc erit, ut de me vobis veritas audiatur. Et si in vero dixistis rubo ut in veritate regnaret super vos, sedete in umbra eius. Sin autem in hypocrisi, exeat ignis et devoret et comedat ligna campi, quia malum factum est in tigatores, et ficus facta est in populum, et vinea facta est in precessores. Et nunc erit vobis in hac hora, quemadmodum Abimelech qui occidit fratres suos iniuste et vult principari in vobis. Si dignus est Abimelech eorum quorum vult principatum sibi, it sicut rubus, que facta est redarguens imperitos populi. Et exivit ignis de rubo et comedit ligna que in campis sunt. Post hec principatus est Abimelech populo anno uno et mensibus sex, et mortuus est demittente muliere super eum medium fragmentum mole <...>.

 

38.

 

<Iair> edificavit sacrarium Baal, et seduxit populum dicens: Omnis qui non sacrificaverit Baal, morietur. Et cum sacrificaret omnis populus, soli septem viri noluerunt sacrificare, quorum nomina hec sunt: Defal, Abiesdrel, Getalibal, Selumi, r, Ionadali, Memihel. Qui responderunt dicentes Iair: Ecce nos memores preceptorum sumus, que preceperunt nobis precessores nostri et Debbora mater nostra dicens: Videte ne declinetis cor vestrum ad dextram vel ad sinistram, sed legi Domini intendite ac nocte. Et nunc quare corrumpis populum Domini, et seducis eum dicens: Deus est Baal, adoremus eum? Et nunc si Deus est sicut dicis, loquatur tamquam Deus, et tunc sacrificabimus illi. Et dixit Iair: Comburite eos igni, quoniam blasphemaverunt t acceperunt eos pueri eius, ut incenderent illos igni. Et cum imponerent eos super ignem, exivit Nathaniel angelus qui preest igni, et extinxit ignem, et incendit pueros Iair. Viris autem septem fugam dedit ita ut nemo eos videret e populo, quoniam lum percusserat cecitate. Et ut venit usque ad locum Iair, incensus est igne, et antequam eum combureret dixit ad eum angelus Domini: Audi verbum Domini antequam moriaris. Et hec dicit Dominus: Levavi te de terra et posui te ducem super populos meos, tu autem exsurgens corrupisti testamentum meum, et seduxisti eos, et quesisti flamma concremare servos meos, eo quod castigarent te. Qui incensi sunt igne corruptibili, nunc vero vivificati sunt igne vivo et liberati sunt, tu autem morieris, dicit Dominus, et in quo igne morieris in eo habebis habitationem. Et postea incendit eum et venit usque ad columnam Baal, quam demoliens incendit Baal cum assistentibus populis, id est mille viris.

 

39.

 

Et post hec venerunt filii Ammon, et ceperunt expugnare Israel, et eperunt civitates eorum multas. Et dum coangustarentur populi valde, congregati sunt in Masphat, dicentes singuli quique ad proximos suos: Ecce nunc videmus pressuram que includit nos, et Dominus recessit a nobis et iam non est nobis cum et inimici i rapuerunt civitates nostras, et dux non est qui ingrediatur et exeat ante conspectum nostrum. Nunc ergo videamus quem ponamus super nos ut pugnet pugnam nostram. Ieptan autem Galadites erat potens in virtute. Cum zelaret fratres suos qui eiecerant eum de terra sua, et ille iens sedit in terra Tobi, et congregati ad eum viri vani commorati sunt cum eo. Et factum est cum expugnaretur Israel, venerunt in terram Tobi ad Ieptan, et dixerunt ad eum: Veni, principare populo. Quis enim scit si propterea tus es in dies istos, aut propterea liberatus es de manibus fratrum tuorum, ut principeris in tempore hoc populo tuo? Et dixit ad eos Ieptan: Sic post odium dilectio revertitur, aut tempus omnia vincit, quoniam eiecistis me de terra mea et de domo mei, et nunc venistis ad me quando pressura facta est vobis? Et dixerunt ad eum: Si Deus patrum nostrorum, cum peccavissemus ei et tradidisset nos in conspectum inimicorum nostrorum et premeremur ab his, inmemor fuit peccatorum nostrorum et liberavit s, quid tu vis, homo mortalis, iniquitates que acciderunt nobis memorari in tempore pressure nostre? Et ideo non ita sit coram te domine. Et dixit Ieptan: Deus potest peccatorum nostrorum memor non esse, qui habet tempus et locum ubi requiescat a mitate sua tamquam Deus; ego autem, mortalis et de terra factus in quam reversurus sum, ubi proiciam iram meam et iniuriam qua nocuistis me? Et dixit ad eum populus: Edoceat te columba cui assimilatus est Israel quia, cum auferuntur ab ea filii eius, en de loco non recedit suo, et respuens iniuriam suam obliviscet velut in profundo abyssi. Et surrexit Ieptan et venit cum eis, et collegit omnem populum et dixit ad eum: Scitis quod, dum viverent duces nostri, monuerunt nos ut sequeremur legem Et Ammon et filii eius averterunt populum de via sua in qua ambulabant, et servierunt diis alienis qui eos perderent. Nunc ergo ponite corda vestra in lege Domini Dei vestri, et deprecemur eum unanimes, et sic pugnabimus adversus inimicos nostros, entes et sperantes in Domino, quoniam non tradet nos usque in finem. Etsi peccata nostra superabundent, misericordia tamen eius implet terram. Et oravit omnis populus, unanimiter viri et mulieres, pueri lactentes. Et cum orarent dicebant: Intende Domine in populum quem elegisti, et non corrumpas vineam quam plantavit dextera tua, ut sit coram te in hereditate hec gens, quam habuisti ab initio et quam pretulisti semper, et pro qua fecisti habitabilia et induxisti in terram quam iurasti ei, et ne tradas os in conspectum odientium te, Domine. Et penituit Deus ire sue, et confortavit spiritum Iepte. Et misit nuncium ad Getal regem filiorum Ammon, et dixit: Quare inportunus es terre nostre, et accepisti civitates meas? Aut contristaris quare tibi non pit Israel, ut disperderes inhabitantes terram? Et nunc redde mihi civitates meas, et pausabit iracundia mea a te. Si quominus, scito quoniam ascendam ad te, et preterita tibi reddam, et retribuam malicias tuas in caput tuum. Aut inmemor sum quoniam oli fuistis populo Israel in heremo? Et legati Iepte dixerunt mandata hec regi filiorum Ammon. Et dixit Getal: Putabat Israel in quantum acceperat terram Amorreorum? Et ideo dicite: Scitote quia nunc residuas civitates accipiam a te, et reddam tibi iam tuam et vindicabo Amorreos quos nocuistis. Et adiecit Ieptan mandare regi filiorum Ammon dicens: In veritate didici, quia adduxit te Deus ut disperdam te nisi quiescas ab iniquitate qua vis nocere Israel. Et ideo veniam ad te, et manifestabo me Non enim sicut dicitis sunt dii qui dederunt vobis hereditatem quam possidetis sed, quia post lapides seducti estis, veniet ignis post vos in vindictam. Et quia nolebat rex filiorum Ammon exaudire vocem Iepte, surrexit Ieptan et armavit omnem populum exiret et in procinctu pugnaret dicens: Cum traditi fuerint filii Ammon in manus meas et reversus fuero, omnis qui mihi primus obviaverit erit Domino in holocaustum. Et iratus est Dominus ira et dixit: Ecce oravit Ieptan ut offerat mihi omne quod obviaverit ei. Et nunc si canis primum obviaverit Iepte, numquid canis offeretur mihi? Et nunc fiat oratio Iepte in primogenitum eius, id est in fructum ventris ipsius, et petitio ipsius in unigenitam eius. Ego autem liberans liberabo populum meum in to tempore, non pro eo sed pro oratione quam oravit Israel.

 

40.

 

Et venit Ieptan, et expugnavit filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus eius, et percussit civitates eorum sexaginta. Et reversus est Ieptan cum pace, et exierunt mulieres in obviam ei in choris. Et erat ei unigenita filia, que in choris exiit prius de domo obviam patri suo. Et videns eam, Ieptan resolutus est et dixit: Iuste vocatum est nomen tuum Seila, ut offeraris in sacrificium. Et nunc quis dabit cor meum in statera et animam in dere, et stabo et videbo quis preponderabit, utrum epulatio que facta est an tristicia que contingit mihi? Et quia in cantico votorum aperui os meum Domino meo, non possum revocare illud. Et dixit ei Seila filia eius: Et quis est qui tristetur moriens, idens populum liberatum? Aut inmemor es que facta sunt in diebus patrum nostrorum, quando pater filium inponebat in holocaustum, et non contradixit ei sed epulans consensit illi, et erat qui offerebatur paratus, et qui offerebat gaudens? Et nunc omnia e orasti non destruas, sed fac. Unam autem petitionem peto a te antequam moriar, postulationem minimam exoro priusquam reddam animam meam: ut vadam in montes et permeem in collibus et perambulem petras, ego et convirginales mee, et effundam in eis as meas et referam tristicias iuventutis mee. Et plorabunt me ligna campi, et plangent me bestie campestres, quia non sum tristis in hoc quod moriar, nec dolet mihi quod reddo animam meam, sed quoniam in oratione preoccupatus est pater meus; et si neam me non obtulero in sacrificium, timeo ne non sit acceptabilis mors mea, aut in vano perdam animam meam. Hec referam montibus, et post revertar. Et dixit pater eius: Vade. Et profecta est Seila filia Iepte, ipsa et convirginales eius, et venit, et rravit sapientibus populi, et nemo potuit respondere ad verbum eius. Et post venit in montem Stelac, et Dominus cogitavit super eam noctu, et dixit: Ecce nunc conclusi linguam sapientum populi mei in generationem istam, ut non possent respondere filie pte ad verbum eius, ut compleretur verbum meum, nec destrueretur consilium meum quod cogitaveram. Et ipsam vidi magis sapientem pre patre suo, et sensatam virginem pre omnibus qui hic sunt sapientibus. Et nunc detur anima eius in petitione eius, et erit mors eius preciosa ante conspectum meum omni tempore, et abiens decidet in sinum matrum suarum. Et ut venit filia Iepte in montem Stelac, cepit plorare, et hic trenus eius, in quo plangens ploravit se antequam recederet, et dixit: Audite montes trenum um, et intendite colles lacrimas oculorum meorum, et testes estote petre in planctu anime mee. Ecce quomodo accusor, sed non in vano recipiatur anima mea. Proficiscantur verba mea in celis, et scribantur lacrime mee ante conspectum firmamenti, ut pater on expugnet filiam quam devovit sacrificare, ut princeps illius unigenitam audiat in sacrificio promissam. Ego autem non sum saturata thalamo meo, nec repleta sum coronis nuptiarum mearum. Non enim vestita sum splendore sedens in genicio meo et non sum sa Moysi odoris mei, nec fronivit anima mea oleo unctionis quod preparatum est mihi. O mater, in vano peperisti unigenitam tuam, quoniam factus est infernus thalamus meus et genicium meum super terram, et confectio omnis olei quam preparasti mihi tur, et albam quam nevit mater mea tinea comedet eam, et corona quam intexuit nutrix mea in tempore marcescat, et stratoria que texuit in genicio meo de iacinctino et purpura vermis ea corrumpat. Et referentes de me convirgines mee in gemitu per dies ngant me. Inclinate arbores ramos vestros, et plangite iuventutem meam. Venite fere silvarum et conululate supra virginitatem meam, quoniam abscisi sunt anni mei et tempus vite mee in tenebris inveteravit. Et his dictis reversa est Seila ad patrem suum, et fecit omnia quecumque oravit et obtulit holocaustomata. Tunc omnes virgines Israel convenerunt, et sepelierunt filiam Iepte, et planxerunt eam. Et fecerunt filii Israel planctum magnum et constituerunt in eo mense XIIII die mensis ut convenientes per singulos annos plangerent filiam Iepte per dies quatuor. Et fecerunt nomen sepulchri eius iuxta nomen eius Seila. Et iudicavit Ieptan filios Israel annos decem, et mortuus est, et sepultus est cum patribus suis.

 

41.

 

Et post eum surrexit iudex in Israel, n filius Elel de Praaton, et iudicavit et ipse filios Israel annis octo. Et in diebus ipsius misit rex Moab nuncios ad eum dicens: Ecce nunc scis quoniam civitates meas accepit Israel, et nunc redde eas in remissionem. Et dixit Abdon: Nec docti estis in his que contigerunt filiis Ammon, nisi forte iam peccata Moab repleta sunt? Et misit Abdon et accepit de populo viginti milia virorum, et venit in Moab, et expugnavit eos, et interfecit de eis quadraginta quinque milia virorum, reliqui autem fugerunt e conspectum eius. Et reversus est Abdon cum pace, et obtulit holocaustomata et sacrificia Domino suo. Et mortuus est, et sepultus est in Effrata civitate sua. Et in tempore eo elegit populus Elon, et constituit eum sibi iudicem. Et iudicavit Israel nti annis. Et in illis diebus expugnaverunt Allophilos, et acceperunt ab his duodecim civitates. Et mortuus est Elon, et sepultus est in civitate sua. Filii autem Israel obliti sunt Dominum Deum suum, et servierunt diis habitantium terram, et propter traditi sunt Allophilis et servierunt eis annis quadraginta.

 

42.

 

Fuit autem vir de tribu Dan, cui nomen erat Manue, filius Edoc, filii Odon, filii Eriden, filii Fadesur, filii Dema, filii Susi, filii Dan. Et erat ei mulier cui nomen Eluma filia Remac, et c erat sterilis, et non pariebat ei, cui cum diceret quotidie Manue maritus eius: Ecce conclusit Dominus metram tuam ut non pareres, et nunc dimitte me ut accipiam aliam mulierem, ne moriar sine fructu. Et dicebat illa: Non me conclusit Dominus ut non rerem, sed te ut non faciam fructum. Et ille dixit ad eam: Experimentum nostrum manifestat lex. Et cum altercarentur quotidie et contristarentur ambo valde quia sine fructu erant, in nocte quadam ascendit mulier in solarium, et oravit dicens: Ecce tu ine Deus totius carnis, utrum viro meo aut mihi non sit datum procreare filios revela mihi, vel cui prohibitum sit, aut cui concessum ut faciat fructum, ut cui prohibitum est ingemiscat in peccatis suis, quia manet sine fructu, vel si ambo fraudati, et hoc revela nobis, ut peccata nostra sustinentes taceamus coram te. Et exaudivit Dominus vocem eius, et misit ei angelum suum mane, et dixit ad eam: Tu es sterilis que non parturis, et tu es metra que prohibita es non facere fructum. Sed nunc it Dominus vocem tuam, et intendit lacrimis tuis et aperuit metram tuam. Et ecce concipies et paries filium, et vocabis nomen eius Samson. Hic enim erit sanctificatus Domino tuo. Intende autem ne gustet ex omni fructu vinee, et ne comedat omne immundum, quia sicut ipse dixit liberabit Israel de manu Allophilorum. Et cum locutus fuisset angelus Domini verba hec, recessit ab ea. Et illa venit ad virum suum in domum et dixit ad eum: Ecce ego appono manum meam super os meum, et ero tacens ante te omnes, propter quod gloriata sum in vano, et non credidi verbis tuis. Angelus enim Domini venit ad me hodie, et manifestavit mihi dicens: Eluma tu es sterilis, sed concipies et paries filium. Et non credidit Manue mulieri sue et confusus tristicia ascendit ipse in solario, et oravit et dixit: Ecce non sum dignus audire signa et prodigia que fecit in nobis Deus, aut videre faciem missi. Et factum est dum loqueretur verba hec, adiecit angelus Domini venire ad uxorem eius. Ipsa autem erat in agro, et Manue n domo sua. Et dixit ad eam angelus: Curre et clama ad virum tuum, quoniam dignatus est Deus, ut vocem meam audiat. Et currens mulier clamavit viro suo, et ille festinans venit ad angelum in agro in animo. Qui dixit ad eum: Ingredere ad mulierem tuam, facito omnia verba ista. At ille dixit: Eo, sed vide tu domine ut verbum tuum fiat super puerum tuum. Et ille dixit: Fiet. Dixit que ad eum Manue: Si possem, persuaderem tibi, ut ingredereris in domum meam et manducares apud me panem, et scires ut cum adas darem tibi dona que te cum ferres, ut offeres sacrificium Domino Deo tuo. Et dixit ei angelus: Non ingrediar te cum in domum tuam, nec manducabo panem tuum nec dona tua accipiam. Si enim offeres sacrificium de his que sunt aliena, non possum cari tibi. Et edificavit Manue altarium super petram, et obtulit sacrificia et holocaustomata. Et factum est dum conscidisset carnes et posuisset eas super sacraria, misit angelus et tetigit ea de summitate sceptri sui. Et exivit ignis de petra et vit holocaustomata et sacrificia. Et angelus ascendit ab eo cum flamma ignis. Manue vero et mulier eius videntes hec ceciderunt in faciem suam et dixerunt: Morte moriemur quia vidimus Dominum facie ad faciem. Et dixit Manue: Non sufficiebat quod vidi, sed adhuc interrogavi nomen eius, nec sciens quoniam minister Dei esset. Angelus autem qui venerat dicebatur Fadahel.

 

43.

 

Et factum est in tempore dierum ipsorum concepit Eluma, et peperit filium, et vocavit nomen eius Samson, et erat Dominus cum eo. Et m cepisset crescere et quereret expugnare Allophilos, accepit sibi mulierem de Allophilis. Quam incenderunt Allophili in igne, quoniam humiliati erant de Samson valde. Et postea iratus est Samson in Azotum, et incluserunt eum et circuierunt civitatem, dixerunt: Ecce nunc traditus est inimicus noster in manus nostras, et nunc congregemus et adiuvemus alterutrum animas nostras. Et cum surrexisset Samson noctu et vidisset civitatem clausam dixit: Ecce nunc pulices isti incluserunt me in civitate sua, nunc erit Dominus me cum et egrediens per portas eorum expugnabo eos. Et veniens supposuit sinistram manum suam sub plectro porte, et concutiens deposuit portam muri. Unam earum tenebat in dextera sua pro scuto, alteram posuit super scapulas suas, et ferens, quoniam non habebat gladium, persequebatur in ea Allophilos, et interfecit in ea vigintiquinque milia virorum. Et levavit omnia que erant porte, et posuit ea in montem. De leone autem quem interfecit, et de maxilla asini in qua occidit, et de vinculis velut sponte diruptis de brachiis eius et vulpibus quas apprehendit, nonne hec scripta sunt in libro Iudicum? Tunc descendit Samson in Gerara civitatem Allophilorum, et vidit ibi fornicariam cui nomen erat Dalila, et seductus est post m, et accepit eam sibi in uxorem. Et dixit Deus: Ecce nunc Samson seductus est per oculos suos, et immemor fuit virtutis quam feci cum eo; et commixtus est filiabus Allophilorum, et non intendit in Ioseph puerum meum, qui fuit in terra aliena, et factus est in coronam fratrum suorum, eo quod noluerit contristare semen suum. Et nunc erit Samson concupiscentia sua in scandalum et commixtio eius in perditionem. Et tradam eum inimicis eius, et cecabunt eum. Sed in hora mortis eius memorabor illius, et semel vindicabo eum in Allophilos. Et post hec mulier eius cum inportuna esset illi, dicebat ad eum: Indica mihi potentiam tuam, et in quo sit virtus tua, et sic cognoscam quoniam amas me. Et cum fefellisset eam Samson ter, et illa inportuna esset ei otidie, manifestavit ei quarto cor suum. Et inebriavit eum illa et soporato illo vocavit tonsorem et totondit septem crines capitis eius et recessit virtus eius ab eo, quoniam sic et ipse annunciaverat. Et vocavit Allophilos, et percusserunt Samson et cecaverunt eum et miserunt illum in carcerem. Et factum est in die potationis eorum vocaverunt Samson, ut illuderent eum. Et ille ligatus iuxta duas columnas oravit dicens: Domine Deus patrum meorum, exaudi me adhuc semel et comforta me, ut moriar cum lophilis istis, quoniam visus quem isti sustulerunt mihi gratis mihi datus est a te. Et adiecit dicens Samson: Proficiscere anima mea et noli contristari, morere corpus et noli lugere te. Et apprehendit duas columnas domus, et iactavit eas. Et cecidit mus et omnia que circa eam erant, et interfecit omnes qui in circuitu eius erant. Et fuit numerus eorum quadraginta milia virorum ac mulierum. Et descenderunt fratres Samson et omnis domus patris eius, et accipientes sepelierunt eum in sepulchro patris ius. Ipse autem iudicavit Israel viginti annis.

 

44.

 

Et in diebus illis non erat dux in Israel, sed faciebat unusquisque que placita erant ante conspectum eorum. Et in illo tempore surrexit Michas filius Dedila matris Heliu, et habebat mille dragmas auri et uatuor ligulas conflatiles auri et quadraginta didragmas argenti. Et dixit ad eum mater eius Dedila: Audi fili vocem meam, et facies tibi nomen ante mortem. Accipe aurum istud et confla illud et facies tibi idola, et erunt tibi in deos et tu fiere eis cerdos. Et erit qui voluerit interrogare per eos, veniet ad te, et respondebis ei. Et erit in domo tua ara, et columna edificata ex auro isto quod habes; comparabis tibi thus in incensum et oves in sacrificium. Et erit quicumque voluerit facere um, dabit pro ovibus septem didragmas, et pro thure si voluerit incendere, dabit didragmam unam argenti et ponderis. Et sacerdos nomen tuum erit, et diceris cultor deorum. Et dixit ad eam Michas: Bene, mater, consiliata es mihi ut vivam. Et nunc erit en tuum plus quam meum, et in novissimis diebus omnia a te exquirentur. Et profectus est Michas, et fecit omnia quecumque preceperat ei mater sua. Et exsculpsit et fecit sibi effigies tres puerorum et vitulorum et leonem, aquilam et draconem et Et factum est ut omnes qui seducebantur venirent ad eum, et si qui voluissent pro uxore interrogare per columbam interrogarent eum, si quis autem pro filiis per effigies puerorum. Qui vero pro divitiis per speciem aquile, qui pro fortitudine per leonis effigiem consulebat eum. Si autem pro pueris et pro puellis per effigies vitulorum interrogabat, nam si pro longitudine dierum per draconis effigiem interrogabat. Et erat iniquitas eius multiformis, et irreligiositas eius astuta. Et tunc recedentibus iis Israel a Domino, dixit Dominus: Ecce eradicabo terram, et perdam totum genus hominum quoniam, cum ponerem excelsa in monte Syna, ostendi me filiis Israel in procella, et dixi ut non facerent idola, et consenserunt ut non sculperent effigies t constitui his ut non acciperent nomen meum in vanum, et elegerunt hoc ne acciperent sibi nomen meum in vanum. Et precepi eis ut custodirent diem sabbati, et consenserunt mihi ut sanctificarent se. Et dixi eis ut honorificarent patrem et matrem, et iserunt facturos se. Et constitui eis non furari, et consenserunt. Et iussi eis homicidium non facere, et acceptum habuerunt ut non facerent. Et precepi eis ne mecharent, et non negaverunt. Et constitui eis ne falsum testimonium dicerent, et ne erent unusquisque uxorem proximi sui, neque domum nec omnia que eius sunt, et acceptaverunt. <...> ut non facerent idola, nec opera deorum eorum qui nati sunt de corruptela in appellatione sculptilis et eorum per que facta sunt corrupta omnia. Fecerunt nim ea mortales homines, et ignis ministravit in conflatione eorum. Ars hominis produxit eos, et manus operate sunt illos, et sensus adinvenit ea. Que accipientes acceptaverunt nomen meum in vanum et nomen meum imposuerunt sculptilibus, et diem sabbati, quem acceperunt ut custodirent, operati sunt abhominamenta in eo. Propter quod dixi eis ut diligerent patrem et matrem, me inhonorificaverunt creatorem suum. Et quod dixi eis ut non furarentur, in sensu suo furati sunt in sculptilibus. Et quod dixeram non occiderent, occidunt quos seducunt. Et cum precepissem eis non mechari, zelum suum mechati sunt. Et quod elegerunt ne falsum testimonium dicerent, falsum testimonium acceperunt ab eis quos exterminaverunt. Et concupierunt mulieres ecce ego exhorresco genus hominum et ut eradicem plasmata, multiplicabuntur morientes super numerum nascentium, eo quod viciata est domus Iacob in iniquitatibus, et multiplicata est impietas Israel. Et non possum ex toto disperdere tribum Beniamin, iam ipsi primi seducti sunt post Micham? Et populus Israel non erit impunis. Erit autem eis in scandalum sempiternum in memoriam generationis generationum. Micham autem tradam igni, et erit mater eius in conspectu eius marcescens viva super terram, et rmes exient de corpore eius. Et tunc loquentibus eis inter se ad invicem, dicet illa tamquam mater castigans filium suum: Ecce quale operatus es peccatum. Et respondit ille tamquam filius obaudiens matri et astute agens: Et tu maiorem fecisti. Et erit similitudo columbe quam fecit ad eiciendos oculos eius, et similitudo aquile erit ut prestet illi de pennis ignem, et effigies puerorum quas fecit erunt ei ad radenda latera, et effigies leonis quam fecit erit ei ut fortes sint torquentes eum...>. Et sic non hoc solummodo Miche faciam, sed omnibus qui peccant in me. Et nunc sciet genus hominum quoniam non zelabunt me in adinventionibus que faciunt sed omni homini erit illa punitio ut, in quo peccato peccaverit, in eo adiudicabitur. Et si titi fuerint ante conspectum meum, mandabo celo et mentietur eis pluviam. Et si voluerit unusquisque concupiscere uxorem proximi sui, mandabo morti et abnegabit eis fructum ventris eorum. Et si iudicabunt in nomine meo false, ego non exaudiam orationes orum. Et cum discernitur anima a corpore, tunc dicent: Non contristemur in his que passi sumus, sed quia quecumque adinvenimus hec et recipiemus.

 

45.

 

Et factum est in tempore illo venit quidam de tribu Levi in Gabao, et cum vellet manere ibi occidit sol. Et volentem ibi ingredi, non permiserunt qui habitabant eam. Et ille dixit puero suo: Ambula et duc mulum, et veniemus in civitatem Nobam; forsitan permittent nos ingredi in eam. Et venit illuc et sedit in platea civitatis, et nullus dixit ei: Ingredere in domum meam. Erat autem ibi quidam Levites, cui nomen erat Bethac. Hic cum vidisset eum, dixit ad illum: Num tu es Beel de tribu mea? Et ille dixit: Ego sum. Et dixit ad eum: Non scis maliciam habitantium in hac civitate. Et quis te persuasit, ut eris huc ? Unde festinus exi hinc et ingredere in domum meam, in qua habito, et mane hodierna die, et Dominus concludet cor eorum ante nos, sicut conclusit Sodomitas ante conspectum Loth. Et ingressus civitatem, mansit ibi nocte illa. Et convenerunt inhabitantes civitatem, et dixerunt Bethac: Produc qui venerunt ad te hodie. Si quominus, et te et illos igni cremabimus. Et ille exivit ad eos, et dixit illis: Nonne hi fratres nostri sunt? Non faciamus mala cum eis, ne peccata nostra multiplicentur nos. Et illi responderunt: Numquam factum est ut advene imperent inhabitantibus? Et vim facientes ingressi sunt, et abstraxerunt eum et concubinam eius, et eiecerunt eum foras. Et remisso viro usi sunt turpiter concubinam eius usquequo moreretur, m transgressa fuerat virum suum quodam tempore, cum peccasset cum Amalechitis, et propterea tradidit eam Dominus Deus in manus peccatorum. Et facto mane, exivit Beel, et inveniens concubinam suam mortuam, imposuit eam super mulum, et festinans exivit et venit in Cades. Et accipiens corpus eius divisit eam in partes, et misit eam per duodecim tribus dicens: Hec mihi facta sunt in Noba civitate, et surrexerunt super me habitantes in ea ut occiderent me, et accipientes concubinam meam incluso me illam derunt. Et si placet hoc ante conspectum vestrum ut taceatis, Dominus autem iudicat. Si autem volueritis vindicare, Dominus adiuvabit vos. Et conturbati sunt omnes viri duodecim tribus, et collecti in Sylon dixerunt unusquisque proximo suo: Si facta est talis iniquitas in Israel, pausabit Israel. Et dicit Dominus ad anteciminum: Vides quemadmodum conturbatus est populus insipiens in hora in qua debuerant mori, cum versute gessit Michas, ut in istis seduceret populum in columba et aquila et in effigie minum et vitulorum et leonis et draconis. Et ideo quia non sunt tunc zelati, propterea sit eorum consilium in vanum et conturbabitur cor eorum, ut tam peccatores consumant quam iniqua gerentes.

 

46.

 

Et ut factum est mane, conturbati sunt populi Israel, et erunt: Ascendamus et inquiramus peccatum quod factum est, ut auferatur iniquitas a nobis. Et hec loquentes dixerunt: Interrogemus primum Dominum, et discamus si tradet fratres nostros in manus nostras. Si minus, pausemus. Et dixit eis Finees: Offeramus emonstrationem et veritatem. Et respondit eis Dominus dicens: Ascendite, quoniam tradam eos in manus vestras. Ipse autem seduxit eos, ut compleret verba sua. Et ascenderunt in pugnam, et venerunt in civitatem Beniamin, et miserunt nuncios dicentes: te nobis viros qui fecerunt iniquitatem hanc, et parcemus vobis, reddentes unicuique maliciam suam. Et induravit populus Beniamin cor suum, et dixerunt ad populum Israel: Quare tradamus vobis fratres nostros? Et si parcitis, non pugnabimus contra exivit populus Beniamin in obviam filiis Israel, et persecutus est eos. Et ceciderunt filii Israel in conspectu eius, et percussit in eis quadraginta quinque milia virorum. Et factum est cor populorum conturbatum nimis, et venerunt lugentes et in Sylon. Et dixerunt: Ecce tradidit nos Dominus in conspectu habitantium in Noba, et nunc interrogemus Dominum quis in nobis peccavit. Et interrogaverunt Dominum, et dixit ad eos: Si vultis, ascendite et pugnate et tradentur in manus vestras, et tunc obis dicetur propter quod cecidistis in conspectu eorum. Et ascenderunt alia die expugnare eos, et exierunt filii Beniamin et persecuti sunt Israel, et percusserunt in eis quadraginta sex milia virorum. Et dissolutum est cor populorum valde, et Numquid voluit Deus seducere populum suum? Aut numquid ita constituit propter id quod factum est malum, ut equaliter cadant tam innoxii quam hi qui faciunt iniqua? Et hec dicentes ceciderunt in conspectu arce testamenti Domini, et ruperunt vestimenta a, et imposuerunt cinerem super capita sua, ipsi et Finees filius Eleazari sacerdotis, qui oravit et dixit: Que est seductio hec qua seduxisti nos Domine? Si iustum est ante conspectum tuum que fecerunt filii Beniamin, quare nobis non renunciasti ut nderemus? Si autem non erat placitum in conspectu tuo, quare nos permisisti ut caderemus ante eos?

 

47.

 

Et adiecit dicere Finees: Deus patrum nostrorum, audi vocem meam et renuntia servo tuo hodie, si recte factum est ante conspectum tuum, aut forte peccavit populus, et noluisti disperdere malefacta eorum, ut emendares etiam in nobis qui peccaverunt tibi. Ego enim memor sum in iuventute mea, quando peccavit Iambri in diebus Moysi famuli tui, et ingressus intravi ego et zelatus sum zelum anime mee, et ambos uspendi in romphea mea. Et voluerunt insurgere adversum me residui et mortificare me, et misisti angelum tuum, et percussisti ex his vingintiquatuor milia virorum, et me liberasti de manibus eorum. Et nunc undecim tribus misisti eis dicens: Ite et ite eos, et euntes traditi sunt. Et nunc dicunt quia manifestationes tue veritates mentiantur coram te. Et nunc, Domine Deus patrum nostrorum, non abscondas a servo tuo, sed renuntia nobis propter quid fecisti in nos iniquitatem istam. Et videns inus quoniam attente oraverat Finees in conspectu eius, dixit ad eum: Per me iuravi, dicit Dominus, quoniam si non iurassem, memor tui non fuissem in eo quod dixisti, neque respondissem vobis hodie. Et nunc dic populo: State et audite verbum Domini. Hec dicit Dominus: Erat quidam in media silva potentior, cui commendaverunt omnes bestie silvam sua potestate, ut eam custodiret, ne forte advenientes cetere fere exterminarent eam. Et cum custodiret hec leo, advenerunt fere agri de alia silva, et derunt omnes catulos ferarum, et exterminaverunt fructum ventris earum. Et leo vidit et tacuit. Et fere bestiarum secure erant, quoniam commendaverunt leoni silvam, non sentientes quia filii earum exterminati erant. Et post tempus exsurrexit minima fera ex his que commendaverant leoni silvam, et comedit minimum catulum alterius fere pessime. Et ecce leo exclamavit et conturbavit omnes feras silve, et pugnaverunt inter se, et expugnaverunt unusquisque proximum suum. Et cum exterminarentur multe fere, it alius catulus leonem de alia silva tanta et dixit: Nonne tu exterminasti feras tantas? Que iniquitas hec, ut cum exterminarentur ab initio tante fere aut filii earum iniuste ab aliis feris pessimis, et quando oportebat moveri feras omnes ut se rent quando corrumpebatur fructus earum in vano, tunc tacebas et non loquebaris? Sed unus catulus nunc periit fere pessime, et exagitasti totam silvam ut se comederent invicem omnes fere iniuste, ut minoraretur silva. Et nunc te oporteret exterminari mum, et sic constitueris residua. Et audierunt catuli ferarum et interfecerunt leonem primum, et catulum preposuerunt pro eo, et sic cetere fere in unum subiecte sunt. Michas exsurrexit qui ditavit vos in his que commisit ipse et mater eius. Et fuerunt niqua et pessima, que nullus adinvenit ante eos, sed in versutia sua fecit sculptilia que non sunt facta usque in hanc diem. Et nullus zelavit sed omnes seducti estis, et vidistis fructum ventris vestri corrumpi et tacuistis sicut malus ille leo. Et videntes quemadmodum concubina huius iniqua gerens mortua est, conturbati estis omnes, et venistis ad me dicentes: Si tradas in manus nostras filios Beniamin? Propterea fefelli vos et dixi: Tradam vobis illos. Et nunc disperdidi vos, qui tunc Et sic vindicabo in omnes qui inique gesserunt. Et exsurrexit omnis populus unanimiter et abiit. Et exierunt filii Beniamin obviam eis, estimantes ut sicut antea evincerent eos, et nesciebant quoniam completa erat malicia super eos. Et cum venissent ut primum et persequerentur post eos, refugit populus a facie eorum ut darent locum. Et tunc exsurgentes ab insidiis, facti sunt filii Beniamin in medio eorum. Et conversis his qui refugiebant, interfecti sunt viri civitatis Noba, a viro usque ad m, octoginta quinque milia virorum. Et incenderunt civitatem filii Israel, et direpta spolia eorum perdiderunt omnia in ore gladii. Et nemo superfuit de filiis Beniamin nisi DC viri qui fugerunt et non sunt inventi in pugna. Et reversus est omnis in Sylon, et Finees filius Eleazari sacerdotis cum eis. Hi sunt qui derelicti sunt de genere Beniamin, principes tribus decem patriarum, quorum nomina hec sunt. Prime patrie, Ezbaile, Zieb, Balac, Rein, Debac, Belloch. Et secunde patrie, Netach, Zenip, Fenoch, Demech, Geresaraz. Et ex tertia patria, Ierimuth, Veloth, Amibel, Genuth, Nefuth, Fienna. Et ex quarte civitate, Gemuf et Eliel, Gemet, Soleph, Rafaf et Doffo. Et de quinta patria, Anuel, Code, Fretan, Remmon, Peccan, Nabath. Ex sexta patria, az, Sefeth, Arafaz, Metach, Adhoc, Balinoc. Et de septima patria, Benin, Mefiz, Araf, Ruimel, Belon, Iaal, Abac. <...> De decima patria, Enoflasa, Melec, Meturia, Meac. Et ceteri qui superfuerunt principes tribus numero sexaginta. Et in illo tempore idit Dominus Miche et matri eius omnia que locutus est. Et erat Micha dissolutus igne, et mater eius marcescens, sicut locutus fuerat Dominus de eis.

 

48.

 

Et in tempore eo Finees reclinavit se ut moreretur, et dixit ad eum Dominus: Ecce transisti i annos, qui constituti erant omni homini. Et nunc exsurge et vade hinc, et habita in Danaben in monte, et inhabita ibi annis plurimis. Et mandabo ego aquile mee, et nutriet te ibi, et non descendes ad homines iam quousque superveniat tempus et proberis in tempore, et tu claudas celum tunc, et in ore tuo aperietur. Et postea elevaberis in locum ubi elevati sunt priores tui, et eris ibi quousque memorabor seculi. Et tunc adducam vos, et gustabitis quod est mortis. Et ascendit Finees, et fecit omnia que recepit ei Dominus. In diebus autem quibus constituit eum in sacerdotem, unxit eum in Sylon. Nam in illo tempore cum ascenderet, tunc factum est ut filii Israel facientes pascha preciperent filiis Beniamin dicentes: Ascendite et expugnate vobis quoniam non poterimus vobis dare filias nostras. Iuravimus enim in tempore ire nostre, et non fiat ut deleatur una tribus de Israel. Et ascenderunt filii Beniamin et rapuerunt sibi mulieres, et edificaverunt sibi Gabaon, et ceperunt inhabitare ibi. Et uiescentibus interim filiis Israel dux non erat eis in diebus illis, et unusquisque faciebat quod placitum erat ante oculos eius. Hec sunt mandata et iusticie et testimonia et manifestationes facte in diebus iudicum Israel, antequam regnaret in eis rex.

 

49.

 

Et in tempore illo ceperunt filii Israel requirere a Domino, et dixerunt: Sortiamur omnes nos ut videamus quis sit qui possit principari nobis sicut Cenez. Forsitan enim inveniemus hominem qui liberet nos de pressura nostra, quia inconveniens est esse sine principe. Et miserunt sortem. Et nullo invento, tristati sunt populi valde et dixerunt: Non fuit dignus populus exaudiri de Domino, quia non respondit nobis. Et nunc sortiamur vel per tribus, si vel per multitudinem reconciliatur enim quia reconciliabitur dignis suis. Et miserunt per tribus, et in nulla tribu exivit sors. Et dixit Israel: Eligamus nobis ex ipsis, positi in necessitate. Scimus enim quoniam abhominavit Deus populum suum, et exhorruit nos anima eius. Et respondit uidam nomine Nethez et dixit populo: Non ipse nos odio habet, sed ipsi nos exosos fecimus ut relinqueret nos Deus. Et ideo etiam morientes non relinquamus eum, sed ad eum fugiamus. Qui ambulantes in viis nostris iniquis non scivimus eum qui creavit nos, et propterea erit noster cogitatus in vano. Scio enim quia non in finem nos abiciet Deus, neque in generationem odiet populum suum. Et ideo virtutificamini, et adhuc oremus, et mittamus sortem per civitates. Si enim peccata nostra amplificata sunt, sed onganimitas eius non deficiet. Et miserunt sortes per civitates, et sortita est Armathem. Et dixit populus: Sic iustificata est Armathem pre omnibus civitatibus Israel, quoniam sic eam elegit super omnes civitates. Et dixit unusquisque ad proximum suum: In ipsa civitate que exivit per sortem, per viros mittamus sortem, et videamus quem ex ea eligit Dominus. Et miserunt per viros, et neminem comprehendit preter Elchanan. Quia in eo supervolavit sors, accepit populus eum et dixerunt: Veni et esto nobis x. Et dixit Elchana ad populum: Ego non possum dux esse super populum istum, nec existimare quis possit esse vobis in ducem. Sed si peccata mea comprehenderunt me ut supervolaret super me sors, ego me interficiam, ut non me contaminetis. Iustum est enim me pro peccatis meis tantummodo mori, quam sustinere pondus populi. Et videns populus quod non esset voluntas Elchana ut ducatum ageret super eum, oravit iterum ad Dominum dicens: Domine Deus Israel, quare in victoria inimicorum dereliquisti populum, et in tempore angustie neglexisti hereditatem tuam? Ecce et ipse qui comprehensus est in sorte non perfecit mandata tua. Sed solum hoc est quod supervolavit super illum sors et putavimus nos habere ducem. Et ecce etiam ipse factus est in sorte s. Quem adhuc postulabimus aut ad quem confugiemus, et ubi est locus pausationis et requietionis nostre? Si enim vere sunt dispositiones quas disposuisti patribus nostris dicens: Semen vestrum amplificabo et hoc scient, tunc profuerat nobis dicere: do vestrum semen, quam negligas radicem nostram. Et dixit ad eos Deus: Si redderem secundum mala vestra, oportuerat me nec intendere ad genus vestrum. Et quid faciam, quoniam veniet nomen meum ut invocetur in vos? Et nunc scitote quia Elchana super quem cecidit sors non potest principari in vobis, sed magis filius eius qui nascetur ex eo ipse principabitur in vobis, et prophetabit. Et ex hoc non deficiet ex vobis princeps plurimis annis. Et dixit populus: Ecce Domine, decem filios habet Elchana, et eorum principabitur aut prophetabit? Et dixit Deus: Nullus de filiis Fenen ne poterit principari populo, sed natus de sterili quam dedi ei in uxorem ipse erit propheta in conspectu meo. Et diligam eum quemadmodum dilexi Isaac, et erit nomen eius in pectu meo semper. Et dixit populus: Ecce nunc forsitan memor fuit nostri Deus, ut liberet nos de manu odientium. Et in illa die fecerunt sacrificia pacifica, et epulati sunt in dispositionibus suis.

 

50.

 

Et cum essent Elchane due mulieres, nomen uni Anna, et nomen altere Fenenna. Et quia Fenenne erant filii, et Anne non erant, improperavit ei Fenenna dicens: Quid tibi prodest quod te diligit Elchana vir tuus, tu vero es lignum siccum? Et ego scio quia dilecturus est me, delectatus in conspectu filiorum m astantium in circuitu eius tamquam plantatio oliveti. Et sic cum quotidie improperaret ei, et Anna contristaretur valde, et esset timens Deum a iuventute sua, factum est ut superveniente die bono pasche cum ascenderet vir eius ut sacrificaret, s Fenenna Anne dicens: Non est dilectus mulieris, si diligat eam vir eius aut pulchritudinem illius. Ne glorietur in specie sua Anna, sed qui gloriatur glorietur cum videt semen suum ante conspectum suum. Et quando inter mulieres non ita fuerit fructus entris eius, in vanum fiet dilectio. Quid enim profuit Rachel, quod dilexit eam Iacob? Et nisi datus fuisset ei fructus ventris illius, in vanum fuerat dilectio eius. Et cum audisset hec Anna, dissoluta est anima eius, et perfusa est lacrimis. Et vidit am vir eius et dixit: Quare tristis es? Et quare non es ? Et ut quid concidit cor tuum in te? Nonne meliores sunt mores tui super decem filios Fenenne Et audivit eum Anna, et surrexit postea quam comedit, et venit in Sylon in domum Domini, ubi Heli os sedebat, quem preposuerat Finees filius Eleazari sacerdotis, sicut preceptum ei fuerat. Et oravit Anna et dixit: Nonne tu Domine inspeculatus es cor omnium generationum, antequam plasmares seculum? Que autem metra aperta nascitur, aut que clausa ur, nisi tu volueris? Et nunc ascendat oratio mea in conspecto tuo hodie, ne descendam inde vacua; quoniam tu scis cor meum, quomodo ambulavi in conspectu tuo ex die iuventutis mee. Et noluit Anna orare clara voce sicut omnes homines. Tunc enim dicens: Ne forte non sim digna exaudiri, et erit ut plus me zelans improperet mihi Fenenna sicut quotidie dicit: Ubi est Deus tuus in quo confidis? Et ego scio, quia non que in filiis multiplicatur ditata est, que que minorata est eguit, sed que t in voluntate Dei ditata est. Nam qui scierint quod oravi, si cognoverint quod non exaudior in oratione mea, blasphemabunt. Et non soli mihi erit testis in anima mea, quia ministre sunt orationum mearum lacrime mee. Et dum oraret, videns eam Heli os quoniam anxiaretur sensu et velut ebria ageret, dixit ad illam: Vade et aufer vinum tuum a te. Et illa dixit: Sic exaudita est oratio mea, ut ebria audiam? Ego autem ebria sum dolore, et calicem bibi fletus mei. Et dixit ad eam Heli sacerdos: mihi improperium tuum. Et illa dixit ad eum: Mulier sum Elchana, et quoniam concludens conclusit Deus metram meam, oravi in conspectu eius ut non eam ad eum sine fructu de seculo hoc, et non moriar non habens imaginem meam. Et dixit ad eam Heli: Ambula, quoniam scis pro quibus oraveris; exaudita est oratio tua. Noluit autem ei dicere Heli sacerdos, quia prenumeratus est ex ea propheta. Ipse enim audivit, cum dixit Dominus pro eo. Et venit Anna in domum suam, et mitificata est a dolore suo, li renuncians hoc quod orasset.

 

51.

 

In tempore dierum illorum concipiens peperit filium et vocavit nomen eius Samuel, quod interpretatur fortis, secundum quod vocavit Deus nomen illius cum prophetaret eum. Et sedit Anna et lactavit infantem, quousque fieret duorum annorum. Et cum abstulisset eum de lacte, ascendit cum eo levans munera in manibus suis. Et erat puer speciosus valde, et Dominus erat cum eo. Et statuit Anna puerum ante conspectum Heli, et dixit ad eum: Hoc est desiderium quod desideravi, et est petitio quam petivi. Et dixit ad eam Heli: Non tu sola petisti, sed populus oravit pro hoc. Non est petitio tue solius, sed in tribus antea promissum erat. Et per hunc iustificata est metra tua, ut statuas proficiam populis, et lac mamillarum constituas in fontem duodecim tribuum. Et audiens hec oravit Anna et dixit: Venite in voce mea omnes gentes, et intendite allocutioni mee omnia regna, quoniam apertum est mihi os ut loquar, et labiis preceptum est ut hymnizem Domino. Stillate mamille e et renunciate testimonia vestra, quia preceptum est vobis lactare. Statuetur enim qui lactatur de vobis, et populus illuminabitur a verbis eius, et gentibus ostendet terminos, et exaltabitur cornu eius valde. Et ideo loquar aperte verba mea, quoniam me exsurget constitutio Domini et omnes homines invenient veritatem. Nolite festinare magna eloqui nec eicere de ore vestro verba alta, sed delectamini in gloriationem. Dum enim exiet lumen ex quo nascetur sapientia, ut non qui possident plurima r divites, sed que pepererunt in habundantia matres audient. Sterilis enim pariens saturata est; que autem multiplicata fuerat in filiis evacuata est, quia Dominus mortificat in iudicio, et vivificat in misericordia. Quoniam iniqui sunt in hoc seculo, vivificat iustos cum vult. Iniquos autem concludet in tenebris, nam iustis conservat lumen suum. Et cum mortui fuerint iniqui tunc peribunt, et cum dormierint iusti tunc liberabuntur. Sic autem omne iudicium permanebit, quousque reveletur qui ito, dicito Anna, et noli tacere; hymniza filia Batuel in mirabilibus tuis que fecit Deus te cum. Que est Anna, quoniam ex ea propheta est? Aut que est filia Batuel, ut pareret lumen populis? Exsurge et tu Elchana, et precinge lumbos tuos, hymniza super signa Domini, quoniam pro filio tuo prophetavit Asaph in heremo dicens: Moyses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuel inter eos. Ecce perfectum est verbum, et convenit prophetia. Et hec sic manent, quousque dent cornu christo suo, et aderit potentia onis regis eius. Stet autem filius meus hic ministrans, quousque fiat lumen genti huic. Et abierunt inde, et profecti sunt cum iucunditate gaudentes et exultantes corde in omnem gloriam quam fecit cum eis Deus. Populus autem descendit unanimiter in cum tympanis et choris, cyneris et nablis, et venerunt ad Heli sacerdotem offerentes ei Samuel. Quem statuerunt ante conspectum Domini, unxerunt eum et dixerunt: Vivat propheta in plebe, et in longo tempore sit lumen genti huic.

 

52.

 

Samuel autem erat infans valde, et nihil horum sciebat. Et cum deserviret in conspectu Domini, duo filii Heli non ambulantes in viis patrum suorum ceperunt iniqua agere ad plebem, multiplicantes iniquitates suas. Et erant commorantes iuxta domum Bethac, et cum convenirent i sacrificare, veniebant Ofni et Finees, et ad iracundiam provocabant populum, rapientes sanctificata antequam offerentur sancta Domino. Et non placuit verbum hoc Domino neque populo neque patri eorum. Et sic dixit pater eorum ad eos: Que est auditio, quam ego audio de vobis? Aut non scitis quoniam depositum de Finees locum accepi? Et si exteramus acceptum, quid dicemus si iterum inquirat qui deposuit eum, et pro eo quod deposuit nocuerit nos? Et nunc dirigite vias vestras et ambulate in viis et permanebunt actus vestri. Si autem contradixeritis et adinventiones vestras pessimas non continueritis, vos ipsos perditis, et erit in vanum sacerdotium, et in nihilum deputabitur quod sanctificatum est. Et tunc dicent: In vanum orta est virga aut in nihilum descendit natus flos illius ? Et ideo cum potestis adhuc, filii, corrigite quod peccastis, et orabunt pro vobis viri in quos peccastis. Si autem nolueritis et permanseritis in iniquitatibus vestris, ego immunis ero, et tantummodo dolebo forsitan audiam diem mortis vestre antequam moriar. Sed et si hoc factum fuerit, vacabo culpa et, quamvis contrister ego, vos tamen perietis. Et non obaudierunt filii eius, quoniam Dominus de eis dederat sententiam ut morerentur, propter quod t. Nam cum dixisset eis: Penitemini de via vestra iniqua, illi dicebant: Quando senuerimus tunc penitebimur. Et propter hoc admonitis a patre suo, non datum est ut peniterentur, quia adversantes semper fuerant, et iniuste egerant valde, diripientes l. Indignatus est Dominus ad Heli.

 

53.

 

Et Samuel erat deserviens in conspectu Domini nesciens adhuc quid essent eloquia Domini. Necdum enim audierat eloquia Domini. Erat enim annorum octo. Et cum memoraretur Deus Israel, voluit revelare Samueli sermones. Et Samuel erat dormiens in templo Domini. Et factum est cum clamaret Deus ad eum, cogitavit primo dicens: Ecce nunc Samuel iuvenis ut sit dilectus in conspectu meo, tamen quia adhuc vocem Domini non audierit neque locutionem Altissimi non est, tamen similis est Moysi famulo meo. Octogenario locutus sum, Samuel octo annorum est. Et Moyses vidit ignem inprimis, et expavit cor eius. Et si viderit ignem Samuel modo, quemadmodum sustinebit? Et ideo nunc erit vox ad eum tamquam hominis, et non quam Dei. Et cum intellexerit, tunc loquar ad eum tamquam Deus. Et in media nocte vocavit eum vox de celo. Et expergefactus Samuel cognovit velut vocem sacerdotis Heli, et cucurrit ad eum et dixit: Quare me excitasti pater? Ego enim timui, quoniam m me clamaveras noctu. Et dixit Heli: Heu me, numquid spiritus immundus seduxit filium meum Samuel? Et dixit ad eum: Vade dormi. Ego enim non clamavi tibi. Tamen hoc mihi dic si memor es, quoties qui vocavit te clamavit? Et ille dixit: Bis. Et dixit ad um Heli: Dicito, cuius vocem cognovisti fili mi? Qui dixit: Tuam, propterea cucurri ad te. Et dixit Heli: In te video hoc signum quod habebunt homines ab hodierna die usque in seculum quoniam, si clamaverit bis alter ad alterum per noctem vel in scient quoniam spiritus pessimus est. Si autem adiciat ter clamare, sciam quia angelus est. Et abiit Samuel et dormivit. Et audivit secundo vocem de celo et exsurgens cucurrit ad Heli, et dixit ad eum: Quid me clamavit? Quoniam audivi vocem patris mei lchane. Et tunc intellexit Heli, quod inciperet Deus vocare eum. Dixit enim Heli: In duabus vocibus, quibus clamavit ad te Deus, assimilatus est patri et magistro, nunc autem tertio Deo. Et dixit ad eum: Aure tua dextra intende, sinistra tace. Finees m sacerdos precepit nobis dicens: Auris dextra audit Dominum per noctem, sinistra autem angelum. Et ideo, si in dextra audieris, dicito: Dic quid vis, quoniam audio, tu enim me plasmasti. Si autem in sinistra audieris, veni et annuncia mihi. Et abiit uel et dormivit, sicut preceperat ei Heli. Et adiecit Dominus tertio loqui, et repleta est Samueli dextera auris. Et ut scivit quoniam patris sui elocutio descenderat, conversus Samuel in alio latere dixit: Si possibilis sum, loquere quoniam tu plus de e nosti. Et dixit ad eum Deus: Illuminans illuminavi domum Israel in Egipto, et elegi tunc mihi prophetam Moysen famulum meum et feci per eum prodigia populo meo, et vindicavi de inimicis meis sicuti volebam. Et adduxi populum meum in heremum et vi eos sicut viderunt. Et cum exsurrexisset tribus contra tribum dicentes: Quare sacerdotes soli sancti sunt, ego nolui disperdere eos, et dixi ad eos: Date unusquisque virgam suam, et erit cuius virga floruerit ipsum elegi in sacerdotium. Et cum omnes edissent virgas sicut preceperam, tunc precepi terre tabernaculi ut floreret virga Aaron, ut manifestaretur genus eius omnibus diebus. Et nunc qui floruerunt abhominaverunt sancta mea. Propterea ecce dies venient, et compescam florem qui tunc natus t, et obviabo eis qui transgrediuntur verbum quod mandavi Moysi famulo meo dicens: Si obviaveris nidum, non accipies matrem cum filiis. Ideo continget eis, ut matres cum filiabus moriantur, et patres cum filiis pereant. Et cum audivit Samuel verba hec, issolutum est cor eius et dixit: Si sic obviaverit iuventuti mee, ut prophetizem a perditione nutritoris mei? Et nunc quomodo datus sum in petitione matri mee? Et quis me suscepit ? Quomodo me precepit ut evangelizem mala? Et surrexit Samuel mane, et it renunciare Heli. Et dixit Heli ad eum: Audi nunc fili. Ecce Deus, antequam nascereris, promisit in Israel ut mitteret te eis et prophetares. Et tunc adveniente matre tua et orante, quia ignorabat quod factum fuerat, dixi ad eam: Proficiscere, quia d nascetur ex te filius erit mihi. Sic dixi matri tue, et sic dixerit Dominus viam tuam. Et si castiges nutritorem tuum, vivit Dominus, ne absconderis a me que audisti. Tunc timuit Samuel, et renunciavit ei omnia verba que audivit. Et ille dixit: Si ondebit plasma ei qui eum plasmavit ? Ita non potero respondere cum voluerit auferre que tradidit fidelis dator. Sanctus qui prophetavit, ego enim sub potestate eius sum.

 

54.

 

Et in illis diebus Allophili collegerunt castra sua, ut expugnarent Israel. Et unt filii Israel pugnare cum eis. Et persecutionem passi populus Israel in congressu primo, dixerunt: Levemus arcam testamenti Domini, et forsitan pugnat nobis cum quoniam in ea sunt testimonia Domini que disposuit patribus nostris in Oreb. Et ascendens arca cum eis, cum advenisset in castra, intonuit Dominus et dixit: Erit similitudo hore huius sicuti facta est in heremo, quando acceperunt arcam sine precepto meo, et factum est eis exitium. Sic et in ista hora cadet populus et arca capietur, ut finiam inimicos populi mei propter arcam, et corripiam plebes meas propter quod peccaverunt. Et cum venisset arca in pugnam, exierunt Allophili in obviam filiis Israel, et percusserunt eos. Et erat ibi Golia quidam Allophilus, et venit usque ad arcam. Et nt arcam Ofni et Finees, filii Heli, et Saul filius Cis. Et apprehendens Golia de manu sua sinistra, interfecit Ofni et Finees. Saul autem quia levis pedibus erat fugit a facie eius. Et disrumpens vestimenta sua, imposuit cinerem in caput suum. Et venit ad Heli sacerdotem, et dixit ad eum Heli: Renuntia mihi, quid evenit in castris. Et dixit ad eum Saul: Quid me interrogas hec, quia populus oppressus est et Deus reiecit Israel, sed et sacerdotes interfecti sunt in romphea, et arca tradita est ? Sed cum audisset Heli de captivitate arce dixit: Ecce de filiis meis et de me prophetavit Samuel ut moriamur simul, arcam autem tunc non nominavit mihi. Et nunc tradita sunt testimonia inimicis. Quid adhuc possum dicere ? Ecce perit Israel de vertice, o quod ablate sunt iusticie ab eo. Et cum desperasset Heli valde, cecidit de sella. Et mortui sunt in die una Heli et Ofni et Finees filii eius. Et mulier Finees sedebat pariens. Que ut audivit hec, resoluta sunt omnia viscera eius. Et dixit ad eam trix: Resume vires et non dissolvatur anima tua, quoniam natus est tibi filius. Et dixit ad eam mulier: Ecce nunc una anima nata est, et quatuor morimur, id est pater et duo filii et nurus eius. Et vocavit nomen eius Ubi Est Gloria, dicens: Periit de Israel, quoniam captivata est arca Domini. Et cum dixisset hec, amisit animam.

 

55.

 

Samuel autem in his omnibus nesciebat, quoniam ante triduum pugne miserat eum Deus dicens ad illum: Vade et inspice locum Armathe ubi erit habitatio tua. Et audiens que contigerant Israel, venit et oravit Dominum dicens: Ecce nunc in vano ignoratur mihi intellectus, ut viderem exitium populi mei. Et nunc timeo ne forte dies mei in malis veterascant, et anni mei finiantur in dolore. Ubi enim arca Domini non est me um quid adhuc mihi vivere ? Et dixit Dominus ad eum: Noli tristis esse Samuel, quia ablata est arca. Reducam eam, et qui abstulerunt eam evertam, et vindicabo plebem meam de inimicis meis. Et dixit Samuel: Ecce etiamsi vindicas secundum longanimitatem m, nos tamen qui nunc morimur quid faciemus? Et dixit ad eum Deus: Antequam moriaris videbis consummationem, quam adducam super inimicos meos, in quibus perient Allophili extincti in scorpionibus et omnibus reptilibus pessimis. Et cum captivatam arcam mini Allophili posuissent in templum Dagon dei sui, et cum venissent interrogare Dagon de exitu suo, invenerunt eum cecidisse in faciem et manus eius ac pedes ante arcam positos. Et exierunt in primo mane crucifigentes sacerdotes eius. Et alia die tes invenerunt sicut hesterna die, et multiplicabatur perditio in eis valde. Congregati sunt Allophili in Accaron, et dixerunt singuli ad proximum suum: Ecce nunc videmus quoniam perditio amplificata est in nobis, et periet fructus ventris nostri, m repentia que missa sunt in nos exterminabunt in utero habentes sive sugentes et eas que lactant. Et dixerunt: Videamus propter quid manus Domini convaluit super nos. Numquid pro arca, quoniam invenitur quotidie deus noster cadens in faciem ante tum arce, et sacerdotes in vanum perdidimus semel et iterum? Et dixerunt sapientes Allophilorum: Ecce nunc de hoc scire possumus, si Dominus misit in nos perditionem propter arcam suam, aut conveniens dominatio supervenit nobis. Et nunc quia moriuntur nes pregnantes et lactentes, et que lactant sine filiis efficiuntur, et qui lactentur pereunt, accipiamus et nos vaccas que lactant, et iungamus in currum novum, et arcam ponamus in eo, et filios vaccarum includamus. Et erit si vacce proficiscendo te fuerint ita ut non se convertant ad filios suos, sciemus quoniam propter arcam hec passi sumus. Si autem noluerint proficisci desiderantes filios suos, sciemus quoniam tempus ruine venit nobis. Et responderunt quidam de sapientibus et divinis: Non tantum temptemus, sed initio trium viarum que sunt circa Accaron ponamus vaccas, media enim via Accaron dirigit, et dextra in Iudeam, et sinistra in Samariam. Et si dextram viam proficiscentes dirigant in Iudeam, sciemus quoniam vere Deus Iudeorum minavit nos. Si autem per illas alias proficiscantur, sciemus quoniam validum nobis tempus accidit, ut nunc deos nostros negavimus. Et acceperunt Allophili vaccas que lactabant et iunxerunt in currum novum, et arcam imposuerunt in eo, et statuerunt eas n initio trium viarum, et filios earum incluserunt apud se. Vacce autem quamvis mugirent et quererent filios suos, tamen proficiscebantur in dextram viam que dirigit in Iudeam. Et tunc scierunt quoniam pro arca exterminabantur. Et congregati sunt omnes llophili, et reduxerunt arcam in Sylon cum timpanis et tibiis et choris. Et pro repentibus pessimis que exterminaverunt eos fecerunt sedilia aurea, et sanctificaverunt arcam. Et facta est in ea exterminatio Allophilorum. Numerus earum que in utero es mortue sunt septuaginta quinque milia et lactentes sexaginta quinque milia, et earum que lactabant quinquaginta quinque milia, et virorum viginti quinque milia. Et quievit terra septem annis.

 

56.

 

Et in tempore illo concupierunt filii Israel petentes et congregati sunt ad Samuel et dixerunt: Ecce nunc tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis. Et nunc constitue super nos regem qui nos diiudicet, quoniam completum est verbum quod dixit Moyses patribus nostris in heremo dicens: Constituendo constitue de fratribus tuis super te principem. Et cum audisset Samuel verba regni, contristatus est valde in corde suo, et dixit: Ecce nunc video, quoniam non est adhuc tempus regnandi nobis in sempiterno et edificare domum Domini Dei nostri, regem ante tempus. Quod si totum voluerit Dominus, videtur mihi quoniam rex non disponitur. Et dixit ad eum Dominus noctu: Noli contristari. Mittam enim illis regem qui eos exterminabit, et ipse postea exterminabitur. Qui autem venturus est ad te no die, hora sexta, ipse est qui regnaturus est super eos. Et alia die Saul filius Cis veniebat de monte Effraim, querens asinas patris sui. Et dum veniret in Armathen, ingressus est ut interrogaret Samuel pro asinis. Ille autem ambulabat iuxta Bama. Et dixit ad eum Saul: Ubi est qui videt? Quoniam in illo tempore vocabatur propheta videns. Et dixit ad eum Samuel: Ego sum qui video. Et ille dixit: Si poteris mihi annunciare de asinis patris mei, quoniam perierunt? Et dixit ad eum Samuel: Resume te me m hodie, et renunciabo tibi mane propter quod venisti interrogare. Et dixit ad Dominum Samuel: Dirige Domine populum tuum, et annuntia mihi que cogitasti de eo. Et resumpsit se Saul cum Samuel in illa die. Et surrexit mane, et dixit ad eum Samuel: Ecce cias quoniam elegit te Dominus in principem populo suo in tempore hoc, et erexit vias tuas, et dirigetur tempus tuum. Et dixit Saul ad Samuel: Quis sum ego et que est domus patris mei, ut dicat dominus meus ad me verbum istud? Non enim intelligo que s, quoniam iuvenis sum. Et dixit Samuel ad Saul: Quis dabit verbum tuum per se venire usque ad finem, ut longevus sis? Tamen intende, quia assimilabuntur verba tua verbis prophete cui nomen erit Hieremias. Et abeunte Saul, in illa die venerunt populi ad Samuel dicentes: Da nobis regem, sicut promisisti nobis. Et dixit ad eos: Ecce rex vobis veniet post triduum. Et ecce Saul venit, et obviaverunt ei omnia signa que dixerat ei Samuel. Nonne hec scripta sunt in libro Regum?

 

57.

 

Et misit Samuel et congregavit mnem populum et dixit ad eos: Ecce vos et rex vester; ego autem in medio vestri sum, sicut preceperat mihi Deus. Et ideo dico vobis ante conspectum regis vestri, sicut dominus meus Moyses famulus Dei dixit patribus vestris in heremo quando synagoga surrexit adversus eum: Scitis quia non accepi quicquam de vobis, nec nocui aliquem vestrum. Et quoniam mentiti sunt tunc et dixerunt: Accepisti, deglutivit illos terra. Et nunc vos, inpuniti a Domino, respondete in conspectu Domini et in conspectu ti eius, si pro hoc petistis regem eo quod ego male tractaverim vos, et Dominus erit testis vobis. Si autem iam verbum Domini completum est, ego excusatus sum et domus patris mei. Et responderunt populi: Nos servi tui sumus et rex noster nobis cum Quia os indigni sumus iudicari a propheta, nunc statue super nos regem qui nos iudicet. Et omnes ploraverunt populi et rex planctu magno, et dixerunt: Vivat propheta Samuel. Et consistente rege, attulerunt sacrificia Domino. Et post pugnavit Saul cum is uno anno pugna expedientissima.

 

58.

 

Et in illo tempore dixit Dominus ad Samuel: Vade et dic ad Saul: Missus es ut disperdas Amalech, ut compleantur verba que locutus est Moyses famulus meus dicens: Disperdam nomen Amalech de terra, que locutus sum sub o meo; et ne obliviscaris quin perdas omnem animam ex eis, sicut preceptum est tibi. Et abiit Saul et expugnavit Amalech. Et vivificavit Agag regem Amalech, quoniam dixerat ei: Ostendam tibi thesauros absconsos; et propter hoc parcens ei vivificavit et adduxit eum in Armathen. Et dixit Deus ad Samuel: Vidisti quomodo in momento corruptus est rex argento, et vivificavit regem Amalech et mulierem eius. Et nunc permitte eis, ut conveniat Agag mulieri sue in nocte hac; et ipsum interficies in. Nam mulierem eius consuluerunt quousque pariat masculum, et tunc etiam ipsa morietur. Et qui natus fuerit ex ea, fiet in scandalum Sauli. Tu autem exsurge crastino et interficias Agag, quia peccatum Saul scribitur in conspectu meo per omnes dies. Et m surrexisset Samuel in crastinum, exivit Saul in obviam ei, et dixit ad eum: Tradidit Dominus inimicos nostros in manus nostras, sicut locutus es. Et dixit ad Saul Samuel: Quam nocuit Israel, quoniam antequam veniret tempus ut regnaret rex super eum, stulavit te sibi in regem. Et tu missus ut faceres voluntatem Domini, transgressus es. Et ideo qui per te vivificatus est morietur nunc, et quos dixit thesauros absconsos non ostendet tibi, et qui nascetur ab eo erit tibi in scandalum. Et venit Samuel Agag, habens gladium, interfecit eum, et reversus est in domum suam.

 

59.

 

Et dixit Dominus ad eum: Vade unge quem tibi dixero, quoniam completum est tempus in quo advenerit regnum eius. Et dixit Samuel: Ecce nunc delebis regnum Saul? Et dixit: Deleo. Et ectus est Samuel in Bethel, et sanctificavit presbiteros et Iesse et filios eius. Et venit Eliab primogenitus Iesse. Et dixit Samuel: Ecce nunc sanctus christus Domini? Et dixit ad eum Dominus: Ubi est visio tua, quam vidit cor tuum? Nonne tu es qui sti Saul: Ego sum qui video? Et quare nescis quem uncturus es ? Et nunc sufficit tibi exprobratio, et require pastorem omnium minimum, et hunc unge. Et dixit Samuel ad Iesse: Mitte et adduc filium tuum de grege, quoniam eum elegit Deus. Et misit Iesse et adduxit David, et unxit eum Samuel in medio fratrum suorum. Et erat Dominus cum eo ex illo die. Tunc cepit psallere David psalmum hunc et dixit: A finibus terre incipiam glorificare, et in dies seculi dicam hymnum. Abel inprimis quando pascebat pecora, cceptabilius fuit sacrificium eius quam fratris illius, et zelans eum frater eius occidit eum. Me autem non sic quia custodivit me Deus, et quoniam angelis suis tradidit me et custodibus suis ut custodiant me. Quoniam fratres mei zelaverunt me, et pater meus et mater mea neglexerunt me, et cum veniret propheta non clamaverunt ad me, et quando nominatus est christus Domini obliti sunt mei. Deus autem dextra sua et misericordia sua appropinquavit mihi; propterea non cessabo hymnizare omnes dies vite mee. Et cum adhuc David loqueretur, ecce leo amarus de silva et ursa de monte rapuerunt tauros David. Et dixit David: Ecce hoc signum erit mihi in fortissimum initium victorie mee in pugna, et exeo post eos et liberabo que direpta sunt et occido eos. Et s David post eos accepit lapides de silva, et occidit illos. Et dixit ad eum Deus: Ecce in lapidibus tradidi in conspectu tuo feras istas. Erit autem tibi in signum hoc, quoniam lapidibus interficies post tempus inimicum populi mei.

 

60.

 

Et in tempore illo ablatus est spiritus Domini a Saule, et prefocabat eum spiritus pessimus. Et misit Saul et adduxit David, et psallebat in cythara psalmum in nocte. Et hic psalmus quem psallebat in Saulem ut recederet ab eo spiritus iniquus. Tenebre et silentium erant quam fieret seculum, et locutum est silentium et apparuerunt tenebre. Et factum est tunc nomen tuum in compaginatione extensionis quod appellatum superius celum, inferius vocatum est terra. Et preceptum est superiori ut plueret secundum tempus eius, et nferiori preceptum est ut crearet escam omnibus que facta sunt. Et post hec facta est tribus spirituum vestrorum. Et nunc molesta esse noli tamquam secunda creatura. Si quominus, memorare tartari in quo ambulas. Aut non audire tibi sufficit, quoniam per ea que consonant in conspectu tuo multis psallo? Aut inmemor es quoniam de resultatione in chaoma tonata est vestra creatura? Arguet autem te metra nova unde natus sum, de qua nascetur post tempus de lateribus meis qui vos domabit. Et cum hymnizaret David, parcebat Saul spiritus.

 

61.

 

Et post hec venerunt Allophili pugnare ad Israel, et David reversus est in heremum ut pasceret oves. Et obviaverunt ei Madianites, et volebant rapere oves eius. Et descendit ad eos et expugnavit eos, et occidit ex eis milia virorum. Hec est prima pugna quam pugnavit David cum esset in heremo. Et exivit vir de castris Allophilorum nomine Golia, et intendit in Saul et in Israel, et dixit: Nonne tu es Israel qui fugisti ante conspectum meum, quando abstuli a vobis et interfeci sacerdotes vestros? Et nunc regnans descende tamquam vir et rex, et expugnabis nos. Sin minus, ego veniam ad te, et captivare te faciam et populum tuum servire diis nostris. Et audiens hec Saul et Israel timuerunt valde. Et dixit: Iuxta numerum dierum in quibus epulatus est Israel, quando accipiebant legem in heremo, quadraginta diebus, ita ego improperabo eis, et post pugnabo cum illis. Et factum est cum completi fuissent quadraginta dies, et venisset David videre pugnam m suorum, audivit verba que locutus est Allophilus, et dixit: Si hoc est tempus quod dixit Deus ad me: Tradam in manus tuas in lapidibus inimicum populi mei? Et audivit Saul verba hec et misit et accepit eum, et dixit ad eum: Quis erat sermo quem es populo? Et dixit David: Ne timeas rex, quoniam iam et expugnabo Allophilum, et auferet Deus odia et obprobria ex Israel. Et profectus est David et accepit septem lapides, et scripsit in eis nomina patrum suorum: Abraham, Isaac et Iacob, Moysi et n, et suum et Fortissimi. Et misit Deus Zervihel angelum prepositum super virtutem. Et profectus est David ad Goliam et dixit ei: Audi verbum antequam moriaris. Nonne sorores erant due mulieres unde natus es tu et ego? Et erat mater tua Orfa, et mater a Ruth. Et elegit sibi Orfa deos Allophilorum et abiit post eos, Ruth autem elegit sibi vias Fortissimi et ambulavit in eis. Et nunc nati sunt de Orfa tu et fratres tui. Et quia exsurgens hodie venisti devastare Israel, natus de cognatione tua ecce veni et ego vindicare populum meum. Nam et tres fratres tui post mortem tuam incident in manus meas, et tunc dicetis matri vestre: Non pepercit nobis qui natus est de sorore tua. Et misit David in fundibulo lapidem, et percussit Allophilum in fronte sua. Et ucurrit super eum, et evaginavit rompheam eius. Et dixit ei Golia dum adhuc esset in eo anima eius: Festina et interfice me, et exulta. Et dixit ei David: Antequam moriaris aperi oculos tuos, et vide interfectorem tuum qui te interfecit. Et respiciens lophilus vidit angelum et dixit: Non solus occidisti me, sed qui te cum aderat, cuius species non est sicut species hominis. Et tunc David abstulit caput eius ab eo. Angelus autem Domini erexit faciem David, et nemo agnoscebat eum. Et videns Saul David, interrogavit eum quis esset, et non erat qui cognosceret eum.

 

62.

 

Et post hec zelavit Saul David et querebat occidere eum. David autem et Ionathas filius Saul disposuerunt testamentum simul. Et ut vidit David quoniam querebat Saul occidere eum, fugit in then, et exivit post eum. Et mansit spiritus in Saul et prophetavit dicens: Quid seduceris, Saul, aut quem persequeris in vanum? Completum est tempus regni tui. Perge in locum tuum. Tu enim morieris, et David regnabit. Nonne tu et filius tuus l moriemini ? Et tunc apparebit David regnum. Et abiit Saul et non scivit que prophetavit. David autem venit ad Ionathan, et dixit ad eum: Veni et disponamus testamentum, antequam separemur ab invicem. Saul enim pater tuus querit interficere me iniuste, t ex quo cognovit quoniam diligis me non renunciat tibi que cogitaverit de me. Propter hoc autem odit me, quoniam diligis me, et ne regnem pro eo. Et cum ego reddiderim illi bona, ille retribuit mihi mala. Et cum ego Goliam occiderim in verbo vide finem quem tribuit mihi, quia determinavit domum patris mei, ut disperderet eam. Atque utinam constituatur in pondere iudicium veritatis, ut audiant determinationem multitudo prudentium. Et nunc timeo ne interficiat me, ne perdat pro me vitam Sanguinem enim iustum numquam effudi, et quare anima mea persecutionem patitur? Minimus enim inter fratres meos, fui pascens oves, et quare morte periclitor? Iustus enim sum et iniquitatem non habeo, et quare pater tuus odit me? Sed iusticia patris mei adiuvat me, ut in manus patris tui non incidam? Et cum sim iuvenis et mollis dierum, in vanum Saul invidet mihi. Si nocuissem eum, rogarem ut donaret mihi peccata quoniam si iniquitates Deus donat, quanto magis pater tuus qui est caro et i in domo eius in toto corde, et tamquam levis aquila provectus sum ante conspectum eius. Posui manus meas in lancea, et benedixi eum in hymnis. At ille cogitavit interficere me, et tamquam passer qui fugit ante faciem accipitris sic fugi ante faciem s. Cui hec dixi, aut cui annuntiavi que passus sum, nisi tibi et Michol sorori tue? Ambo enim nos in veritate eamus in invicem. Et melius erat, frater, si in pugna occisus essem, quam inciderem in manus patris tui. Fuerunt enim in pugna oculi mei ubique videntes, ut custodirem eum de inimicis eius. Frater meus Ionatha, audi verba mea. Et si est in me iniquitas, argue me. Et respondens Ionathas, dixit ad David: Veni ad me frater meus David, et dicam tibi iusticiam tuam. Tabescet anima mea in tristicia a valde, quoniam separamur modo ab invicem. Et hoc coegerunt peccata nostra, ut separemur ab invicem, sed memores simus, dum vivimus, noctu et die invicem. Et si mors separat nos, scio quia anime nostre alterutrum se cognoscent. Tuum est enim regnum in oc seculo, et ex te erit initium regni advenientis in tempore. Et nunc tamquam infans qui auferetur a lacte matris sue, sic erit separatio nostra. Testis esto celum et testis esto terra in his que locuti sumus inter nos, et ploremus unusquisque ad um suum, et lacrimas nostras condamus in vas unum, et commendemus vas terre, et erit nobis in testimonium. Et ploraverunt unusquisque ad proximum suum valde, et osculati sunt se invicem. Timuit autem Ionathas, et dixit ad David: Memores simus, frater, stamenti instituti inter nos et iuramenti positi in corde nostro. Et si prior te obiero, et regnando regnaveris sicut locutus est Dominus, non memor sis ire patris mei, sed testamenti tui quod dispositum est inter me et te; nec memor sis odii quod te t pater meus in vano, sed dilectionis mee qua te amavi; nec memor sis quod tibi ingratus fuit pater meus, sed memor esto mense in qua manducavimus simul; nec retineas zelum quo te zelavit male, sed veritatem quam habemus ego et tu; nec cures mendacium od mentitus est Saul, sed iuramenta que ad invicem iuravimus. Et osculati sunt se invicem. Et post hec abiit David in heremum, et Ionathas ingressus est civitatem.

 

63.

 

In illo tempore sacerdotes qui habitabant in Noba erant contaminantes sancta Domini et robrantes primitiva populis. Et indignatus est Deus et dixit: Ecce ego delebo habitantes in Noba, quoniam ambulant in viis filiorum Heli. Et in tempore illo venit Dohec Syrus qui super mulas erat Saul, et dixit ei: Tu nescis quoniam facit consilia ech sacerdos cum David, et rompheam dedit ei, et dimisit eum in pace? Et misit Saul et vocavit Abimelech, et dixit ad eum: Morte morieris, quoniam consilium disposuisti cum inimico meo. Et interfecit Saul Abimelech et domum patris eius, et nec unus m liberatus est ex tribu eius, nisi solus filius eius Abiathar. Qui abiens ad David renuntiavit ei omnia, que contigerant illi. Et dixit ei: Ecce populus hic in anno quo ceperat regnare Saul, cum peccasset Ionathas et vellet mortificare eum, exsurrexit t non permisit eum; et nunc cum interficerentur sacerdotes CCCLXXXV viri, tacuit et nihil dixit. Et propterea ecce dies venient cito, et tradam eos in manus inimicorum eorum, et cadent vulnerati cum rege suo. Et ad Dohec Syrum hec dixit Dominus: Ecce s venient cito, et ascendet vermis igneus in linguam eius, et tabescere faciet eum, et erit habitatio eius cum Iair in igne inextinguibili semper. Omnia que fecit Saul, et reliqua verborum eius, et quomodo persecutus est David, nonne scripta sunt in o Regum Israel?

 

64.

 

Et post hec Samuel mortuus est, et congregatus est omnis Israel et planxit eum, et sepelivit eum. Tunc Saul cogitavit dicens: Auferens maleficos de terra Israel, memores mei erunt post discessum meum. Et dispersit Saul omnes maleficos de terra. Et dixit Deus: Ecce Saul non propter timorem meum tulit maleficos de terra, sed ut sibi nomen faceret. Ecce quos dispersit ad eos vadet, ut divinationem consequatur ab illis, eo quod non habeat prophetas. Et tunc Allophili dixerunt unusquisque ad proximum suum: Ecce Samuel propheta mortuus est, et quis orat pro Israel? Et David, qui pugnavit pro eis, inimicus est Saul et non est cum eis. Et nunc exsurgentes eamus et pugnantes expugnemus eos, et vindicemus sanguinem patrum nostrorum. Et collecti unt Allophili, et venerunt ad pugnam. Et ut vidit Saul quoniam Samuel mortuus est, et David non esset cum eo, resolute sunt manus eius, et interrogavit per Dominum, et non obaudivit eum. Et quesivit prophetas, et non apparuit ei ullus. Et dixit Saul ad opulum: Queramus aliquem divinum, et interrogemus per eum quod cogito. Et respondit ei populus: Ecce nunc est mulier Sedecla nomine et hec filia divini Madianite, qui seduxit populum Israel maleficiis, et ecce hec habitat in Endor. Et induit Saul nta sua non bona, et abiit ad eam ipse et duo viri cum eo noctu, et dixit ad eam: Eleva mihi Samuelem. Que dixit: Timeo regem Saulem. Et dixit ad eam Saul: Non noceberis a Saule in hoc verbo. Et dixit Saul intra se: Quando regnabam in Israel, etiamsi tes non videbant me, sciebant tamen quoniam Saul eram. Et interrogabat Saul mulierem dicens: Si vidisti Saul aliquando? Que dixit: Frequenter vidi. Exivit Saul foras, et ploravit et dixit: Ecce nunc scio quoniam species mea mutata est, et gloria regni i transivit a me. Et factum est cum videret mulier Samuelem ascendentem et Saulem vidit cum eo, exclamavit et dixit: Ecce tu es Saul, et quare illusisti me? Et dixit ad eam: Noli timere, sed dic quid vidisti. Que dixit: Ecce quadraginta anni sunt ex quo elevo mortuos Allophilis, sed hec species non est visa, sed nec postea videbitur. Et dixit ad eam Saul: Que species eius? Que dixit: Interrogas me de diis. Ecce enim species eius non est hominis. Ipse enim vestitur stolam albam superpositam diploidem, duo angeli deducentes eum. Et memoratus est Saul diploidis quam disruperat Samuel dum viveret, et percutiens manum eius proiecit eam in terram. Et dixit ad eum Samuel: Ut quid me inquietasti, ut elevares me? Putavi quod appropinquasset tempus reddendi erces operum meorum. Et ideo noli gloriari rex, neque tu mulier. Vos enim non deduxistis me, sed ea traditio in qua dixit mihi Deus cum viverem, ut veniens nunciarem tibi, quod peccaveras iam secundo neglegenter Deo. Propterea post redditionem anime mee conturbata sunt ossa mea, ut dicerem tibi mortuus que audirem vivens. Nunc ergo crastino tu et filii tui me cum eritis, tradito populo in manus Allophilorum, et propter quod zelata sunt viscera tua, accipietur de te quod est tuum. Et audivit Saul verba amuelis, et dissolutus est et dixit: Ecce ego vado cum filiis meis mori, si ruina mea exoratio est iniquitatum mearum. Et surrexit Saul, et abiit inde.

 

65.

 

Et Allophili expugnabant Israel, et exivit Saul in pugnam, et fugit Israel ante conspectum m. Et videns Saul quoniam confortabatur pugna valde, dixit in corde suo: Quid confortaris ad vitam cum Samuel evangelizaverit tibi mortem cum filiis tuis? Et dixit Saul ei qui portabat vasa eius: Tolle rompheam tuam et mortifica me, antequam veniant phili et abutantur me. Et noluit qui portabat vasa eius inicere manus suas in eum. Ipse autem incubuit super rompheam suam, et non potuit mori. Et respexit retro se, vidit virum currentem et clamavit ad eum, et dixit: Tolle macheram meam, et mortifica, adhuc anima mea in me est. Et venit ut mortificaret eum. Et dixit ad eum Saul: Antequam mortifices me, nuncia mihi quis es. Et dixit ei ille: Ego sum Edabus filius Agag, regis Amalechitarum. Et dixit Saul: Ecce nunc venerunt super me verba Samuelis, oniam dixit: Qui natus fuerit de Agag, erit tibi in scandalum. Vade autem et dic David: Ego occidi inimicum tuum. Et dices ei: Hec dicit Saul: Non memor sis odii mei, neque iniusticie mee.

 

Fin.